Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

industria ornavi pluribus: Sed nostra lingua, utpote nostris Hominibus. Si quidem otium erit, partem aliquam transferam, et ad vos mittam. De illo autem sene, equidem non video quid debeam statuere. Ita mihi videtur, magis magisque in singulos dies delirare. Legi enim novum Menandri phasma, quod nunc nuper dedit: Et tibi, et de illo Libro, et de omnibus Literis tuis, et de omni tua Humanitate, ago gratias. Respublica domi, forisque, terra marique tranquilla est. Pacem habemus cum Gallis constitutam. Flandrica etiam illa turba jam tandem consiluit. Mercatores utrinque commeant, Flandri ad nos, et nostri vicissim ad illos. Granvelanus, cujus unius nequitia hæc omnia cæpta sunt, id egit, ut, turbatis, atque impeditis emporiis, cum neque invehi quicquam, neque exportari posset, attonitis mercatoribus, et oppidano vulgo, quod verè è lanificio victum quærit, ad otium, atque inopiam redacto, popularis aliquis motus, et seditio domestica sequeretur. Ita enim sperabat Religionem unà posse concuti. Sed Deus ista consilia convertit potiùs in authorem. Nostri enim in officio, uti par erat, remanserant. Flandricum autem vulgus, digressis nostris Mercatoribus, et Emporio Embdæ constituto, eam rem indignè ferre, atque etiam tantum non tumultuari. Hiberni, uti te audisse scio, nobis parent, et nostris utuntur legibus. In illam insulam, Papa ante aliquot admodum dies immisit Hominem sceleratum, et callidum, cum mandatis, qui huc illuc concursaret. Erat enim Hibernus, qui gentem feram et silvestrem contra nos Religionis causa commoveret. Quid quæris? Nebulo statim primo appulsu comprehenditur, et excussus, et vinctus ad nos mittitur. Ita sacerrimu Pater prorsus decrevit, cum flectere non possit superos, Acheronta movere. In Scotia ita ut volumus. Regina sola Missam iliam suam retinet, invitis omnibus. Parkhurstus, Hoperus, Sampson, Sandus, Levetus, Chamberus valent, et officium faciunt. Biennium jam est, quod ego illorum quenquam viderim. Vale, mi Pater. Dominus Jesus te quàm diutissimè servet superstitem, et incolumem. Saluta D. Gualterum, D. Lavaterum, D. Simlerum, D. Lupum, D. Hallerum, D. Gesnerum, D. Frisium, D. Zuinglium, D. Wikium; ad quos singulos darem Literas si esset otium, vel potius nisi prorsus obruerer Negotiis.

Sarisberiæ, in Anglia, Calend.
Martiis, 1565.

Tui Nominis Studiosissimus,

Tibique Deditissimus,
Jo. JUELLUS, Anglus.

LXXXVI.

The End of a Letter written to Zurich, setting forth the Temper of some Bishops in these Matters.

(Ex MSS Tigur.)

NUNC Patres illud petimus, et in Christo contendimus etiam atq; etiam, (quod vos ultrò benignissimè polliciti estis) ut Londinensis, Wintoniensis ac Cantuariensis Episcoporum animos exacerbatos molliatis, et si non ampliùs aliquid potestis, saltem hoc tantùm exoretis: Ut et in Fratres nostros in Anglia remanentes mitiores esse velint, et fæces ex suis Ecclesiis removentes, si non adjuvare, at saltem tolerare, et ipsorum factis connivere velint. Atq; vos Reverendis Nordovicensi. Wigorniensi, et Dunelmensi Episcopis, in vestris Epistolis, pollicitis justas suæ pietatis laudes persolvatis: Atque illis, simul et Fratribus Ministris studentibus repurgationi Ecclesiarum, animos pergendi in proposito addatis. Hæc, si pro vestra summa Dignitate (ut confidimus), impetraverimus, non modò non fatigabimus alias Ecclesias novis precibus, sed et nos, omnesq; verè pii, omnia vobis ob pacem et concordiam, vestra opera, Ecclesiæ partam debebimus; et Deus optimus maximus vobis, per Dominum nostrum Jesum Christum, æternam Coronem tribuet. Amen.

