Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CONCILIUM ROMANUM,

IN CÆCILIANI CARTHAGINIENSIS ET
DONATISTARUM CAUSA.

GUL. CAVIUS, Hist. Lit. vol. i. p. 350. CONCILIUM Romanum I. anno 313. in causa Cæciliani, præside Melchiade papa, Constantini M. literis convocatum. Convenere episcopi XIX. 6 Non. Octobr. in Laterano in domum Faustæ ; a quibus Cæcilianus absolvitur, damnantur Donatistæ. Tribus Sessionibus synodus absoluta est. Sessione 1. Donatistæ, oblato libello, Cæcilianum multorum criminum accusarunt, Cæciliano e contra Donatum accusante. Sess. II. alium adversus Cæcilianum libellum obtulerunt. Sess. 111. auditis omnibus, quæ dici poterant, et plenius examinatis, Donatus tanquam schismatis reus damnatur, Cæcilianus a Donatistarum accusationibus, judicio synodali absolvitur. Acta hujus Concilii extant apud Optatum lib. i. p. 25. (ed. Dupin.) et Concil. tom. i. pag. 1403. (ed. Labb. et Cossart. Post Cavii mortem Harduinus, qui in Indice tomi primi Conciliorum istoc Concilium recensuerat, Actaque ejus lectori indicaverat, in ipso tamen opere Acta omisit:) ubi etiam Anulini proconsulis et Constantini M. de hac re literæ habentur. Vide August. epist. 152. et Brev. Coll. cap. 3. Hæc CAVIUS.

I.

RELATIO ANULINI PROCONSULIS

AD IMPERATOREM CONSTANTINUM M.

Ex Augustino, Ep. LXXXVIII. olim 68.

a A. GGG. NNN. ANULINUS VC. Proconsul Africæ. SCRIPTA cælestia majestatis vestræ accepta atque adorata, Cæciliano et his qui sub eodem agunt, quique clerici

a Augustis Nostris.

appellantur, devotio mea apud acta parvitatis meæ insinuare curavit, eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentia majestatis vestræ liberati esse videantur, catholica custodita, sanctitati legis debita reverentia ac divinis rebus inserviant. Verum post paucos dies exstiterunt quidam adunata secum populi multitudine, qui Cæciliano contradicendum putarent, quique fasciculum in aluta signatum et libellum sine signo obtulerunt dicationi meæ, atque impendio postularunt, ut ad sacrum et venerabilem comitatum numinis vestri dirigerem, quæ manente Cæciliano in statu suo, subjectis eorumdem actis, quo cuncta majestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. Transmisi libellos duos, unum in aluta supra scriptum ita: LIBELLUS ECCLESIA CATHOLICE CRIMINUM CECILIANI TRADITUS A PARTE MAJORINI. Item alium sine sigillo cohærentem eidem alutæ. Datum die decimo-septimo Kalend. Maias, Carthagine, Domino nostro Constantino Augusto tertium Cos. Monument. Vet. ad finem Optati adject. p. 179. ed. Dupin. an. 1702.

II.

EPISTOLA IMPERATORIS CONSTANTINI AD MELCHIADEM ROMANUM EPISCOPUM,

QUA CONCILIUM ROMÆ FIERI JUBET AD JUDICANDAM CAUSAM

CECILIANI.

Ex Eusebio, lib. x. Hist. Eccl. cap. 5.

MONITUM.

CECILIANUM ecclesiæ Carthaginensi præesse ideo non posse contendebant Donatistæ, quia Felix Aptugnensis, quem librorum sacrorum traditorem fuisse calumniabantur, ipsum ordinasset. Quamobrem anno Christi 313. causam illius ad imperatorem Constantinum, precibus datis

quas Optatus sub libri sui primi finem refert, detulerunt. Sed quia, ut Augustinus loquitur, epist. cv. n. 8. olim xvi. Constantinus non est ausus de causa episcopi judicare, eam discutiendam atque finiendam episcopis demandavit. Quod et factum est in urbe Roma, præsidente Melchiade episcopo illius ecclesiæ cum multis collegis suis. Ipsam epistolam, qua Constantinus Melchiadi negotii hujus delegavit cognitionem, Eusebius e latino sermone in græcum conversam, historiæ suæ inseruit. Hanc autem ut exhibeamus, nostrum institutum videtur postulare. COUSTANT.

