Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Da ei derore cęli benedictionem, et depingue, domine, terre ubertatem; da ei de inimicis triumphum; de lumbis eius sobolem regnaturum. Amen.

Sit in regno illius indeficiens amor in populo; sit pax pergrinis in regno; sit aduenientibus uictoria in transitu. Amen.

Vt ille transiens in seculo, uictoriam inueniat in celo, et cum patre clementissimo sine fine mereatur regnare in throno. Amen.

Quod ipse, et cetera.

Benedictio super regem in tempori synodi.

Benedicat tibi dominus custodiensque te, sicut te uoluit super populum suum constituere regem, ita et in presenti seculo felicem et æternę felicitatis tribuat. esse consortem. Amen.

Clerum ac populum suum quem sua uoluit opitulatione et tua sanctione congregari, sua dispensatione et tua amministratione per diuturna tempora faciat feliciter gubernari. Amen.

Quatenus diuinis monitis parentes, aduersitalibus omnibus carentes, bonis omnibus exuberantes, tuo ministerio fideli amore obsequentes, et in presenti seculo pacis tranquillitate fruantur, et tecum æternorum ciuium consortio potiri mereantur. Amen.

Quod ipse prestare dignetur, cuius regnum, et reliqua.

Suscipe, sancta trinitas, hanc oblationem quam tibi offero in memoriam incarnationis, natiuitatis, passionis, resurrectionis, ascensionis domini nostri ihesu christi, et in honore omnium sanctorum tuorum, qui tibi placuerunt ab initio mundi, et eorum quorum hodie festiuitas celebratur, et quorum hic nomina et reliquiæ habentur, ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem, ut illi omnes pro nobis intercedere dignentur in cœlis, quorum memoriam facimus in terris1.

Suscipe, sancta trinitas, hanc oblationem quam tibi offerimus pro rege nostro et sua uenerabili prole, et statu regni nostri, ac pro omni populo christiano et pro his qui nostri memoriam in suis continuis orationibus habent, ut hic ueniam recipiant peccatorum, et in futuro premia consequi mereantur æterna 2.

Suscipe, sancta trinitas, hanc oblationem quam tibi offero pro me peccatori miserrimo omnium hominum; pro meis peccatis innumerabilibus, quibus peccaui coram te, in dictis, in factis, in cogita

[blocks in formation]

tionibus, ut preterita mihi dimittas, et de futuris me custodias; pro sanitate corporis et animę meæ; pro gratiarum actione de tuis bonis quibus cotidiæ utor. Quid retribuam domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo. Laudans inuocabo dominum, et ab inimicis meis saluus ero 1.

Suscipe, sancta trinitas, hanc oblationem quam tibi offero pro animabus famulorum, famularumque tuarum .ill. ut requiem æternam dones eis inter sanctos et electos tuos, ut in illorum consortio uita perfruantur æterna.

Ignosce, domine, quod dum rogare compellor dum per inmunda labia nomen sanctum tuum assumo, et inmundorum actuum secreta confiteor; non habeo apud te uerba sine crimine; tu enim conscientiæ meæ uulnera, tu cogitationum mearum occulta nosti, et inmunditias meas tu solus agnoscis, miserere mihi, domine, miserere mihi, ignosce mysterii tui tractanti, nec indignum misericordiæ tuæ iudices quem pro aliis rogare permittis, et in quo testimonium boni operis officium saltim dis dispensationis redere non recuses, saluator mundi, qui cum patre, et spiritu sancto uiuis et regnas deus. Per2.

[blocks in formation]

Angelum pacis, omnipotens deus, mittere digneris qui in uiam rectam comitetur famulum tuum. Amen. Et cum omni fiducia ac sine ullo impedimento ad desideratum locum perducat, et exinde ad pristinum locum deducat. Amen.

Quod ipse prestare dignetur. Ut supra.

Item alia.

Purificet omnipotens deus tui cordis archana, et benedictionis suę tibi tribuat incrementa. Amen.

Ab omnibus uitę presentis periculis exuaris, et uirtutum spiritalium ornamentis induaris. Amen.

Quo illius adiutorio fultus sic ei seruias in terris ut ei coniungi ualeas in celis. Amen.

Quod ipse prestare dignetur.

Veni, sanctificator omnipotens æterne deus, benedic sacrificium preparatum tibi; in nomine dei patris, et filii, et spiritus sancti, sit adunatum et benedictum atque sanctificatum hoc sacrificium laudis.

