Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tibus, et aliis omnibus ad concilium euntibus et ab illo redeuntibus pateat, benigneque ac comiter omnibus in locis recipiantur atque tractentur, sicut, quod ad nos attinet, ipsi quoque curabimus; qui nihil omnino praetermittere decrevimus, quod ad tam pium et salutare opus perficiendum a nobis in hoc loco constitutis praestari possit, nihil, ut Deus scit, quaerentes aliud, nihil propositum habentes in hoc concilio celebrando, nisi honorem ipsius Dei, dispersarum ovium reductionem ac salutem, et perpetuam Christianae reipublicae tranquillitatem ac quietem. Ut vero hae literae et quae in eis continentur ad omnium, quorum oportet, notitiam perveniant, nec quisquam ea excusatione uti possit, quod illa ignoraverit, praesertim quum non ad omnes, quos de his literis certiores fieri oporteret, tutus forsitan pateat aditus: volumus et mandamus, ut in basilica Vaticana principis Apostolorum, et in ecclesia Lateranensi tunc, quum in eis populus, ut missarum solemnibus intersit, congregari solet, palam clara voce a curiae nostrae cursoribus seu notariis aliquibus publicis recitentur, et postquam recitatae fuerint, ad valvas earum ecclesiarum, itemque cancellariae apostolicae, et in loco solito Campi Florae affigantur, ibique, quo legi et omnibus innotescere possint, aliquamdiu relinquantur. Quum autem inde amovebuntur, earum exempla in eisdem locis affixa remaneant. Nos enim per recitationem hanc, publicationem et affixionem omnes et singulos, qui his literis comprehenduntur, post duos menses a die publicationis et affixionis earum volumus perinde 146 adstrictos et obligatos esse, ac si ipsismet illae coram editae et lectae fuissent. Transsumptis quoque earum, quae manu publici alicuius notarii scripta subscriptave, et sigillo ac subscriptione alicuius personae in dignitate ecclesiastica constitutae munita fuerint, ut sine dubitatione ulla fides habeatur, mandamus atque decernimus. Nulli ergo omnino hominum licet hanc paginam nostrae indictionis, statuti, decreti, praecepti, admonitionis et adhortationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae. apud S. Petrum anno Incarnationis dominicae MDLX. III. Kal. Decembris, Pontificatus nostri anno primo.

ANTONIUS FLOREBELLUS LAVELLINUS.
BARENGUS.

SESSIO XVII. ·

SACROSANCTI OECUMENICI ET GENERALIS

CONCILII TRIDENTINI,

QUAE EST PRIMA

SUB PIO IV. PONT. MAX.,

CELEBRATA

DIE XVIII. IANUARII MDLXII.

DECRETUM DE CELEBRANDO CONCILIO.

Placetne vobis, ad laudem et gloriam sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti, ad incrementum et exaltationem fidei et religionis Christianae, sacrum oecumenicum et generale concilium Tridentinum, in Spiritu sancto legitime congregatum, ab hodierno die, qui est deci- 147 mus octavus mensis Ian. anni a Nativitate Domini millesimi quingentesimi sexagesimi secundi, cathedrae Romanae B. Petri Apostolorum principis consecrato, sublata quacunque suspensione, iuxta formam et tenorem literarum sanctissimi domini nostri Pii IV. Pont. Max. celebrari, et in eo ea debito servato ordine tractari, quae proponentibus legatis ac praesidentibus ad horum temporum levandas calamitates, sedandas de religione controversias, coercendas linguas dolosas, depravatorum morum abusus corrigendos, ecclesiae veram atque Christianam pacem conciliandam apta et idonea ipsi sanctae synodo videbuntur? Responderunt: Placet.

Indictio futurae sessionis.

Placetne vobis, proximam futuram sessionem habendam et celebrandam esse feria quinta post secundam dominicam Quadragesimae, quae erit die vigesima sexta mensis Februarii? Responderunt: Placet.