Vestræ Dignitatis Studiosissimi,
GEORGIUS WITHERUS,
JOHAN. BATHOLOTTUS,

} Angli.

LXXXVII.

Bullinger and Gualter's Letter to the Bishops of London, Winchester, and Norwich, interceding for Favour to those whose Scruples were not satisfied in those Matters.

(Ex. MSS Tigur.)

Intercessionales pro Tolerantia.

Londinensi, Wintoniensi, et Norvicensi, Eiscopis in Anglia. Reverendi Viri Domini Colendissimi, et Fratres in Domino Charissimi. Dominus Jesus benedicat vobis et servet vos ab omni malo.

Quo vehementius favemus vobis Reverendi Domini et Fratres Charissimi, eò dolemus gravius dessidere vos à

Fratribus aliquot, Viris Doctis, in Anglia gradu suo dejectis. Atque ideo dilectioni nostræ dabitis, quod frequentius eadem de re aures vestras obstundimus. Vidimus et accepimus vestram in hanc causam excusationem. Interim Angli exules ad nos veniunt, qui affirmant Londinensis Ecclesiæ Doctores, nec non aliarum in Anglia Ecclesiarum, in Mariana persecutione probatos Homines, quorum fide diligentia Ecclesiæ Anglicanæ in sævissimus istis tempestatibus conservatæ sint, nunc pelli, nec pelli tantum, sed gravi etiam persecutione premi, adeoque et in tetras retrudi carceres. Addunt plures esse in Hibernia Ecclesiarum Ministros, qui non aliter sentiant aut faciant, quàm illi ipsi qui in Anglia sustinent persecutionem. Illos autem Episcopi sui Beneficio, et apud Regiam M. interventu agere in summa tranquillitate. Unde isti colligunt, si Episcopi qui in Anglia sunt apud R. Majestatem intercederent, fore ut et ipsi tranquille sibi commissas possit retinere et gubernare Ecclesias. Et quod hac in causa præcipuum est, Episcopos non diffiteri meliorem habere causam afflictos et dejectos. Nam agnoscere eos Ecclesiam rectius constitui et constitutam gubernari sine illis cæremoniis ritubusve et institutis, quam cum illis, adeò ut ipsismet afferatur optio, malint ipsi sibi Ecclesiam deligere sine illis, quam illis oneratam sibi dari. Id quod inde quoque colliquescat manifestissimè, quod in Regni Comitiis, non semel Episcopi petierint, à R. M. ut tollantur illa et purgatior ornatiorque aut minus saltem onerata fiat Ecclesia. Quæ cum ita sint reverendi Domini et Fratres Charissimi, incitabit vos ipsos haud dubiè vestra pietas ad consultandum, quomodo fieri possit commodè et maturè, ut Fratribus istis afflictis consulatur, et ne ita gravi persecutione premantur, quin potius R. Maj. Clementia tolerentur, donaque in ipsis utilia Ecclesiæ, per abdicationem non extinguantur. Non est autem quod multis rationibus aut exemplis, vos alioqui peritissimos omnis pietatis et æquitatis, urgeamus; tantum hoc oramus per Dominum, ut si apud R. M. afflictis afflictionem vel imminuere, vel prorsus adimere potestis, pro Christiana Charitate, illis omnem vestram fidelem impendatis operam; et nostram hanc fraternam admonitionem boni consulatis, solitoque amore nos vestri amantissimos prosequi pergatis. Valete, Honorandi Domini.

Tiguri, 26 Augusti, 1567.

BULLINGERUs, et GUALTERUS.

LXXXVIII.

A Part of a Letter of Jewell's to Bullinger, of the State of Affairs both in England and Scotland.

(Ex MSS Tigur.)

