Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sint ac fabricata, et quatenus voluerit circumscribere magistrum (for. magistratum, Dupin.) ad mendacium, ut Felicem aspergeret infamia, dicat a quo missus sit; verumtamen machinationem istam (for. machinatio est ista) in conscientiam Felicis, quo Cæciliani pudori et initio derogaret. Est enim quidam qui per Mauritaniam et Numidiam legatus missus sit ex diversa parte. Et adstante Ingentio, Ælianus proconsul dixit: Cujus præcepto ea suscepisti agenda quæ tibi objiciuntur? Ingentius dixit: Ubi? Ælianus pro→ consul dixit: Quoniam fingis te non intelligere quod interrogaris, dicam apertius. Quis te ad magistratum Cæcilia num misit? Ingentius dixit: Nemo me misit. Elianus proconsul dixit: Quomodo ergo venisti ad magistratum Cæcilianum? Ingentius dixit: Cum venissemus, et ageretur causa Mauri ab Utica episcopi, qui episcopatum sibi redemit, ad urbem ascendit Autumnitanus episcopus Felix ut tractaret, et dixit: Nemo communicet, quia falsum admisit. Et dixi illi ego e contra: Nec tibi, nec illi, qui traditor es. Dolui enim causam Mauri hospitis mei, quia communicaveram cum illo in peregre, quia evasi persecutionem. Exinde ibi in patria ipsius Felicis, duxi mecum tres seniores, ut viderent an verum tradidisset, an non. Apronianus dixit: Non ita venit ad Cæcilianum quærere de Cæciliano. Elianus proconsul Cæciliano dixit: Quomodo ad te venit Ingentius? Cæcilianus respondit: Domi ad me venit. prandebam cum operariis. venit illuc. stetit in janua. Cæcilianus ubi est ? dixit. Respondi: Hic. Ego dico ei: Quid est ? Omnia recte? Omnia, dicit. Respondi illi : Si non fastidis prandere, veni, prande. Dicit mihi : Revertor huc. Venit illuc solus. Dicere mihi cœpit, ecce sic (for. se) mihi curare et inquirere an adusta fuerit scriptura anno duoviratus mei. Dico illi ego: Molestus es mihi, tu homo immissus es: laxa hinc te a me. Et sprevi illum a me. Et venit illo iterato cum collega meo, cum quo fui Ædilis. Ait mihi collega meus: Felix noster episcopus misit hunc

66

hominem ut facias illi litteras, quia accepit codices pretiosos, et noluit revocare illos. scribas illo quod anno duoviratus tui combusti sunt. Et dixi ego: Hæc est fides Christianorum? Ingentius dixit: Domine, veniat et Augentius. Et ego honorificus sum, et honor meus pereat, et hujus latera (ejus literas, edidit Masson.) habemus. Ælianus proconsul Ingentio dixit: Revinceris alio titulo. Ælianus proconsul dixit ad officium: Apta illum. Cumque 'aptaretur, Ælianus proconsul dixit: Suspendatur. Cumque suspenderetur, Ælianus proconsul Cæciliano dixit: Quomodo ad te Ingentius venit? Respondit : Misit huc me Felix, dixit, noster, ut scribas illo, ❝ quia est unus ❝ perditus, nescio qui, habens penes me codices pretiosis"simos, et nolo illos restituere. Itaque fac litteras quia “adusti sunt, ne revocem illos." Et ego dixi: Christiani fides hæc est? Et cœpi illum corripere. Et ait collega meus: Scribe illo Felici nostro. Et sic ego epistolam dictavi, quæ paret usquequo dictavi. Ælianus proconsul dixit: Audi sine metu recitationem epistolæ tuæ. cognosce quousque dictaveris. Agesilaus recitavit. Opto te, parens carissime, multos annos bene valere. Ælianus proconsul Cæciliano dixit: Hucusque dictasti? Respondit: Hucusque. reliquum falsum est. Agesilaus recitavit. "* Hoc signo quod de prætorium ad me misisti nisi ego et "tu et cujus est prætorium, et dixit: Tolle clavem, et quos "invenies in cathedra libros et super lapide codices, tolle "illos. Sane vide officiales ne tollant oleum et triticum. "Et ego dixi: Tu nescis quia ubi scripturæ inveniuntur, et " ipsa domus diruitur? Et dixisti: Quid ergo faciemus? Et "dixi ego vobis: Tollat aliquis de vobis in areis ubi oratio❝nes facitis, et illic ponantur. Et ego venio cum officiali"bus, et tollo. Et nos illo venimus, et omnia tulimus se"cundum placitum, et adussimus secundum sacrum præceptum." Maximus dixit : Quoniam ejus epistolæ tenor etiam apud acta recitatus est, quam ipse agnovisse ac misis