SESSIO XVIII.

QUAE EST SECUNDA

SUB PIO IV. PONT. MAX.,

CELEBRATA

DIE XXVI. FEBRUARII MDLXII.

DECRETUM DE LIBRORUM DELECTU, ET OMNIBUS AD CONCILIUM FIDE PUBLICA INVITANDIS.

Sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea

eisdem apostolicae sedis legatis, non humanis quidem viribus 148 confisa, sed Domini nostri Iesu Christi, qui os et sapientiam ecclesiae suae daturum se promisit 1), ope et auxilio freta, illud praecipue cogitat, ut catholicae fidei doctrinam, multorum inter se dissidentium opinionibus pluribus locis inquinatam et obscuratam, in suam puritatem et splendorem aliquando restituat, et mores, qui a veteri instituto deflexerunt, ad meliorem vitae rationem revocet, corque patrum ad filios 2) et cor filiorum ad patres convertat. Quum itaque omnium primum animadverterit, hoc tempore suspectorum ac perniciosorum librorum, quibus doctrina impura continetur et longe lateque diffunditur, numerum nimis excrevisse, quod quidem in causa fuit, ut multae censurae in variis provinciis et praesertim in alma urbe Roma pio quodam zelo editae fuerint, neque tamen huic tam magno ac pernicioso morbo salutarem ullam profuisse medicinam: censuit 3), ut delecti ad hanc disquisitionem Patres de censuris librisque quid facto opus esset diligenter considerarent, atque etiam ad eandem sanctam synodum suo tempore referrent, quo facilius ipsa possit varias et peregrinas doctrinas tanquam zizania 4) a Christianae veritatis tritico separare, deque his commodius deliberare et statuere, quae ad scrupulum ex complurium animis eximendum et tollendas multarum querelarum causas magis opportuna videbuntur. Haec autem omnia ad notitiam quorumcunque deducta esse vult, prout etiam praesenti decreto deducit, ut, si quis ad se pertinere aliquo modo putaverit, quae vel de hoc librorum et censurarum negotio, vel de aliis, quae in hoc generali concilio tractanda praedixit, non dubitet a sancta synodo se benigne auditum iri.

Quoniam vero eadem sancta synodus ex corde optat, Deumque enixe rogat quae ad pacem 5) sunt ecclesiae, ut 149 universi communem matrem in terris agnoscentes, quae quos peperit 6) oblivisci non potest, unanimes uno ore 7) glorificemus Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi, per viscera misericordiae eiusdem Dei et Domini nostri omnes, qui nobiscum communionem non habent, ad concordiam et reconciliationem, et ut ad hanc sanctam synodum veniant, invitat atque hortatur, utque caritatem, quod est vinculum perfectionis 8), amplectantur, pacemque Christi exsultantem in cordibus suis

2) Luc. I. 17.

Sessio XVIII. 1) Luc. XXI. 15. 8) cf. infr. Sess. XXV. extr. de indice libr. 4) Matth. XIII. 30. 5) Psalm. CXXI. 6.

6) Isa. XLIX. 15. 7) Rom. XV 6.

8) Colos, III. 14. seq.

Hanc

prae se ferant, in quam vocati sunt in uno corpore. ergo non humanam, sed Spiritus sancti vocem audientes, ne obdurent corda sua 1), sed in suo sensu non ambulantes 2), neque sibi placentes 3), ad tam piam et salutarem matris suae admonitionem excitentur et convertantur. Omnibus enim caritatis officiis sancta synodus eos ut invitat, ita comple

ctetur.

Insuper eadem sancta synodus decrevit, fidem publicam in congregatione generali concedi posse, et eandem vim habituram, eiusdemque roboris et momenti futuram, ac si in publica sessione data et decreta fuisset.

Indictio futurae sessionis.

