Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

in episcopali judicio illis primo accusantibus. Prolata est sententia pro Cæciliano. Illi non contenti judicio ecclesiastico murmurare cœperunt, rursus eundem Imperatorem adierunt, post episcopale judicium quærentes imperiale judicium. Dedit alterum ecclesiasticum apud Arelatum. Ab ipso etiam judicio illi ad ipsum Imperatorem appellaverunt. Victus importunitate eorum voluit et ipse causam suscipere atque cognoscere. Suscepit, cognovit, Cæcilianum innocentissimum judicavit, etiam omnes jussiones Imperatorum (for. addend. confirmavit) contra illos. Quid mirum? Cujus judicium flagitasti, ejus sententiam recusare audes? Extant hæc in Sermone xix. cap. viii. p. 76..

GESTA PURGATIONIS FELICIS.

Gesta Purgationis Felicis episcopi Aptungitani, qui ordinavit Cæcilianum episcopum Carthaginiensem, habita Carthagini apud Ælianum proconsulem Africæ, Volusiano et Anniano Coss. h. e. anno Christi 314.

Primum edita a Jo. Papirio Massono cum Gestis Collationis Carthag. ex vetere MS. olim Bibl. Thuana nunc Regiæ. Desunt plurima.

in municipio Autumnitanorum (id est, Aptungitanorum, Baluzius.) Gallienus duumvir dixit: Quoniam præsens es, Cæciliane, (is fuit Alfius Cæcilianus duumvir) audi litteras Domini mei Elii Paulini (hic, et paulo post, nomen Verini substitui debere statuit Baluzius) viri spectabilis agentis vicariam præfecturam, quid jubere sit dignatus secundum epistolam ad nos datam, quæ declarare te compellit et scribam quem habuisti tunc temporis administrationis tuæ et tabularium. Sed quoniam tabularius ejus temporis vita functus est, et omnes actus administrationis tuæ secundum fidem litterarum ejusdem mei Domini tecum perferre debebis, et ad coloniam Carthaginiensem cum scriba tuo proficisci necesse est. Præsens est curator, sub cujus præsentiam vos compellimus. Quid ad hoc respondes? Cæcilianus dixit: Mox ad me epistolam Ælii Paulini viri spectabilis agentis vicariam præfecturam pertulistis, statim ad scribám Miccium misi ut veniret et acta ipsius temporis confecta mihi obtulisset, et usque adhuc inquirit, quoniam non modicum tempus est ex quo duumviratum administravi; anni sunt undecim. Itaque cum invenerit, parebo tanto præcepto. Gallienus duumvir dixit: Tua interest jussioni parere. Vides enim jussionem

esse sacram. Cæcilianus dixit: Devotus sum tanto præcepto. Item cum paulo post scriba Miccius supervenisset, Fuscius duumvir dixit: Audisti et tu, Micci, quod et tu una cum Cæciliano necessarius es ire ad officium viri spectabilis Vicarii, instructionem ejus temporis ut vobiscum perferatis. Ad hæc quid dicis? Miccius respondit : Magistratus suppleto anno omnes actus suos domum suam tulit, si mei in cera possint inveniri inquiro. Et cum quæreret, Quintus Sisenna duumvir dixit: Quod cognovit officium respondit. Apronianus dixit: Si omnes actus suos tulerat magistratus, unde acta quæ tunc emissa erant, vel confecta tanto tempore? Et cum diceret, Ælianus proconsul dixit: Et mea interrogatio et singularum personarum responsio actis continetur. Agesilaus dixit: Sunt præterea et aliæ epistolæ huic rei necessariæ. Interest ut legantur. Ælianus proconsul dixit: Lege Cæciliano audiente, ut agnoscat an ipse dictaverit. Agesilaus recitavit.

Volusiano et Anniano consulibus, x1111. Kalendas Septembris in jure apud Aurelium Didymum Speretium sacerdotem Jovis optimi maximi, duumvirum splendida coloniæ Carthaginiensium, Maximus dixit: Loquor nomine seniorum Christiani populi catholicæ legis. Apud maximos Imperatores causa agenda erit contra Cæcilianum et Felicem, qui principatum ejusdem legis omnia conantur invadere. Contra ipsos documenta criminum ejus conquiruntur. Nam cum persecutio esset indicta Christianis, id est, ut sacrificarent, aut quascunque scripturas haberent, incendio traderent, Felix, qui tunc episcopus fuit Autumnos, consensum adtulerat ut de manu Galatii scripturæ traderentur, ut igni concremari possent; et erat tunc temporis magistratus Alfius Cæcilianus, quem præsentem videre dignaris. Et quoniam ejus temporis officium incumbebat ut ex jussione proconsulari omnes sacrificarent, et si quas scripturas haberent, offerrent secun