Re

se dixit, quæsumus hoc actis tuis hæreat. Speretius dixit: Quæ dixistis scripta sunt. Cæcilianus respondit: Cillo (for.ex illo, Dupin.) est falsum, quousque est epistola mea, quousque dixi: Bene vale, parens carissime. Elianus proconsul dixit: Quem dicis addidisse ad epistolam? Cæcilianus dixit: Ingentium. Ælianus proconsul dixit: Professio tua actis hæret. Ælianus proconsul Ingentio dixit : Torqueris, ne mentiaris. Ingentius dixit: Erravi, huic epistolæ ego addidi, dolens causa Mauri hospitis mei. Ælianus proconsul dixit: Constantinus Maximus semper Augustus et Licinius Cæsares ita pietatem Christianis exhibere dignantur ut disciplinam corrumpi nolint, sed potius observari religionem istam et coli velint. Noli itaque tibi blandiri quod mihi dicas Decurionem te esse, ac propterea non possis torqueri. Torqueris, ne mentiaris, quod alienum Christianis esse videtur. Et ideo dic simpliciter, ne torquearis. Ingentius dixit: Jam confessus sum sine tormento. Apronianus dixit: Dignare de eo quærere qua auctoritate, quo dolo, qua insania circuierit Mauritanias omnes, Numidias etiam, qua ratione seditionem commoyerit catholicæ ecclesiæ. Elianus proconsul dixit: Ad Numidias fuisti? Respondit: Non, Domine. sit qui probet. Ælianus proconsul dixit: Nec in Mauritania? Respondit: Negotiari illo fui. Apronianus dixit: Et in hoc mentitur, Domine, nam ad Mauritaniæ situm nonnisi per Numidias pergitur, quatenus dicit se in Mauritania fuisse, non fuisse in Numidia. Ælianus proconsul Ingentio dixit: Cujus conditionis es? Ingentius respondit: Decurio sum Ziquensium. Elianus proconsul ad officium dixit: Submitte illum. Quo submisso, Elianus proconsul Cæcie liano dixit: Falsa dicis quæ dixisti. Cæcilianus respondit: Non, Domine. Is qui scripsit epistolam, jube veniat. Amicus ipsius est. Ipse dicet quousque dictavi epistolam, Ælianus proconsul dixit: Quis est ille quem venire desideras? Cæcilianus dixit: Augentium, cum quo fui Ædilis. Non possum probare nisi per ipsum Augentium, qui

scripsit epistolam, quousque dictavi illi. Ipse dicere potest. Ælianus proconsul dixit: Constat ergo falsam esse epistolam? Cæcilianus respondit: Constat, Domine, non mentior in sanguine meo. Ælianus proconsul dixit: Cum duumviratum egeris in patria tua, oportet fidem verbis tuis habere. Apronianus dixit: Nec novum est illis hoc facere. Ceterum et actis addiderunt quod voluerunt. Jam artificium est illis. Ælianus proconsul dixit: Ex professione Cæciliani, qui acta falsata esse dicit atque epistola plurima addita, manifestum est qua voluntate hæc gesserit Ingentius. Et ideo recipiatur in carcerem. Est enim arctiori interrogationi necessarius. Felicem autem religiosum episcopum liberum esse ab exustione instrumentorum deificorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit quod religiosissimas scripturas tradiderit vel exusserit. Omnium enim interrogatio suprascripta manifestata est, nullas scripturas deificas vel inventas, vel corruptas, vel incensas fuisse. Hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus illis temporibus neque præsens fuerit, neque conscientiam accommodaverit, neque tale aliquid fieri jusserit. Agesilaus dixit: De his qui ad potestatem vestram instruendam venerunt quid jubet potestas tua? Ælianus proconsul dixit: Revertantur ad sedes

suas.

Explicit (sic) Gesta Purgationis Felicis episcopi Autumnitani ordinatoris Cæciliani Carthaginis. Extant in vol. ii, Miscell. Steph. Baluzii p. 81-89.

EPISTOLA IMPERATORIS CONSTANTINI
AD PROBIANUM PROCONSULEM AFRICE,
Ex Augustini lib. iii. Contra Cresconium cap. 81.
et Epist. lxxxviii. cap. 4.

IMPERATORES Cæsares Flavius Constantinus Maximus et Valerius Licinianus Licinius Probiano proconsuli Africæ.

Ælianus prædecessor tuus, merito, dum vir perfectissimus Verus (Verinus) Vicarius præfectorum tunc per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, ejusdem partibus functus, inter cetera etiam id negotium vel invidiam, quæ de Cæciliano episcopo ecclesiæ catholicæ videtur esse commota, ad examen suum atque jussionem credidit esse revocandam. Etenim cum jam Superium centurionem, et Cæcilianum magistratum Aptungitanorum, et Saturninum (Saturianum) excuratorem, et Calibium juniorem ejusdem civitatis curatorem, atque Solonem servum publicum suprascriptæ civitatis præsentes esse fecisset, audientiam præbuit competentem, adeo ut cum Cæciliano fuisset objectum quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui divinarum scripturarum proditio atque exustio videretur objecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit. Denique cum Maximus (supra, Apronianus) Ingentium Decurionem Ziquensium civitatis epistolam Cæciliani exduumviri falsasse contenderet, eundem ipsum Ingentium suspensum, actis quæ suberant, pervidimus, et ideo minime tortum quod se Decurionem Ziquensium civitatis asseveraverit. Unde volumus ut eundem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini Augusti mittas, ut illis qui in præsentiarum agunt, atque diuturnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram assistentibus apparere et intimari possit frustra eos Cæciliano episcopo invidiam comparare atque adversus eum violenter insurgere voluisse. Ita enim fiet ut omissis, sicut oportet, ejusmodi contentionibus, populus sine dissensione aliqua religioni propriæ cum debita veneratione deserviat. Extat ad p. 89. vol. ii. Miscell. Steph. Baluzii.

« ZurückWeiter »