Eadem sacrosancta Tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem apostolicae sedis legatis, statuit et decernit, proximam futuram sessionem habendam et celebrandam esse feria quinta post sacratissimum festum Ascensionis Domini, quae erit die XIV. mensis Maii.

SALVUS CONDUCTUS

CONCESSUS

GERMANICAE NATIONI

IN CONGREGATIONE GENERALI DIE IV. MARTII MDLXII.

Sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem apostolicae sedis legatis, universis fidem facit, quod omnibus et singulis sacerdotibus, electoribus, principibus, ducibus, marchionibus, comitibus, baronibus, nobilibus, militaribus, popularibus et aliis quibuscunque viris, cuiuscunque status et conditionis aut qualitatis exsistant, Germanicae provinciae et nationis civitatibus, ac aliis locis eiusdem, et omnibus aliis ecclesiasticis et saecularibus, praesertim Augustanae confessionis, personis, qui aut quae una cum ipsis ad hoc generale Tridentinum concilium venient aut mittentur, profecturi sunt aut hucusque venerunt, quocunque nomine censeantur aut valeant nuncupari, tenore praesentium publicam fidem et plenissimam verissimamque securitatem, quam salvum conductum appellant, libere ad hanc civitatem Tridenti

[blocks in formation]

ac

Eph. IV. 17. - 3) Rom.

150

nam veniendi, ibidemque manendi, standi, morandi, proponendi, loquendi, una cum ipsa synodo de quibuscunque negotiis tractandi, examinandi, discutiendi, et omnia, quaecunque ipsis libuerit, ac articulos quoslibet tam scripto quam verbo libere offerendi, propalandi, eosque scripturis sacris, et beatorum Patrum verbis, sententiis et rationibus declarandi, adstruendi et persuadendi, et, si opus fuerit, etiam ad obiecta concilii generalis respondendi et cum iis, qui a concilio delecti fuerint, disputandi, aut caritative absque omni impedi151 mento conferendi, opprobriis, conviciis ac contumeliis penitus semotis; et signanter, quod causae controversae secundum sacram scripturam et Apostolorum traditiones, probata concilia et catholicae ecclesiae consensum et sanctoruin Patrum auctoritates in praedicto concilio Tridentino tractentur; illo etiam addito, ut religionis praetextu aut delictorum circa eam commissorum aut committendorum minime puniantur, impertitur ac omnino concedit; sic etiam, ut propter illorum praesentiam neque in itinere aut quocunque locorum eundo, manendo aut redeundo, nec in ipsa civitate Tridentina a divinis officiis quovis modo cessetur; et ut his peractis vel non peractis, quandocunque ipsis libuerit, aut maiorum suorum mandato et assensu ad propria reverti optabunt, aut aliquis eorum optabit, mox absque ulla renitentia et occasione aut mora, salvis rebus eorum et suorum pariter honore et personis vice versa, possint iuxta beneplacitum libere et secure redire, de scientia tamen ab eadem synodo deputandorum, ut tunc opportune eorum securitati absque dolo et fraude provideatur. Vult etiam sancta synodus in hac publica fide salvoque conductu omnes quascunque clausulas includi et contineri ac pro inclusis haberi, quae pro plena, efficaci et sufficienti securitate in eundo, stando et redeundo necessariae et opportunae fuerint. Illud etiam ad maiorem securitatem et pacis ac conciliationis bonum exprimens, quod, si quispiam, aut illorum aliqui, sive in itinere Tridentum veniendo, sive ibidem morando aut redeundo, aliquod enorme, quod absit, egerint aut commiserint, quo posset huius fidei publicae et assecurationis beneficium eis concessum annullari aut cassari, vult et concedit, ut in huiusmodi facinore deprehensi ab ipsis duntaxat, et non ab aliis, condigna animadversione, cum emenda sufficienti, per partem ipsius synodi merito ap152 probanda et laudanda, mox puniantur; illorum assecurationis forma, conditionibus et modis omnino manentibus illibatis.

« ZurückWeiter »