dum sacram legem, quæso secundum sens est (ita MS. secundus senex est, nullo sensu edidit Massonus, Baluz.) et senem vides, et non potest ad comitatum sacrum pergere, apud acta deponat utrumne jam de pactione secundum (for. secum) ab eodem habita litteras dederit, et utrum ea quæ in litteris contulerit, vera sint; ut horum actus et fides in judicio sacro detegi possit. Adstanti Cæciliano Speretius duumvir dixit: Audis quæ apud acta sint deposita? Alfius Cæcilianus dixit: Zamæ eram propter lineas comparandas cum Saturnino. Et cum veniremus illo, mittunt ad me in prætorio ipsi Christiani ut dicerent: Sacrum præceptum ad te pervenit? Ego dixi: Non, sed vidi jam exempla. Et Zama (for. Zama) et Furnis dirui basilicas et uri scripturas vidi. Itaque proferte si quas scripturas habetis, ut jussioni sacræ pareatur. Tunc mittunt in domum episcopi Felicis, ut tollerent inde scripturas, ut exuri possent secundum sacrum præceptum. Sic Galatius nobiscum perrexit ad locum ubi orationes celebrare consueti fuerant. Inde cathedram tulimus et epistolas salutatorias, et ostia omnia combusta sunt secundum sacrum præceptum. Et cum ad domum ejusdem Felicis episcopi mitteremus, renuntiaverunt officiales publici illum absentem esse. Nam cum posteriori tempore adveniret Ingentius scriba Augentii, cum quo ædilitatem administravi, dictavi epistolam eidem collegæ quam feci ad eundem episcopum Felicem. Maximus dixit: Præsens est. Eadem epistola ei offeratur, ut eandem recognoscat. Respondit: Ipsa est. Maximus dixit: Quoniam recognovit epistolam suam, hanc lego, et oro plena actis inseratur. Et recitavit. Cæcilianus parenti Felici salutem. Cum Ingentius collegam meum Augentium amicum suum conveniret, et inquisisset anno duoviratus mei an aliquæ scripturæ legis vestræ secundum sacram legem adustæ sint. * quam Galatius unus ex lege vestra publice epistolas salutatorias de basilica protulerit. Opto te-bene valere (conf. p. 76.). "* Hoc signum, quod deprecatorium

❝ad me miserant Christiani, et ipse cujus est prætorium. et "dixisti: Tolle clavem, et quos inveneris in cathedra libros "et super lapide codices, tolle illos. Sane vide officiales ne "tollant oleum et triticum. Et ego dixi tibi: Tu nescis

quia ubi scripturæ inveniuntur, ipsa domus diruitur? Et "dixisti : Quid ergo faciemus? Et dixi ego vobis: Tollat "aliquis de vestris in area ubi orationes facitis, et illic po"nantur. Et ego venio cum officialibus, et tollo. Et nos "illo venimus, et omnia tulimus-secundum sacrum præ66 ceptum." Maximus dixit: Quoniam ejus epistolæ lectio apud acta recitata est, quam ipse agnovit se misisse, quæ dixit quæsumus actis hæreant. Speretius duumvir dixit: Quæ dixisti scripta sunt. Agesilaus dixit: Ad præsente (for. At præsentem) epistolam recognovit ; residuam partem, quam nunc legit, falsam esse dicit. Cæcilianus dixit : Domine, usque ad hoc dictavi usquequo habet: Opto te, parens carissime, bene valere. Apronianus dixit: Semper sic falsum per terrorem, per scenam, per inreligiosam mentem actum est ab his qui catholicæ ecclesiæ consentire noluerunt. Nam Paulino hic administrante vices præfectorum, subornatus est quidam privatus homo, qui modum cursoris haberet, qui ad catholicæ unitatem veniret, atque eos induceret et terreret. Detecta igitur factio est. Nam componebatur Felici religiosissimo episcopo per mendacium ut videretur scripturas prodidisse et exussisse. Ingentius quidem, cum hoc totum, quicquid agebat, obesset sanctitati et religioni Cæciliani, subornatus est ut veniret cum litteris veluti Felicis episcopi ad Cæcilianum duumvirum, et ei confingeret a Felice se esse mandatum. Dicat ipsa verba quibus hoc est confictum. Ælianus proconsul dixit: Dic. Apronianus dixit: "Dic, inquit, Cæciliano amico ❝meo quod codices accepi pretiosos deificos XI. quiaque 66 me nunc convenit ut illos restituam, dic quod anno ma"gistratus tui eos exusseris, ne reddam illos." Qua de re igitur de Ingentio quærendum est, quatenus hæc machinata

« ZurückWeiter »