Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

diciario probatum, nec alia ratione publicum, sed occultum fuerit, nullo tempore ad sacros ordines promoveri possit; nec illi aliqua ecclesiastica beneficia, etiam si curam non habeant animarum, conferri liceat, sed omni ordine, ac beneficio et officio ecclesiastico perpetuo careat. Si vero homicidium non ex proposito, sed casu, vel vim vi repellendo, ut quis se a morte defenderet, fuisse commissum narretur, quam 132 ob causam etiam ad sacrorum ordinum et altaris ministerium, et beneficia quaecunque ac dignitates iure quodammodo dispensatio debeatur, committatur loci ordinario, aut ex causa metropolitano seu viciniori episcopo, qui non nisi causa cognita et probatis precibus ac narratis, nec aliter, dispensare possit.

C. VIII. Nulli alienos clericos ex privilegio punire liceat.

Praeterea, quia nonnulli 1), quorum etiam aliqui veri sunt pastores ac proprias oves habent, alienis etiam ovibus praeesse quaerunt, et ita alienis subditis quandoque intendunt, ut suorum curam negligant: quicunque, etiam episcopali praeditus dignitate, qui alienos subditos puniendi privilegium habuerit, contra clericos sibi non subiectos, praesertim in sacris constitutos, quorumcunque etiam atrocium criminum reos, nisi cum proprii ipsorum clericorum episcopi, si apud ecclesiam suam resederit, aut personae ab ipso episcopo deputandae interventu nequaquam procedere debeat; alias processus et inde secuta quaecunque viribus omnino careant.

C. IX. Beneficia unius dioecesis nulla de causa uniantur beneficiis

alterius.

Et, quia iure optimo distinctae fuerunt dioeceses et paro133 chiae 2), ac unicuique gregi próprii attributi pastores et inferiorum ecclesiarum rectores, qui suarum quisque ovium curam habeant, ut ordo ecclesiasticus non confundatur, aut una et eadem ecclesia duarum quodammodo dioecesum fiat non sine gravi eorum incommodo, qui illi subditi fuerint: beneficia unius dioecesis, etiam si parochiales ecclesiae, vicariae perpetuae, aut simplicia beneficia, seu praestimonia aut praestimoniales portiones fuerint, etiam ratione augendi cultum divinum aut numerum beneficiatorum, aut alia quacunque de causa, alterius dioecesis beneficio, aut monasterio,

2) cf.

Sess. XIV. 1) cf. supr. ead. de ref. c. 2. et Sess. VI. de ref. c. 5. —. c. 9. X. de his, quae fiunt a prael. III. 10. (Innoc. III.) cf. Sess. XXIV. de ref. c. 13. extr. 1. et c. 7.

seu collegio vel loco etiam pio perpetuo non uniantur1); decretum huius sanctae synodi super huiusmodi unionibus in hoc declarando.

C. X. Regularia beneficia regularibus conferantur.

Regularia beneficia 2), in titulum regularibus professis provideri consueta, quum per obitum, aut resignationem vel alias illa in titulum obtinentis vacare contigerit, religiosis tantum illius ordinis, vel iis, qui habitum omnino suscipere et professionem emittere teneantur, et non aliis, ne vestem lino lanaque contextam induant 3), conferantur.

C. XI. Translati ad alium ordinem in claustro sub obedientia maneant, et beneficiorum saecularium incapaces exsistant.

Quia vero regulares, de uno ad alium ordinem translati, facile a suo superiore licentiam standi extra monasterium ob- 134 tinere solent, ex quo vagandi et apostatandi occasio tribuitur, nemo cuiuscunque ordinis praelatus vel superior vigore cuiusvis facultatis aliquem ad habitum et professionem admittere possit, nisi ut in ordine ipso, ad quem transfertur, sub sui superioris obedientia in claustro perpetuo maneat, ac taliter translatus, etiamsi canonicorum regularium fuerit, ad beneficia saecularia, etiam curata, omnino incapax exsistat.