της

Αντίγραφον Βασιλικῆς ἐπιστολῆς, δι' ἧς σύνοδον ἐπισκό πων ἐπὶ Ῥώμης κελεύει γενέθαι ὑπὲρ τὸ τῶν ἐκκλη σιῶν ἑνώσεώς τε καὶ ὁμονοίας.

Κωνσαντίνος σεβαςὸς Μιλτιάδη ἐπισκόπῳ Ῥωμαίων καὶ Μάρκῳ.

ΕΠΕΙΔΗ τοι τοι χάρτα, παρὰ ̓Ανυλίνου το λαμπροτάτου ἀνθυπάτου ο Αφρικής πυρός με πλείους ἀπεςάλη σαν, ἐν οἷς ἐμφέρεται, Καικιλιανὸν τὸν ἐπίσκοπον τ Καρτα γεννησίων πόλεως, παρά τινων κολλήγων αὐτὸ ἢ κατὰ τὴν ̓Αφρικὴν καθεσώτων ἐν πολλοῖς πράγμασιν εὐθύνεοθαι καὶ τότό μοι βαρὺ σφόδρα δοκεῖ, τὸ ἐν ταύταις ταῖς ἐπαρχίαις, ἃς τῇ ἐμῇ καθοσιώσει αυθαίρετος ἡ θεία πρόνοια ἐνεχείρισε, κακεῖσε πολὺ πλῆθος λα, ὄχ

Exemplum epistolæ imperato

ris Constantini, qua episcoporum concilium Romæ fieri jubet pro unitate et concordia ecclesiarum.

Constantinus Augustus Miltiadi episcopo urbis Romæ et Marco.

Quoniam hujusmodi plures libelli a viro clarissimo Anulino Africæ proconsule ad me

sunt missi, in quibus continetur Cæcilianum Carthaginensis urbis episcopum a quibusdam collegis suis per Africam constitutis, multis de rebus insimulari; ac mihi permolestum videtur, in iis provinciis, quas divina providentia meæ devotioni mera liberalitate tradidit, et in quibus maxima est populi multitudo, plebem quasi in duas

λον ἐπὶ τὸ φαυλότερον ἐπιμενόντα εὑρίσκεται ὡσανεὶ δίχοςατέντα, καὶ μεταξὺ ἐπισκόπους διαφορὰς ἔχειν· ἔδοξέ μοι ἵν ̓ αὐτὸς ὁ Καικιλιανὸς μετὰ δέκα ἐπισκόπων τῶν αὐτὸν εὐθύνειν δοκέντων, καὶ δέκα ἑτέρων οὓς αὐτὸς τῇ ἑαυτῷ δίκη ἀναγκαίους ὑπολάβοι, εἰς τὴν Ῥώμην πλῷ ἀπιέναι· ἵν ̓ ἐκεῖσε ὑμῶν παρόντων, ἀλλὰ μὴν καὶ Ῥετικίδ, καὶ Ματέρνου καὶ Μαρίνου τῶν κολλήγων ὑμῶν, οὓς τέτε ἕνεκεν εἰς τὴν Ῥώμην προσέταξα ἐπισπεῦσαι, δυνηθῇ ἀκε θῆναι, ὡς ἂν καταμάθοιτε τῷ σεβασμιωτάτῳ νόμῳ ἁρ μότλειν. ἵνα μέντοι καὶ περὶ πάντων αὐτῶν τέτων πληρε κάτην δυνηθῆτε ἔχειν γνῶσιν, τὰ ἀντίτυπα τῶν ἐγΓράφων τῶν πρός με παρὰ ̓Ανυλίνου ἀποταλέντων γράμμασιν ἐμοῖς ὑποτάξας πρὸς τὸς προειρημένους κόλληγας ὑμῶν ἐξέπεμψα· οἷς ἐντυχᾶσα ἡ ὑμετέρα σεῤῥότης, δοκιμάσει όν τινα χρὴ τρόπον τὴν προειρημένην δίκην ἐπιμελέςατα διευκρινήσαι, καὶ κατὰ τὸ δίκαιον τερματίσαι. ὁπότε μὴ δὲ τὴν ὑμετέραν ἐπιμέλειαν λανθάνει, τοσαύτην με αἰδῶ τῇ ἐν θέσμῳ καθολικῇ ἐκκλησίᾳ ἀπονέμειν, ὡς

