Abbildungen der Seite
PDF

et spondemus, nos dictos Priorem et Conventum, sive Capitulum, et Successores nostros omnes et singulos, integram, inviolatam, sinceram, perpetuamque Fidem, Observantiam et Obedientiam, semper præstaturos, erga Dominum Regem nostrum Henricum Octavum, et erga Annam Reginam, Uxorem ejusdem, et erga Sobolem ejus ex eadem Anna legitimè tam progenitam, quam progenerandam. Et quod hæc eadem Popuso notificabimus, prædicabimus, et suadebimus, ubicunque dabitur Locus et Occasio. Item, quod confirmatum latumque habemus, semperque et perpetuo habituri sumus, quod prædictus Rex noster Henricus, est Caput Ecclesiæ Anglicanæ. Item, quod Episcopus Romanus, qui in suis Bullis Papæ nomen, usurpat, et summi Pontificis Principatum sibi arrogat, non habet Majorem aliqua Jurisdictionem à Deo sibi collatam, in hoc Regno Angliæ, quam quivis alius externus Episcopus. Item, quod nullus nostrum, in ulla Sacra Concione, privatim vel publicè habenda, eundem Episcopum Romanum appellabit Nomine Papæ, aut summi Pontificis, sed Nomine Episcopi Romani, vel Ecclesiæ Romanæ : Et quod nullus nostrum orabit pro eo tanquam Papa, sed tanquam Episcopo Romano. Item, quod soli dicto Domino Successoribus suis adhærebimus et ejus Leges ac Decreta manutenebimus. Episcopi Romani Legibus, Decretis et Canonibus, qui contra Legem Divinam, et Sacram Scripturam, aut contra Jura hujus Regni esse invenientur, in perpetuum renunciantes. Item, quod nullus nostrum omnium, in ulla, vel privata vel publica Concione, quicquam, ex Sacris Scripturis desumptum ad alienum Sensum detorquere præsumat: Sed quisque Christum, ejusque Verba et Facta, simpliciter, apertè, sincerè, et ad Normam seu Regulam Sacrarum Scripturarum, et verè Catholicorum et Orthodoxorum Doctorum, prædicabit catholicè et orthodoxe. Item, quod unusquisque nostrum, in suis Orationibus et Comprecationibus, de more faciendis, primum omnium Regem , tanquam Supremum Caput Ecclesiæ Anglicanæ, Deo et Populi Precibus commendabit; deinde Reginam Annam, cum sua Sobole ; tum demum Archiepiscopos Cantuariensem et Eboracensem, cum cæteris Cleri Ordinibus pro ut videbitur. Item, quod omes et singuli prædicti Prior et Conventus, sive Capitulum, et Successores nostri, Conscientia et Jurisjurandi Sacramento, nosmet firmiter obligamus, quod omnia et Singula Prædicta, fideliter, in perpetuum observabimus. In cujus Rei Testimonium, huic Scripto nostro, commune Sigillum nostrum appendimus, et nostra Nomina Propria quisque Manu Scripsimus. Dat. in Domo nostra Capitulari, xvii Die Mensis August, Anno Regni Regis nostri Henrici Octavi, Vicessimo Sexto.

Then follows an Outh made to King Henry the VIIIth, agreeing exactly with that, Book 11, Vol. I (1534) of The History of the Reformation ; except, that the Words alonely in the Second Line, and damage at ihe Close of that