C. XII. Nemo nisi ex fundatione vel dotatione ius patronatus obtineat. Nemo, etiam 4) cuiusvis dignitatis ecclesiasticae vel saecularis, quacunque ratione, nisi ecclesiam, beneficium aut capellam de novo fundaverit et construxerit, seu iam erectam, quae tamen sine sufficienti dote fuerit, de suis propriis et patrimonialibus bonis competenter dotaverit, ius patronatus impetrare aut obtinere possit aut debeat. In casu autem fundationis aut dotationis huiusmodi institutio episcopo, et non alteri inferiori reservetur.

C. XIII.

Praesentatio fiat ordinario; alias praesentatio et institutio sit nulla.

Non liceat praeterea patrono cuiusvis privilegii praetextu aliquem ad beneficia sui iuris patronatus 5), nisi episcopo 135 loci ordinario, ad quem provisio seu institutio ipsius beneficii, cessante privilegio, iure pertineret, quoquo modo prae

Sess. XIV. 1) cf. Sess. VII. de ref. c. 6. seq. Sess. XXIV. de ref. c. 13. et 15.2) cf. Sess. XXV. de ref. c. 21. cf. c. 5. de praeb. in Vlto III. 4. (Bonif. VIII.) 3) Deut. XXII. 11. cf. c. 27. de elect. I. 6. (Innoc. III.) 4) cf. Sess. XXV. de ref. c. 9. 5) cf. Sess. et cap. cit. cf. c. 8. 21. X. de iure patr. III. 38. (Alex. III.)

[ocr errors]

sentare; alias praesentatio ac institutio forsan secutae nullae sint et esse intelligantur.

C. XIV.

Declarat praeterea sancta synodus, in futura sessione, quam ad XXV. diem Ian. subsequentis anni MDLII. habendam esse iam decrevit, una cum sacrificio missae agendum et tractandum etiam esse de sacramento ordinis, et prosequendam esse materiam reformationis.

SESSIO XV.

QUAE EST QUINTA

SUB IULIO III. PONT. MAX.,

CELEBRATA

DIE XXV. IANUAR. MDLII.

DECRETUM PROROGATIONIS SESSIONIS.

Quum ex eo, quod proximis sessionibus decretum fuit, sancta haec et universalis synodus per hos dies accuratissime diligentissimeque tractaverit ea, quae ad sanctissimum missae sacrificium et ad sacramentum ordinis spectant, ut hodierna sessione, quemadmodum Spiritus sanctus suggessisset, decreta de his rebus, et quatuor praeterea articulos ad sanctissimum eucharistiae sacramentum pertinentes in hanc tandem sessionem dilatos publicaret; atque interim adfuturos esse putaverit ad hoc sacrosanctum concilium eos, qui se protestantes vocant, quorum causa eorum publicationem articulorum distulerat, et ut libere ac sine cunctatione ulla huc venirent, 136 fidem eis publicam sive salvum conductum concesserat 1): tamen, quum illi nondum venerint, et eorum nomine supplicatum huic sanctae synodo fuerit, ut publicatio, quae hodierno die facienda fuerat, in sequentem sessionem differatur, certa spe allata, adfuturos eos esse omnino multo ante illam sessionem, salvo conductu amplioris formae interim accepto, eadem sancta synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, iisdem legato et nunciis praesidentibus, nihil magis optans, quam ex praestantissima natione Germanica omnes de religione dissensiones et schismata tollere, ac eius quieti, paci

1) Supra Sess. XIII.

otioque consulere, parata ipsos, si venerint, et humaniter excipere, et benigne audire, confidensque, eos non fidei catholicae pertinaciter oppugnandae, sed veritatis cognoscendae studio esse venturos, et ut evangelicae veritatis studiosos decet, sanctae matris ecclesiae decretis et disciplinae ad extremum esse acquieturos, sequentem sessionem ad edenda et publicanda ea, quae supra commemorata sunt, in diem festum sancti Iosephi, qui erit die XIX. mensis Martii, distulit, ut illi satis temporis et spatii habeant non solum ad veniendum, verum etiam ad ea, quae voluerint, antequam is dies veniat, proponenda. Quibus ut omnem diutius cunctandi causam adimat, fidem publicam sive salvum conductum, eius, qui recitabitur, tenoris et sententiae, libenter dat et concedit. Interea vero de matrimonii sacramento agendum, et de eo, praeter superiorum decretorum publicationem, definiendum esse, eadem sessione statuit et decernit, et prosequendam esse materiam reformationis.