Accipe, sancte pater, hostiam inmaculatam, quam tibi deo meo uiuo et uero ego indignus tuus famulus et sacerdos pro æterne salute animarum nostrarum suppliciter offero.

Memento, domine, famulorum famularumque tuarum, et omnium in te credentium amicorum carorum propinquorum meorum, et qui me habent in suis orationibus et quibus orationem meam promisi, tu deus omnipotens, illis miserere quorum tu nosti nomina singulorum, et omnium circumadstantium quorum tibi fides. Ut supra.

Memento etiam, domine, et eorum nomina sanctorum tuorum apostolorum ac martyrum, omniumque sanctorum qui meruerunt pro nomine gloriæ tuæ coronari, ut in 1

Missa ad pluuiam postulandam.
Antiphona.

Sitientes uenite ad aquas, dicit dominus, et qui non habetis pretium uenite, et edite (bibite) cum letitia.

Psalmus. Adtendite, populus meus.

Terram tuam, domine, quam uidemus nostris iniquitatibus tabescentem celestibus aquis infunde, atque in(r)iga beneficiis gratiæ sempiternę. Per dominum.

Deus, in quo uiuimus, mouemur, et sumus, pluuiam nobis tribue congruentem, ut presentibus subsidiis sufficienter adiuti, sempiterna fiducialius appetamus. Per dominum.y

1 Fol. 16 b. ends abruptly here.

Lectio ieremie prophete'.

In diebus illis factum est uerbum domini ad hieremiam de sermonibus siccitatis. Luxit iudea, et porte eius corruerunt et obscuratæ sunt in terra, et clamor hierusalem ascendit. Maiores miserunt minoraes suas ad aquam, uenerunt adhauriendum, et non inuenerunt aquam; reportauerunt uasa sua uacua. Confusi sunt et afflicti. Operuerunt capita sua propter terre uastitatem, quia non uenit pluuia in terra. Defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. Si iniquitates nostræ responderunt nobis, domine, fac propter nomen tuum, quoniam multæ sunt auersiones nostræ. Tibi peccauimus, expectatio israhel, saluator eius in tempore. tribulationis.

Graduale. Protector noster, aspice, deus, et respice super seruos tuos.

V. Domine deus uirtutum, exaudi preces seruorum

tuorum.

In illo tempore dixit ihesus turbis phariseorum et saduceorum. Cum uideritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis, nimbus uenit; et ita fit; et cum austrum flantem dicitis; quia æstus erit; et fit. Hypocrite, faciem celi et terre nostis probare, hoc autem tempus quomodo non probatis? Generatio mala et adultera signum querit, et signum non dabitur ei nisi signum ione prophetę.

Offertorium. Sperent in te omnes qui nouerunt nomen tuum, domine, quoniam non derelinquis querentes te. Psallite domino qui habitat in sion, quoniam non est oblitus orationes pauperum.

[blocks in formation]

factum inuidia diaboli a paradyso deiectum unici filii tui domini nostri ihesu christi sanguine redemisti hominem, exaudi me toto corde totaque mente te dominum uniuersorum inuocantem pro me famulo tuo, in te solum defensorem et protectorem uerum deum spem habentem. Mitte mihi auxilium de celis te deprecando, teque inuocando. Da fortitudinem ad inimicum respuendum. Subueni pius ne consensum prebeam illius suggestioni. Non permittas me, domine, amplius temptationibus concuti quam sustinere possum. Da mihi sancti spiritus feruorem, ut aduenientes cognoscam cogitationes, et cognitas a me inimicorum insidias temptationesque repellam ut tibi in omnibus. diebus uitę meę, placeam. Per.

Lectio epistole b. pauli apostoli ad romanos1. Fratres, scimus quod' lex spiritalis est, ego autem carnalis sum uenundatus sub peccato. Quod enim operor non intelligo. Non enim quod uolo bonum hoc ago, sed quod odi3 illud facio. Si autem quod nolo illud facio, consentio legi quoniam bona est. Nunc autem iam non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio 5. Condelector enim legi dei secundum interiorem hominem. Uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee, et captiuantem me in lege peccati, que est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia dei per ihesum christum dominum nostrum.

Graduale. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, domine.

V. Eleuatio manum mearum sacrificium uespertinum. Aeuia.

V. De profundis clamaui ad te, domine, domine, exaudi uocem meam.

Secundum lucam 6.