partes divisam ad deteriora deflectere, et episcopos inter se dissentire: Placuit mihi, ut ipse Cæcilianus cum decem episcopis qui accusare illum videntur, ac decem aliis, quos ipse ad causam suam necessarios esse

judicaverit, Romam naviget; ut ibi coram vobis, necnon Reticio, Materno et Marino collegis vestris, quos hujus rei causâ Romam properare præcepi, possit audiri, quemadmodum sanctissimæ legi convenire optime nostis. Porro ut de

omnibus his plenissimam valeatis habere notitiam, exempla libellorum ad me ab Anulino missorum litteris meis subjecta, ad supradictos collegas vestros transmisi. Quibus lectis perpendet gravitas vestra, quonam modo prædicta controversia accuratissime dijudicanda sit, et ex præscripto justitiæ terminanda. Siquidem nec vestram sedulitatem latet tantam a me reverentiam sanctissimæ ecclesiæ catholicæ exhiberi, ut nullum omnino schisma vel

او

μηδὲν καθόλο χίσμα ἢ διχοτασίαν ἔν τινι τόπῳ βέλεοθαι με ὑμᾶς καταλιπεῖν. ἡ θειότης ὑμᾶς τὸ μεγάλε Θε8 διαφυλάξοι πολλοῖς ἔτεσι, τιμιώτατε. p. 325. Rom. Pontif. Epistolarum a Petro Coustantio Parisiis anno 1721. editarum. Extat epistola apud Eusebium lib. x. Hist. Eccl. cap. 5. mi Dei multis annis vos servet, carissime.

discidium ullo in loco a vobis relinqui velim. Divinitas sum

III.

DE ACTIS HUJUS CONCILII,

ALIISQUE REBUS HUC PERTINENTIBUS,

$. Optatus De Schismate Donatistarum, lib. i. capp. 22—27. p. 22-26. ed. Dupin.

NOSTRAS chartas probant et conflictus causarum, et contentiones partium, et exitus judiciorum, et epistolæ Constantini. Nam quod de nobis dicitis, quid Christianis cum regibus? aut quid episcopis cum palatio? Si nota est nosse reges, vos tota perfundit invidia. Nam majores vestri, Lucianus, Dignus, Nasutius, Capito, Fidentius, et cæteri imperatorem Constantinum, harum rerum adhuc ignarum, his precibus rogaverunt: quarum exemplum infra scriptum est: "Rogamus te, Constantine optime im66 perator, quoniam de genere justo es, cujus pater inter "cæteros imperatores persecutionem non exercuit, et ab "hoc facinore immunis est Gallia; nam in Africa inter

nos et cæteros episcopos contentiones sunt; petimus, ut "de Gallia nobis judices dari præcipiat pietas tua. Datæ a Luciano, Digno, Nasutio, Capitone, Fidentio, et cæ"teris episcopis partis Donati."

[ocr errors]

Quibus lectis, Constantinus pleno livore respondit. In qua responsione et eorum preces prodidit, dum ait: "pe

« ZurückWeiter »