Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

C. LX. Quomodo probandum ius patronatus. Cui deferendum munus patronorum. Accessiones vetitae.

Sicuti legitima patronatuum iura tollere piasque fidelium voluntates in eorum institutione violare aequum non est, sic etiam, ut hoc colore beneficia ecclesiastica in servitutem, quod a multis impudenter fit, redigantur, non est permittendum. Ut igitur debita in omnibus ratio observetur, decernit sancta 287 synodus, ut titulus iuris patronatus sit ex fundatione 1) vel dotatione, qui ex authentico documento et aliis iure requisitis ostendatur; sive etiam ex multiplicatis praesentationibus per antiquissimum temporis cursum, qui hominum memoriam excedat, aliasve secundum iuris dispositionem. In iis vero personis, seu communitatibus vel universitatibus, in quibus id ius plerumque ex usurpatione potius quaesitum praesumi solet, plenior et exactior probatio ad docendum verum titulum requiratur; nec immemorabilis temporis probatio aliter eis suffragetur, quam si praeter reliqua ad eam necessaria praesentationes etiam continuatae, non minori saltem quam quinquaginta annorum spatio, quae omnes effectum sortitae sint, authenticis scripturis probentur. Reliqui patronatus omnes in beneficiis, tam saecularibus quam regularibus, seu parochialibus, vel dignitatibus, aut quibuscunque aliis beneficiis, in cathedrali vel collegiata ecclesia, seu facultates et privilegia concessa tam in vim patronatus, quam alio quocunque iure nominandi, eligendi, praesentandi ad ea, quum vacant, exceptis patronatibus super cathedralibus ecclesiis competentibus, et exceptis aliis, quae ad imperatorem et reges seu regna possidentes, aliosque sublimes ac supremos principes, iura imperii in dominiis suis habentes, pertinent, et quae in favorem studiorum generalium concessa sunt 2), in totum prorsus abrogata et irrita cum quasi possessione inde secuta intelligantur; beneficiaque huiusmodi tanquam libera a suis collatoribus conferantur ac provisiones huiusmodi plenum effectum consequantur. Ad haec liceat episcopo 3) praesentatos a patronis, si idonei non fuerint, repellere. Quod si ad inferiores institutio pertineat, ab episcopo tamen iuxta alias statuta ab 288 hac sancta synodo examinentur; alioquin institutio ab inferioribus facta irrita sit et inanis. Patroni autem beneficiorum,

Sess. XXV. 1) cf. Sess. XIV. c. 12. c. 25. X. de inre patr. III. 38. (Alex. II.)2) Sess. XXIV. c. 19. de ref. 3) cf. Sess. XIV. de ref. c. 13. Sess. XXIV. de ref. c. 18.

cuiuscunque ordinis et dignitatis, etiam si communitates, universitates, collegia quaecunque clericorum vel laicorum exsistant, in perceptione fructuum 1), proventuum, obventionum quorumcunque beneficiorum, etiam si vere de iure patronatus ipsorum ex fundatione et dotatione essent, nullatenus nullave causa vel occasione se ingerant; sed illos libere rectori seu beneficiato, non obstante etiam quacunque consuetudine, distribuendos dimittant. Nec dictum ius patronatus venditionis 2) aut alio quocunque titulo in alios contra canonicas sanctiones transferre praesumant. Si secus fecerint, excommunicationis et interdicti poenis subiiciantur, et dicto iure patronatus ipso iure privati exsistant. Insuper accessiones, per viam unionis factae de beneficiis liberis ad ecclesias iuri patronatus, etiam laicorum, subiectas, tam ad parochiales quam ad alia quaecunque beneficia, etiam simplicia, seu dignitates, vel hospitalia, ita ut praedicta beneficia libera eiusdem naturae cum iis, quibuscum uniuntur, efficiantur, atque sub iure patronatus constituantur, hae si nondum plenarium sortitae sunt effectum, vel deinceps ad cuiusvis instantiam fient, quacunque auctoritate, etiam apostolica, concessae fuerint, simul cum unionibus ipsis per surreptionem obtentae intelligantur; non obstante quacunque in iis verborum forma seu derogatione, quae habeatur pro expressa; nec exsecutioni amplius demandentur, sed beneficia ipsa unita, quum vacaverint, libere ut antea conferantur. Quae vero a quadraginta annis citra factae 3) effectum et plenam incorporationem sunt consecutae, hae nihilominus ab ordinariis tanquam a sede apostolica delegatis revideantur et examinentur; ac quae per surreptionem vel ob289 reptionem obtentae fuerint, simul cum unionibus irritae declarentur, ac beneficia ipsa separentur, et aliis conferantur. Similiter quoque patronatus quicunque in ecclesiis, quibuscunque aliis beneficiis, etiam dignitatibus antea liberis acquisiti a quadraginta annis citra, et in futurum acquirendi, seu ex augmento dotis, seu ex nova constructione, vel alia simili causa, etiam auctoritate sedis apostolicae, ab iisdem ordinariis, uti delegatis, ut supra, qui nullius in his facultatibus aut privilegiis impediantur, diligenter cognoscantur; et quos non repererint ob maxime evidentem ecclesiae, vel beneficii seu dignitatis necessitatem legitime constitutos esse, in totum re