In illo tempore dixit ihesus ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros parabolam istam. Duo homines ascenderunt in templum ut orarent, unus phariseus, et alter publicanus. Phariseus stans hęc apud se orabat dicens, deus, gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, uelut etiam hic publicanus. Ieiuno bis in sabbato; decimas do omnium quę possideo. Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad celum leuare, sed percutiebat pectus suum, dicens, deus, propitius esto mihi peccatori. Dico au

[blocks in formation]

tem1 uobis; descendit hic iustificatus in domum suam ab illo, quia omnis qui se exaltat humiliabitur; et qui se humiliat exaltabitur.

Offertorium. Exaudi, deus, orationem meam.

Secreta.

Hostiam, domine, quam tibi pro me famulo tuo offero clemens suscipere digneris et benedictionem sancti spiritus tui dignanter perfunde mihi seruo tuo, et intercedente pro me sancto michaele archangelo tuo, et beata et gloriosa semperque uirgine maria, et beatis apostolis tuis petro et paulo, et omnium cateruis sanctorum, peccatorum meorum omnium indulgentiam tribue, et misericordiam largire mihi famulo tuo; hęc petenti pro tua pietate miserere, ut dignus efficiar huius. seruitutis sacrique mysterii, ut quod te, deus clementissime, deprecor, mihi concedas pro tua pietate propitius. Per.

Prefatio.

U. D. æterne deus. Qui iustis presto es supplicationibus, miserere mihi famulo tuo mala mea preterita, cogitationesque temptationum iniquarum confitenti, hostis iniqui suasiones insidiasque procul a me, domine, pro tua pietate repelle, ne consensum prebeam suggerenti, ne superer ab aduersario, ne inobodiens appaream preceptis tuis, dum tibi confiteor deo meo interiora cordis mei in tempore tribulationis, nec in hora exitus animę meę de corpore iudicium contemplationis cum infidelibus recipiam; sed, pius et misericors deus, pro hac pugna, laborumque certamine, fatigatione quoque mentis, coram te gloriam cum sanctis et electis tuis percipiam. Per christum dominum. Communio. Unam petii a domino.

Ad complendum.

Gratias tibi agimus, omnipotens æterne deus, pro sacramenti huius satietate, preces quoque supplices fundo, ut me famulum tuum ab omni culpa liberum esse concedas, ut qui fideliter et per corpus et sanguinem domini nostri ihesu christi non sinas me, domine, ad propria mala reuerti, sed ne plusquam sustinere possum permittas me temptari, sed mittere digneris angelum tuum, qui me ab omni malo custodiat, uisitet, et defendat, et in opere bono confirmet, et in operibus mandatorum tuorum deducat. Per.

Missa generalis uiuorum et mortuorum. Pietate tua quesumus, domine, nostrorum omnium solue uincula delictorum, et intercedente beata maria semper uirgine, omnique celesti uirtute; ac beatorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum, uirginum, omniumque sanctorum precibus, 2 Dotted as error.

1 Vul. om.

domnum apostolicum .N. pontifices, abbates, regem. nostrum et reginam nostram ac principes nostros, omnesque congregationes illis commissas, et nos famulos tuos, ac locum nostrum, et familiam beatissimę dei genitricis marię, necnon et sancti petri apostoli, atque sancti suuithuni confessoris christi, et omnia loca sanctorum in omni sanctitate custodi; omnesque affinitate et familiaritate nobis coniunctos, et nobis commissos, nobisque seruientes, necnon et omnes christianos a uitiis purga, uirtutibus illustra, pacem et sanitatem nobis tribue, hostes uisibiles et inuisibiles remoue, carnalia desideria repelle, aeris commoditatem tribue, iter famulorum famularumque tuarum fidelium in salutis tuę prosperitate dispone, nauigantibus fidelibus portum salutis indulge, inimicis nostris ueram caritatem et perfectam remissionem largire, nosque ab eorum insidiis potenter eripe, et omnibus fidelibus uiuis et defunctis uitam et requiem eternam concede. Per.

Secreta.

Deus, qui singulari corporis tui hostia totius mundi soluisti delicta, hac oblatione intercessioneque omnium sanctorum placatus maculas scelerum nostrorum, omniumque pro quibus hoc sacrificium offerimus absterge, et omnium christianorum' uiuorum atque mortuorum peccata dimitte, eisque premia eterna concede. Per. Prefatio.

