Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

P. 5. 1. 26. completum] 1. completos.

Ibid. 1. 27. potest.] Græce duvaτóv 51. Ait Auctor Con tra Cataphrygas apud Eusebium, δεδιὼς δὲ καὶ ἐξευλαβέμενος, μή πη δόξω τισὶν ἐπισυγΓράφειν ἢ ἐπιδιατάσσεσαι τῷ τῆς τῇ εὐαγίε λία καινῆς διαθήκης λόγῳ· ᾧ μήτε προπεῖναι μητ ̓ ἀφελεῖν δυνατὸν, τῷ κατὰ τὸ εὐαγγέλιον αὐτὸ πολιτεύεσαι προηρημένῳ. pag. 73. vol. II. harum Reliquiar.

Ibid. 1. 29. Arsinoi autem, seu Valentini, &c.] De Arsinoo nulla alibi, quod sciam, extat mentio, sed is gente videtur Ægyptius fuisse, secta Gnosticus. Valentinum autem Psalmorum librum confinxisse referunt ex Tertulliani libro De Carne Christi cum Muratorius, tum Stoschius. Porro in Catena MS. in Jobum, quæ in bibliotheca Bodieiana adservatur, ad cap. xxi. ver. 12. uti nos certiores facit Grabius tom. ii. Spicilegii PP. p. 38. ab Origene memorantur Psalmi Valentini atque Ode Basilidis. In Catena quoque in Jobum a Paulo Comitolo Latine versa Venetiisque edita anno 1587. ad pag. 345. opuscula eadem Origenes adducit. Ad Marcionem autem, vel Marcionitas, aliquod opus hujusmodi pertinuisse, nemo, quod sciam, præter hunc scriptorem narravit. Solum habet Epiphanius, postquam evangelium atque apostolicum Marcionis memoravit, a

δὲ συντάγματα ἀφ' ἑαυτοῦ συνέταξε (Marcion) τοῖς ἀπ' αὐτῷ @havaμέvois. Hæres. xlii. cap. ix. p. 309. ed. Petavii. Ex quibus operibus unum Antitheses dictum Tertullianus sæpius adduxit. Sed notabilis est locus Origenis apud Macarii Oratt. in Lucam p. 981. ed. Delaruan. Op. Origenis. Ταῦτα δὲ εἴρηται πρὸς τοὺς ἀπὸ Οὐαλεντίνου, καὶ Βασιλίδου, (sic) καὶ τοὺς ἀπὸ Μαρκίωνος. ἔχουσι γὰρ καὶ αὐτοὶ τὰς λέξεις ἐν τῷ καθ' ἑαυτὸς εὐαγ[ελίῳ. Hinc colligendum mihi quidem videtur, commune aliquod extitisse evangelium apud hæresiarcharum istorum discipulos, sicut ante ad AGRIPPAM CASTOREM notavi, pag. 85. vol. I. Reliquiar. Valentino evangelium fuisse auctores sunt Irenæus lib. iii. adv. Hæres. c. 11. et Scriptor Appendicis Tertulliani De Præscript. Hæret. c. 49. prout Basilidi fuisse ipse tradit Origenes in Homilia sua in Luc. p. 932. ut de Hieronymo atque Ambrosio initio Comm. in idem evang. taceam. Marcionis autem evangelium, ex opere S. Lucæ confectum, celebratius est, quam ut teste egeat. Quid ergo prohibet, quin Psalmorum liber quispiam tribus illis sectis communes sibi opiniones habentibus communis fuisse videatur? Neque tantum in loco superius allato, verum etiam alibi, Origenes Valentinum, Basilidem, Marcionem, memorando simul conjunxit. Vide Catenam illam in Jobum a Comitolo La