Sess. XXV. 1) cf. c. un. X. ut eccles. benef. sine demin. confer. III. 12. (Innoc. III.) 2) cf. c. 6. 16. X. de iure patr. III. 38. (Alex. III.) — 3) cf. Sess. VII. de ref. c. 6.

vocent, atque beneficia huiusmodi sine damno illa possidentium, et restituto patronis eo, quod ab eis idcirco datum est, in pristinum libertatis statum reducant; non obstantibus privilegiis, constitutionibus et consuetudinibus, etiam immemorabilibus.

C. X. Iudices a synodo designandi, qui delegentur a sede apostolica; a quibus et ordinariis causae breviter terminandae.

Quoniam ob malitiosam petentium suggestionem, et quandoque ob locorum longinquitatem, personarum notitia, quibus causae mandantur, usque adeo haberi non potest, hincque interdum iudicibus non undequaque idoneis causae in partibus delegantur, statuit sancta synodus, in singulis conciliis provincialibus aut dioecesanis aliquot personas, quae qualitates habeant iuxta constitutionem Bonifacii VIII. 1), quae incipit: Statutum, et alioquin ad id aptas designari, ut praeter ordinarios locorum iis etiam posthac causae ecclesiasticae ac spirituales et ad forum ecclesiasticum pertinentes in partibus delegandae committantur. Et si aliquem interim ex designatis mori contigerit, substituat ordinarius loci cum consilio 290 capituli alium in eius locum usque ad futuram provincialem aut dioecesanam synodum, ita ut habeat quaeque dioecesis quatuor saltem aut etiam plures probatas personas ac ut supra qualificatas, quibus huiusmodi causae a quolibet legato vel nuncio, atque etiam a sede apostolica committantur. quin post designationem factam, quam statim episcopi ad summum Romanum Pontificem transmittant, delegationes quaecunque aliorum iudicum aliis, quam his factae, surreptitiae censeantur. Admonet dehinc sancta synodus tam ordinarios quam alios quoscunque iudices, ut terminandis causis quanta fieri poterit brevitate 2) studeant, ac litigatorum artibus seu in litis contestatione seu alia parte iudicii differenda modis omnibus, aut termini praefixione, aut competenti alia ratione

occurrant.

Alio

C. XI. Variae locationes bonorum ecclesiasticorum prohibentur ; quaedam factae irritantur.

Magnam ecclesiis perniciem afferre solet, quum earum bona repraesentata pecunia in successorum praeiudicium aliis

Sess. XXV. 1) c. 11. X. de rescr. in VIto I. 3. et infr. inter const. ex ant. iure desumptas per conc. Trid. innovatas. 2) cf. c. 5. X. de dolo et cont. II. 14. (Innoc. ill.) c. 10. ib. (Greg. X.) c. 2. X. de sent. et re iud. II. 27. (Greg. I.).— supr. Sess XXIV. c. 10.

locantur. Omnes igitur hae locationes, si anticipatis solutionibus fient, nullatenus in praeiudicium successorum validae intelligantur 1), quocunque indulto aut privilegio non obstante; nec huiusmodi locationes in Romana curia vel extra eam confirmentur. Non liceat etiam iurisdictiones 2) ecclesiasticas seu facultates nominandi aut deputandi vicarios in spiritualibus locare, nec conductoribus per se aut alios eas exer291 cere; aliterque concessiones, etiam a sede apostolica factae, surreptitiae censeantur. Locationes vero rerum ecclesiasticarum 3), etiam auctoritate apostolica confirmatas, sancta synodus irritas decernit; quas a triginta annis citra ad longum tempus, seu, ut in nonnullis partibus, ad viginti novem, seu bis viginti novem annos vocant factas, synodus provincialis vel deputandi ab ea in damnum ecclesiae et contra canonicas sanctiones contractas fuisse iudicabunt.

C. XII.

Decimae integre persolvendae. Eas subtrahentes excommunicandi. Rectoribus ecclesiarum tenuium pie subveniendum.