CONTENTIO illa de Ecclesiastica Veste linea, de qua vos vel ab Abele nostro, vel à D. Parkhursto audisse non dubito, nondum etiam conquievit. Ea res nonnihil commovet infirmos animos: Atque utinam omnia etiam tenuissima vestigia Papatus, et è templis, et multò maximè ex animis omnium auferri possent. Sed Regina ferre mutationem in Religione, hoc tempore, nullam potest. Res Scotia nondum etiam satis pacatæ sunt: Nobiles aliquot primi nominis apud nos exulant. Alij domi remanserunt, et sese, si vis fiat, ad resistendum parant, et ex arcibus suis excursiones interdum faciunt, et ex Papistarum agris agunt, feruntque quantum possunt. Regina ipsa, etsi animo sit ad Papismum obfirmato, tamen vix satis exploratum habet, quo se vertat: Nam de Religione adversariam habet magnam partem, et Nobilitatis, et Populi: Et, quantum quidem nos possumus intelligere, numerus indies crescit. Submiserat proximis istis mensibus Philippus Rex, Abbatem quendam Italum cum auro Hispanico, hominem vafrum, et factum atque instructum ad fraudes, qui et Regem Reginamq; juvaret veteratorio Consilio, et impleret omnia tumultibus. Rex novus, qui semper hactenus abstinuisset à Missis, et ultrò accessisset ad Conciones, ut se Populo daret, cum audiret navem illam appulsuram postridie, factus repentè confidentior, sumptis animis, noluit longiùs dissimulare. Accedit ad Templum; jubet sibi de more dici Missam. Eodem ipso tempore, D. Knoxus, Concionator in eodem oppido, et in proximo templo, magna frequentia clamare in Idolomanias, et in universum Regnum Pontificium, nunquam fortius. Interea, navis illa Philippica jactata tempestatibus, et ventibus fluctibusq; concusia, et fracta, convulso malo, ruptis lateribus, amissis gubernatoribus, vectoribus, et rebus omnibus inanis, et lacera, et aquæ plena, referetur in Angliam. Hæc ego divinitus non dubito contigisse, ut Rex fatuus intelligat, quàm sit auspicatum audire Missas. E Galliis multa turbulenta nunciantur. Domus illa Guisana non potest acquiescere sine aliquo magno malo: Verùm ista vobis multo propiora sunt, quàm nos. Danus, et Suecus, cruentissimè inter se conflixerunt, et adhuc dicuntur esse in Armis: Uterq; affectus est maximis incommodis; nec adhuc uter

sit superior, dici potest. Libri vestri (tuus, Reverende Pater, in Danielem, et tuus, Doctissime Ludovice, in Josuam) incolumes ad me delati sunt: Ego et Deo Optimo Maximo de vobis, et vobis de istis laboribus et studiis, deq; omni vestra humanitate, ago gratias.

Misi in hoc tempore ad Julium nostrum, in annuum Stipendium, viginti Coronatos; et alteras totidem ad vos duos, ut eos vel in cœnam publicam pro more vestro, vel in quemvis alium usum pro vestro arbitrio consumatis.

Deus vos, Ecclesiam, Rempublicam, Scholamq; vestram conservet incolumes. Salutate D. Gualterum, D. Simlerum, D. Zuinglium, D. Ghesnerum, D. Wikium, D. Hallerum, D. D. Hen. et Rod. Bullingerum meo nomine Sarisberiæ, 8 Februar. 1566.

Vestri Amans, et
Studiosus in Deo,

Jo. JUELLUS

LXXXIX.

The Nobilitie, Gentillmene, Burons, with Superintendants, Ministers and others, professinge the Evangell of Jesus Christ, within this Realm: To the Kings and Quens Majestie, and the Christian Estat of yis Realme presentlie met into Parliament, wisheth the Feare of God, with the Spirit of rightuous Judgment.

(Cotton Libr.)

FORASMUCKILL as in the Convention of the Kirke, halden at Edenburghe the 25th Day of June last past, certayn Gentelmen then were directed to the Queens Majestie, with certaine Articles concerning the Religion, desiring her Majesties Answer therupon: To the whilks howbeit, her Majestie than gave sum particular Answer, nocht the less her Majestie remitted the ferder Answer to this present Parliament. And therfore wee, of our Dewty, can doe noe lesse nor crave the full Answer of the said Articles in this present Parliament, conforme to the Queens Grace own Appointment. And alsua in respect that the Parliament, halden at Edinburghe the 10th of July 1560 Years, it was determined and concludid, the Masses, Papistrie, and Pápis Jurisdiction, to be simply abolyshit and put away out of this Realme, and Christs Religion to be reteined universally and approvit. And in like manor, in respect that the Queens Majestie, by many, divers and sundry Proclama VOL. III, PART II.

2 M

« ZurückWeiter »