SALVUS CONDUCTUS

DATUS

PROTESTANTIBUS.

Sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem sanctae sedis apostolicae legato et nunciis, inhaerendo salvo conductui in penultima sessione dato, et illum iuxta te- 137 norem infra scriptum ampliando, universis fidem facit, quod omnibus et singulis sacerdotibus, electoribus, principibus, ducibus, marchionibus, comitibus, baronibus, nobilibus, militaribus, popularibus, et aliis quibuscunque viris, cuiuscunque status et conditionis aut qualitatis exsistant, Germaniae provinciae et nationis civitatibus, et aliis locis eiusdem, et omnibus aliis ecclesiasticis et saecularibus, praesertim Augustanae confessionis, personis, qui aut quae una cum ipsis ad hoc generale Tridentinum concilium venient aut mittentur, ac profecturi sunt aut hucusque venerunt, quocunque nomine censeantur aut valeant nuncupari, tenore praesentium publicam fidem et plenissimam verissimamque securitatem, quam salvum conductum appellant. libere ad hanc civitatem Tridentinam veniendi, ibidemque manendi, standi, morandi, proponendi, loquendi,

una cum ipsa synodo de quibuscunque negotiis tractandi, examinandi, discutiendi, et omnia, quaecunque ipsis libuerit, ac articulos quoslibet tam scripto quam verbo libere offerendi, propalandi, eosque scripturis sacris, et beatorum Patrum verbis, sententiis et rationibus declarandi, adstruendi et persuadendi, et, si opus fuerit, etiam ad obiecta concilii generalis respondendi, et cum iis, qui a concilio delecti fuerint disputandi Christiane, aut caritative absque omni impedimento conferendi, opprobriis, conviciis ac contumeliis penitus semotis; et signanter, quod causae controversae secundum sacram scripturam et Apostolorum traditiones, probata concilia et catholicae ecclesiae consensum et sanctorum Patrum auctoritates in praedicto concilio Tridentino tractentur; illo etiam addito, ut religionis praetextu aut delictorum circa eam commissorum aut committendorum minime puniantur, impertitur ac omnino concedit, sic etiam, ut propter illorum praesentiam 138 neque in itinere aut quocunque locorum eundo, manendo aut redeundo, nec in ipsa civitate Tridentina a divinis officiis quovis modo cessetur; et ut his peractis vel non peractis, quandocunque ipsis libuerit, aut maiorum suorum mandato et assensu ad propria reverti optabunt, aut aliquis eorum optabit, mox absque ulla renitentia et occasione aut mora, salvis rebus eorum et suorum pariter honore et personis vice versa, possint iuxta beneplacitum libere et secure redire, de scientia tamen ab eadem synodo deputandorum, ut tunc opportune eorum securitati absque dolo et fraude provideatur. Vult etiam sancta synodus in hac publica fide salvoque conductu omnes quascunque clausulas includi et contineri ac pro inclusis haberi, quae pro plena, efficaci et sufficienti securitate in eundo, stando et redeundo necessariae et opportunae fuerint. Illud etiam ad maiorem securitatem et pacis ac conciliationis bonum exprimens, quod, si quispiam, aut illorum aliqui, sivé in itinere Tridentum veniendo, sive ibidem morando aut redeundo, aliquod enorme, quod absit, egerint aut commiserint, quo posset huius fidei publicae et assecurationis beneficium eis concessum annullari aut cassari, vult et concedit, ut in huiusmodi facinore deprehensi ab ipsis duntaxat, et non ab aliis, condigna animadversione, cum emenda sufficienti per partem ipsius synodi merito approbanda et laudanda mox puniantur; illorum assecurationis forma, conditionibus et modis omnino manentibus illibatis. Pariformiter etiam vult, ut, si quisquam vel aliqui ex ipsa synodo, sive in itinere, aut manendo aut

« ZurückWeiter »