Non sunt ferendi qui variis artibus decimas ecclesiis obvenientes subtrahere moliuntur, aut qui ab aliis solvendas temere occupant, et in rem suam vertunt, quum decimarum solutio debita sit Deo 4), et qui eas dare noluerint, aut dantes impediunt, res alienas invadunt. Praecipit igitur sancta synodus omnibus, cuiuscunque gradus et conditionis sint, ad quos decimarum solutio spectat, ut eas, ad quas de iure tenentur, in posterum cathedrali aut quibuscunque aliis ecclesiis vel personis, quibus legitime debentur, integre persolvant. Qui vero eas aut subtrahunt 5) aut impediunt, excommunicentur, nec ab hoc crimine nisi plena restitutione secuta absolvantur. Hortatur dehinc omnes et singulos pro Christiana caritate, debitoque erga pastores suos munere, ut de bonis sibi a Deo collatis episcopis et parochis, qui tenuioribus 292 praesunt ecclesiis, large subvenire ad Dei laudem atque ad pastorum suorum, qui pro eis invigilant, dignitatem tuendam non graventur.

Sess. XXV. 1) cf. c. 6. C. X. qu. 2. (leg. Langob.)- 2) cf. c. 1. X. ne praelati vices suas V. 4. (conc. Lat. III.) c. 2. ib. (conc. Turon.)- 3) cf. c. 1. de reb. eccl. non al. in Extr. comm. III. 4. 4) cf. Exod. XXII. 29. Levit. XXVII. 30. seq. Num. XVIII. 21. seqq. Tob. I. 6. Malach. III. 10. — c. 66. C. XVI. qu. 1. (Caesar. Arel.) c. 6. (cap. inc.) c. 7. (Cap. Franc.) C. ead. qu. 7. c. 14. X. de dec. et obl. III. 30. (Alex. III.) c. 23. ib. (Coelest. III.) c. 26. ib. (Innoc. III.) et al. 5) cf. c. 5. C XVI. qu. 7. (conc. Rothom.) c. 5. X. de dec. (Alex. III.) c. 22. ib. (Coelest. III.) c. 25. 32 ib. (Innoc. III.) Clem. 1. h. t. III. 8.

C. XIII. Quartam funeralium cathedrales vel parochiales ecclesiae recipiant.

Decernit sancta synodus, ut quibuscunque in locis iam ante annos quadraginta quarta 1), quae funeralium dicitur, cathedrali aut parochiali ecclesiae solita esset persolvi, ac postea fuerit ex quocunque privilegio aliis monasteriis, hospitalibus aut quibuscunque locis piis concessa, eadem posthac integro iure, et eadem portione, qua antea solebat, cathedrali seu parochiali ecclesiae persolvatur; non obstantibus concessionibus, gratiis, privilegiis, etiam mari magno nuncupatis, aut aliis quibuscunque.

C. XIV. Praescribitur ratio procedendi in causis clericorum

concubinariorum.

Quam turpe ac clericorum nomine, qui se divino cultui addixerunt, sit indignum, in impudicitiae sordibus immundoque concubinatu versari, satis res ipsa, communi fidelium omnium offensione summoque clericalis militiae dedecore testatur. Ut igitur ad eam, quam decet, continentiam ac vitae integrita- 293 tem ministri ecclesiae revocentur, populusque hinc eos magis discat revereri, quo illos vita honestiores cognoverit: prohibet sancta synodus quibuscunque clericis, ne concubinas aut alias mulieres, de quibus possit haberi suspicio, in domo vel extra detinere, aut cum iis ullam consuetudinem habere audeant; alioquin poenis a sacris canonibus vel statutis ecclesiarum impositis puniantur 2). Quod si a superioribus moniti ab iis se non abstinuerint, tertia parte fructuum, obventionum ac proventuum beneficiorum suorum quorumcunque et pensionum ipso facto sint privati 3), quae fabricae ecclesiae aut alteri pio loco arbitrio episcopi applicetur. Sin vero in delicto eodem cum eadem vel alia femina perseverantes secundae monitioni adhuc non paruerint, non tantum fructus omnes ac proventus suorum beneficiorum et pensiones eo ipso amittant, qui praedictis locis applicentur, sed etiam a beneficiorum ipsorum administratione, quoad ordinarius, etiam uti sedis apostolicae delegatus, arbitrabitur, suspendantur, et si ita suspensi nihilominus eas non expellant, aut cum iis etiam versentur, tunc beneficiis, portionibus, ac officiis et pensionibus quibuscunque ecclesiasticis perpetuo priventur 4), atque inha

Sess. XXV. 1) cf. c. 8. X. de sepult. III. 28. (Luc. III.) c. 2. h. t. in Vito III. 12. (Bonif. VIII.) Clem. 2. h. t. III. 7. 2) cf. inter cet. tot. tit. X. de cohab. cler. et. mul. III. 2. — 3) cf. c. 4. 6. h. t. (Alex. III.) — 4) cf. c. 2 h. t. (Eugen. II.) c. 3. (Alex. III.)

« ZurückWeiter »