Oath, are wanting. ILLUSTRISSIMO et Potentissimo in Christo Principi et Domino nostro, Henrico Octavo, Dei Gratia Anglicæ et Franciæ Regi, Defensori Fidei, Domino Hiberniæ, in Terris Supremo Ecclesiæ Anglicanæ, sub Christo, Capiti ; Vestri humiles Subditi, et devotissimi Oratores Henricus Holbecke, Prior Ecclesiæ Cathedralis Wigorn' et ejusdem Loci Conventus, Ordinis Sancti Benedicti Wigorniensis Dioceseos, Reverentiam et Obedientiam, tam Excellenti et Præpotenti Principi debitas et condignas, cum omni Subjectionis Honore. Noverit Majestas Vestra Regia, Quod nos Prior et Conventus memorati, non Vi aut Metn coacti, Dolore, aut aliqua alia sinistra Machinatione ad hoc inducti, sive seducti, sed ex nostris certis Scientiis, Animis deliberatis, merisque et spontaneis Voluntatibus, pure, sponte et absolute, profitemur, spondemus, ac ad Sancta Dei Evangelia, per nos corporaliter tacta, juramus, illustrissimæ veræ Regiæ Majestati, Singulari et Summo Domino nostro et Patrono, Henrico Octavo, Dei Gratia, Angliæ et Franciæ Regi, Fidei Defensori, Domino Hiberniæ ac in Terris Ecclesiæ Anglicanæ Supremo immediate sub Christo Capiti; quod posthac nullo externo Imperatori Regi Principi aut Prælato nec Romano Pontifici (quem Papam vocant) Fidelitatem aut Obedientiam, Verbo vel Scripto simpliciter, vel sub juramento, promittemus aut dabimus, vel dari curabimus, sed omni tempore Causa et Conditione Partes vestræ regiæ Majestatis ac Successorum vestrorum. sequemur et Observabimus, et pro viribus Defendemus, contra omnem Hominem quem vestræ Majestati aut Successoribus vestris adversarium cognoscemus vel suspicabimur. Solique vestræ Regiæ Majestati velut Supremo nostro Principi quem etiam Supremum in Terris Ecclesiæ Anglicanæ sub Christo Caput agnoscimus et acceptamus, et Successoribus vestris Fidelitatem et Obedientiam sincere et ex animo præstabimus. Papatum Romanum non esse a deo in Sacris Literis Ordinatum profitemur. Sed Humanitus traditum constanter affirmamus, et palam declaramus et declarabimus, et ut alii şic publicent diligentur curabimus. Nec tractatum cum quocunque mortalium privatim aut publicè inibimus, quod Episcopus Romanus aliquam Auctoritatem vel Jurisdictionem amplius eic habeat aut exerceat, vel ad ullam posthac restituatur, ipsum

que Romanum Episcopum modernum aut ejus in illo Episcopatu Successorum quemcunque non Papam, non suminum Pontificem, non Universalem Episcopum, nec Sanctissimum Dominum, sed solum Romanum Episcopum vel Pontificem (ut priscis mos erat) scienter publicè asseremus. Juraque et Statuta hujus Regni pro extirpatione et sublatione Papatus ac Auctoritatis et Jurisdictionis ejusdem Romani Episcopi quandocunque edita sive sancita pro viribus scientia et ingeniolis nostris ipsi firmiter Observabimus ac pro ab aliis quantum in nobis fuerit sic observari curabimus atque efficiemus: nec posthac ad dictum Romanum Episcopum appellabimus aut appellarit consentiemus: nec in ejus curia pro Jure aut Justitia agemus aut agenti Respondebimus, nec ibidem Accusatoris aut Rei Personam Sustinebimus. Et si quid dictus Episcopus per Nuncium vel per Literas significaverit, qualecunque id fuerit, illud quam citissime commode poterimus, aut vestræ Regiæ Majestati et vestris à Secreti, Consiliariis, vestrisve Successoribus aut eorum à Secretis Consiliariis significabimus aut significari faciemus. Nosque Literas aut Nuncium ad eundum Romanum Episcopum, vel ejus curiam nec mittemus, nec mitti faciemus, nisi vestra Majestate conscia et consentiente aut vestro Successore quod dictæ Literæ vel Nuncius ad illum deferentur: Bullas, Brevia, aut rescripta quæcunque pro nobis vel aliis, ah Episcopo Romano vel ejus curia non impetrabimus, vel ut talia à quovis impetrentur non consulemus. Et si talia pro nobis insciis aut Ignorantibus generaliter, vel specialiter impetrabuntur vel alio quomodolibet concedentur, eis Renunciabimus et non Consentiemus: nec utemur iisdem ullo pacto seu modo. At eas vestræ Majestati et Successori bus vestris tradi curabimus, omnibusque dicti Romani Episcopi Concessionibus, Privilegiis, largitionibus et indultis cujuscunque Naturæ seu qualitatis existant, ac sub quocunque Verborum tenore concessæ fuerint, à dicta sede Romana directe vel indirecte, mediate vel immediate aut alias qualitercunque dicti Romani Episcopi Auctoritate largitis sive consensis quibuscunque publicè et expresse in his Scripiis renunciavimus, easque irritas et inanes esse Volumus. Et soli vestræ Regiæ Majestati velut Supremo nostro Principi et Ecclesiæ Anglicanæ Capiti et Successoribus vestris nos subditos et subjectos fore profitemur et nos ac Successores nostros subjicimus: Et solummodo

bditos fore spondemus. Nos eidem Romano Episcopo vel ejus Nunciis Oratoribus, Collectoribus aut Legatis ullam procurationem, pensionem, portionem censum aut quaincunque aliam Pecuniarum Summam quocunque no