U. D. ÆTERNE DEUS. Et tuam clementiam humiliter implorare ut omnibus sanctis tuis interuenientibus delicta nostra clementer emundes, diesque nostros in tua uoluntate disponas, simulque credentibus in te sanitatem mentis et corporis tribuas, incredulos conuertas, errantes corrigas, discordantibus unitatem pacis largiaris, omnibusque uiuis et defunctis ueniam conferas ut ad interminabilem gloriam peruenire mereantur. Per christum.

[blocks in formation]

exemplo bonorum operum animas suorum instruat subditorum, et ęternę remunerationis mercedem a te piissimo pastore percipiat. Per.

Lectio epistole beati pauli ad hebreos 1.

2

Fratres, omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quę sunt ad deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis; qui condolere possit his qui ignorant et errant ; quoniam et ipse circumdatus est infirmitate. Et propterea debet quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre sacrificia; nec quisquam sumit sibi honorem sed qui uocatur a deo tamquam aaron3, quemadmodum scriptum est: Tu es sacerdos in eternum, secundum ordinem melchisedehc.

Graduale. Saluum fac seruum tuum, deus meus, sperantem in te.

U. Auribus percipe, domine, orationem meam. Aeuia.

V. Uerba mea auribus percipe, domine, intellege clamorem meum.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

impendas. Quatenus ex toto corde et ex toto corde et ex tota mente tibi deseruiat, et sub tua semper protectione consistat, ut quando ei extrema dies uenerit, societatem omnium sanctorum percipiat, cum quibus inenarrabilem gloriam sine fine possideat. Per christum.

Communio. Intellege clamorem meum, intende uoci orationis meę, rex meus et deus meus, quoniam ad te orabo, domine.

Ad complendum.

Deus, qui populo tuo pastores preesse uoluisti, famulum tuum episcopum nostrum. ill. quem preesse et prodesse ęclesię tuę iussisti, da, quesumus, ut incessanter recta monendo et operando subditorum suorum mentes in tui amoris desiderio excitet, et secundum te ad utilitatem sui prouectus et aliorum uiuere ualeat. Per.

Missa pro penitentibus.

Misereris omnium, domine, et nihil odisti eorum quę fecisti, dissimulans peccata hominum et parcens illis quia tu es dominus deus noster.

Psalmus. Miserere mei, deus, miserere.

Oratio.

Preces nostras, quesumus, domine, memor humanę fragilitatis placatus admitte, et quia infirmitatis nostrę conscii ad impetranda que poscimus de meritorum qualitate diffidimus, pietatem tuam humiliter imploramus, ut intercessione sanctę dei genitricis marię, sanctorumque omnium apostolorum, martyrum, confessorum, uirginum, omniumque electorum tuorum, famulis tuis ill. ac famulabus propitius indulgentiam culparum, et plenitudinem eternorum largiaris gaudiorum. Per.

Lectio beati iacobi apostoli1.

Karissimi, confitemini alterutrum peccata uestra, et orate pro inuicem ut saluemini. Multum enim ualet deprecatio iusti assidua. Helias homo erat similis nobis passibilis; et orationem orauit, ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum orauit, et celum dedit pluuiam, et terra dedit fructum suum 2. Si quis autem errauerit ex uobis a ueritate, et conuerterit quis eum, scire debet quoniam qui conuerti fecerit peccatorem ab errore uię suę, saluabit animam eius a morte, et operit multitudinem peccatorum.

Graduale. Respice, domine, in testamentum tuum, et animas pauperum tuorum ne obliuiscaris in finem.

[blocks in formation]

V. Exurge, domine, et iudica causam tuam, memor esto obprobrii seruorum tuorum. Aeuia.

V. Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones

eorum.

Secundum lucam1.

In illis erant appropinquantes ad ihesum publicani et peccatores ut audirent illum. Et murmurabant pharisei et scribę dicentes; quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. Et ait ad illos parabolam istam dicens; Quis ex uobis homo qui habet centum oues? et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta nouem in deserto, et uadit ad illam que perierit, donec inueniat illam3? Et cum inuenerit eam, imponet in humeros suos gaudens, et ueniens domum conuocat amicos et uicinos, dicens ", congratulamini mihi quia inueni ouem meam quę perierat. Dico uobis quod, ita gaudium erit in celo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustos qui non indigent pœnitentia.

Offertorium. Populum humilem saluum facies, domine, et oculos superborum humiliabis, quoniam quis deus præter te, domine?

[blocks in formation]

• Vul. imponit. 5 Vul.+ illis. 6 Vul. justis. 7 This

8-8 Underlined by a

word is underlined by a later hand. later hand. 'tribue' is written on the margin by a later hand.

« ZurückWeiter »