tine editam ad pag. 237. Neque diversum quid fecerunt alii auctores; ut exempli gratiâ Clemens Alex. in celebri loco Strom. lib. vii. cap. 17. Immo vero ita scribere Hieronymus videtur de Priscilliano in cap. 121. lib. De Viris Ill. ut unam eandemque, aut consimilem, noveris esse istorum hæresim; Hic usque hodie a nonnullis Gnosticæ, id est, Basilidis et Marcionis, de quibus Irenæus scripsit, hæréseos accusatur, defendentibus aliis, non ita eum sensisse, ut arguitur. Sic ille. Superest de Mitiade, homine ignoto, qui hoc loco memoratur, dicere, nulla cognatione eum junctum videri Miltiadi Cataphrygum, sive Montani discipulo, quem Auctor Anonymus Contra Cataphrygas oppugnabat. Vid. p. 73. vol. II. Reliquiar. Porro ita Freindaller.-" oborietur dubitatio, qua ratione vir ille in "favorem Marcionis, quemadmodum Arsinous, ac Va"lentinus, librum psalmodicum condiderit? Miltiades "utique, sive Alcibiades," (nam ita legendum opinabantur Langus ad Nicephorum, Valesiusque ad Eusebium) “Montani sectæ adhæserat, quem hæreticus Marcion quadraginta, nisi quinquaginta annis, computo ætatis "prævenit. Quid, inquam, ille ad promovendos sive Mar"cionis, sive ejus sectatorum errores, quibuscum Monta

6.6

nisticæ hæresi aut nulla, aut pæne nulla causæ commu"nio intercesserat, negotiorum susciperet?" Denique quod attinet ad illud in hoc fragmento portentum Basilidem Asianorum Cataphrygum constitutorem, quis Basili-dem Alexandrinum, celebrem illum hæresis Gnosticæ doctorem, Cataphrygum seu Montanistarum, sectæ notissimæ et ætate posterioris, statorem fuisse vel conditorem, unquam audivit? Nullam porro similitudinem aut cognationem habebant Montanistæ cum Gnosticis, vel Marcionitis, quas quidem hæreses tot libris confutavit Montani sectator Tertullianus. Locus unus tantum mihi occurrit, ubi hujusmodi quid possit innui; in quo nimirum extat error ille Epiphanii de causa abstinentiæ a cibis apud Montanistas, quem supra ad vol. I. p. 331. indicavi; præterquam quod hic quidem memorandum est, cum severius erga pœnitentes se gerere solerent Montanistæ, de Basilide hæc scripsisse in Strom. iv. c. 24. Clementem Alexandrinum, πλὴν ἐδὲ πάσας (ἁμαρτίας) ὁ Βασιλείδης φησὶ, μόνας δὲ τὰς ἀκεσίας και κατ ̓ ἄγνοιαν, ἀφίεπαι. Anne ergo, nihil enim hac de re affirmaverim, si minus nostri auctoris ignorantiâ, at fortasse malevolentiâ quorundam, dicebantur constitutorem suum habere Montanistæ, seu Cataphryges, Basilidem Gnosticum hæreticum? Neque vero congesta

a me istæc abs re aliena essent, si verba, Asianorum Cataphrygum constitutorem, de psalmorum illo libro, non de Basilide ipso, exponi possent. Qua quidem interpretatione famam auctoris nostri vel facilius tuebimur. At vero his verbis allatis, Asianum Cataphrygum constitutorem, pro quibus posuit, Asiano Cataphrygum constitutore, ait Freindaller. hujus personam in Miltiade, vel Alcibiade, latere posse; "veruntamen hanc ultimam pericopen" arbitratur "sensus defectu laborare, et restitutionem ejus despe"rari." Cæterum de Basilidis Valentinique ætate, qui paulo post mortuos omnes apostolos exorti esse videntur, dixi ante ad pag. 135. vol. primi Reliquiar. Atque eosdem hæreticos auctor est Clemens Alexandrinus circa tempora vixisse Hadriani imperatoris, quod de iis tradidit in loco Stromatis vii. cap. 17. p. 898. ed. Potteri, quem modo me

moravi.

P. 5. 1. 29. qui etiam novum Psalmorum librum Marcioni conscripserunt] Eodem sensu Epiphanius in loco supra ad p. 35. descripto, ἀλλὰ δὲ συντάγματα ἀφ' ἑαυτῷ συνέταξε (Marcion) τοῖς ἀπ ̓ αὐτῷ πλανωμένοις. Ita et Cornelius Nepos, in Lysandro, cap. 3. Hanc (orationem) ei scripsisse Cleon Halicarnasseus dicitur. Supra posuerat Auctor de Pauli epistolis pseudepigraphis, fictæ ad hæresim Marcionis, p. 5. l. 12.

APPENDIX I

IN QUA CONTINENTUR

CONCILIUM ELIBERITANUM, ROMANUM,

ARELATENSE I.

GESTA PURGATIONIS FELICIS,

GESTAQUE APUD ZENOPHILUM.

« ZurückWeiter »