mine appelletur, per nos aut interpositam Personam vel Personas solvemus nec solvì faciemus. Statutumque de Successione vestra Regia in Parliamento vestro tento apud Westmon' Anno Regni vestri 28 ac omnia et singula in eodem contenta juxta vim formam et effectum ejusdem fideliter Observabimus. Præterea in Vim Pacti profitemur et spondemus ac sub Fidelitate vestræ Majestati debita, et nostra coram Deo Conscientia, promittemus quod contra hanc nostram professionem et sponsionem, nulla dispensatione, nulla exceptione, nulla appellatione aut provocatione ; nulloque juris aut facti remedio, nos tuebimur: et si quam protestationem in præjudicium hujus nostræ Professionis faciemus, eam in præsens et in omne tempus futurum revocamus et eidem renunciamus per præsentes Literas; quibus propriis manibus nomina nostra subscripsimus, ac eas sigilli nostri communis appensione et Notarii Publici Subscripti signo et Subscriptione communiri fecimus et curavimus, Dat. et act. in Domo nostra Capitulari xxvI Die Mensis Augusti, Anno Domini Millessimo Quingentissimo Tricessimo Sexto, Anno Regni vestræ Regiæ Majestatis Vicessimo Octavo. Præsentibus tunc ibidem discretis Viris Johanne Tyson, Olivero Lloyde, et Rogero Hughes, in legibus et decretis respective Baccalaureis, et Ricardo Bedle Notario Publico testibus ad præmissa specialiter vocatis requisitis.

XXIX. * An Order for Preaching, and bidding of the Beades in all Ser

mons to be made within this Realme. 1535.

(Cotton Library, Cleop. E. 5. P. 286.) FIRST, whosoever shall preache in the Presence of the King's Highnes, and the Queen's Grace, shall in the bidding of the Beades, pray for the Hole Catholike Church of Crist aswell Quick as Ded, and specyallie for the Catholique Church of this Realme; And First as we be most bounden for our Soverigne Lord King Henry the VIIIth, being ymediately next unto God, the onelie and Supreme Hed of this Catholike Churche of England, and for the most Gracious Lady Queen Anne his Wife; and for the Lady Elizabeth,

th, Daughter and Heire to them both, our Pryncesse, and no ferther.

Item, The Preacher in all other Placs of this Realme den in the Presence of the King's saide Highnes, anu the Queen's Grace, shall in the bidding of the Beads, pray

First in Manner and Form, and Worde for Worde as is above ordeyned and lymyted; adding thereunto in the Seconde Parte, for all Archebishopes and Bishopes, and for all the hole Clergie of this Realme; and speciallie for suche as shall please the Preacher to name of his Devotion ; and Thirdly for all Dukes, Earls, Marques, and for all the hole Temporaltee of this Realme; and speciallie for suche as the Preacher shall Name of Devocyon: And fygnallie for the Soules of all them that be Ded, and speciallie of such as it shall please the Preacher to Name.

Item, It is Ordeyned that every Preacher shall Preach ones in the Presence of the greatist Audience against the usurped Power of the Bishop of Rome, and so after at his Lybertee: And that no Man shat be suffered to defend, or mayntene the foresaid usurped Power: Ferthermore to keep Unyte and Quyetness in this Realme, it is ordeyned that no Preachers shall contende openly in Pulpet one against another, nor uncharytablie deprave one another in open Audience; but if any of them be greved one with another, let them Complayne to the King's Highnes ; or to the Archbishope, or Bishope of the Diocs where such Chaunce shall happen, and there to be remedied if there be Cause why; and if the Complaynt be not trew, the Complayner to be punished.

Item, Also to forfende that no Preachers for a Year, shall Preach neyther with, nor against Purgatory, honouring of Saynts, that Priests may have Wives : that Faith onelie justefieth ; to go on Pilgrimages; to forge Miracles ; considering these things have caused Discension amongst the Subjects of this Realme already, which thanked be God is is now well pacyfied.

Item, That from hensfourth all Preachers shall purelie, syncerelie, and justlie preache the Scripture, and Worde of Christe, and not myxe them with Man's Institutions, nor make Men believe that the Force of Goddes Law, and Man's Law is like; nor that any Man is able, or hathe Power to dispence with Godes Law.

Item, It is also ordened that the Declaration of the Sentence which hathe ben used in the Church Four Tymes in the Yeare, shall not from henceforth, neyther be published, nor esteemed in any Point contrary to the Præmynce and jurisdiction Royall of our King and his Realme, or Laws and Liberties of the same; and any so doing to be competently punyshed by the Bishop of that Diocs where it shall Fortune him to be, or inhabite: And this thoroughout the Realme and Domynyons of our Soveraigne, shortlie the Bishopes to sett Order in.

« ZurückWeiter »