Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quod de eo tenet in ESEBY et in BIRKUM,' unde idem Willelmus exigebat quod predictus Petrus faceret ei servicium quatuor parcium feodi unius militis pro predicto tenemento et quod redderet ei viginti duas marcas et dimidiam argenti de arreragiis predicti servicii, quod servicium idem Petrus ei non cognovit. Unde . . . predictus Petrus recognovit et concessit

2

quod ipsi de cetero facient eidem Willelmo... servicium quatuor parcium feodi unius militis pro predicto tenemento. Et pro hac... idem Willelmus . . . quietum clamavit . . . predicto Petro... omnia arreragia que ab eo exigebat de predicto servicio usque ad diem quo3 hec concordia facta fuit et pro centum solidis sterlingorum quos idem Petrus dedit predicto Willelmo.

7

LXVII. Hec est finalis concordia facta . . . apud Ebor8 July, 1240 acum, a die sancti Johannis Baptiste in quindecim dies, anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo quarto... inter WILLELMUM DE PERCI, querentem, et JORDANUM DE (folio 15 d.) LESTRE, deforciantem, de duabus carucatis terre et uno molendino . . . in JARUM,8 et unde idem Willelmus questus fuit quod predictus Jordanus non tenuit ei convencionem inter eos factam de predictis terra et molendino, et undeo . . . predictus Jordanus recognovit totam predictam terram et molendinum. . . esse jus ipsius Willelmi. Et pro hac... idem Willelmus concessit predicto Jordano totam predictam terram et molendinum ... Habenda et tenenda eidem Jordano et heredibus de corpore suo procreatis de capitalibus dominis feodi illius... Et, si predictus Jordanus obierit sine herede de corpore suo procreato, tota predicta terra et molendinum . . . revertentur ad predictum Willelmum... Et, preterea, idem Willelmus concessit predicto Jordano unam carucatam terre . . . de dominico suo in Spofford et unum toftum.. quod Henricus le fulur tenuit et quam terram et quod toftum idem Jordanus tenuit die quo hec concordia facta fuit. Habenda et tenenda eidem Jordano, tota vita sua de predicto Willelmo". . . Reddendo inde per annum duo chapella de primerola ad Pascha et duo capella rosarum ad festum sancti Johannis Baptiste et duo chapella de solsequio ad

[blocks in formation]

festum sancti Michaelis et unum par cirotecarum furatarum, precii sex denariorum, vel sex denarios ad Natale Domini, pro omni servicio... Et post decessum ipsius Jordani tota predicta terra et toftum... revertentur ad predictum Willelmum..

...

LXVIII. Hec2 est finalis concordia facta. . . apud Eboracum die Veneris proxima post festum sancti Hillarii anno 19 Jan., 123 regni regis Henrici filii regis Johannis xix° . . . inter WILLELMUM DE PERCI, petentem, et THOMAM DE BUKEDEN, tenentem, de dimidia carucata terre... in BUKEDEN, unde recognicio magne assise summonita fuit . . . predictus Thomas recognovit totam predictam terram . . ... esse jus ipsius Willelmi. Et pro hac... idem Willelmus concessit predicto Thome totam predictam terram . . . Habendam et tenendam. . . de predicto Willelmo... per servicium inveniendi duos forestarios ad custodiendum forestam ipsius Willelmi... de Langestroth® ad custum ipsius Thome ... pro omni servicio ... Et sciendum quod non licebit predicto Thome . . . aliquid de predicta terra... alienare, nisi tantummodo predicto Willelmo... Et, preterea, idem Thomas dedit predicto Willelmo decem marcas argenti.

LXIX. Hec est finalis concordia facta... apud Eboracum, die sancti Nicholai anno regni regis Henrici filii regis Johannis 6 Dec., 1234 xix. . . inter WILLELMUM DE PERCI, querentem, et PHILIPPUM DE KYMA, deforciantem, de consuetudinibus et serviciis que idem Willelmus exigebat de predicto Philippo de libero tenemento quod de eo tenet in ILKELEY, unde idem Willelmus exigebat quod predictus Philippus faceret sectam ad curiam ipsius Willelmi . . . de Spofford pro predicto tenemento quocienscunque breve domini regis ibi venerit1o et quando aliquis latro ibi judicandus fuerit per afforciamentum curie. Et unde... predictus Philippus recognovit et concessit. . . quod ipsi de cetero facient sectam ad curiam ipsius Willelmi

de Spofford ad racionabilem summonicionem ballivorum ipsius Willelmi. . . quocienscunque (folio 16) breve regis ibi venerit et quando latro ibi judicandus fuerit et per afforciamentum curie; et, preterea, quod reddent de cetero eidem Willelmo . . . viginti tres solidos et quatuor denarios sterlingorum singulis annis pro predicto tenemento ..

1 Original: revertetur.

2 Feet of Fines, case 263, file 29, No. 147.

3 Original: Percy.

4 Original: Buckeden. Buckden on

the Wharfe, above Kettlewell.

5 Original: custodiendam.

6 Original: Langestrode.

7 Feet of Fines, case 263, file 29, No. 101.

8 Original: Ylkelay. Robert de Percy held three ploughlands there of Philip de Kyme, who holds of the heirs of Henry de Percy (Kirkby's Inquest, p.31). Original: Spoford.

10 MS.: venit.

medietatem ad Rogaciones et aliam medietatem ad festum sancti Michaelis, pro omni servicio... Et pro hac ... idem Willelmus... quietumclamavit . . . eundem Philippum . . . de omnibus dampnis que dicebat se habuisse occasione predictarum sectarum usque ad diem quo hec concordia facta

fuit.

LXX. Hec1 est finalis concordia facta. . . apud West25 Nov., 1254 monasterium, a die sancti Martini in quindecim dies, anno regni regis Henrici filii regis Johannis, xxxix2... inter HENRICUM DE PERCI, querentem, et WILLELMUM DE GARGRAVE ET MATILDEM, Uxorem ejus, deforciantes, de uno mesuagio et sexdecim acris terre in AYSTELBY.3 Unde... predicti Willelmus et Matildis' recognoverunt predicta mesuagium et terram... esse jus ipsius Henrici, et illa. . . quietaclamaverunt de se et heredibus ipsius Matildis predicto Henrico... Et pro hac ... idem Henricus dedit predictis Willelmo et Matildi quatuordecim marcas argenti.

5 April, 1225

...

LXXI. Sciant . . . ALANUS FILIUS THOME PINCERNE .. concessi . . . RICARDO FILIO NIGELLI DE STOKKELD . . . duas bovatas terre in RIBBESTAN, unam, scilicet, quam Warinus tenuit et alteram quam Radulfus filius Hugonis tenuit. .. Tenendas de me... libero servicio militis quantum pertinet ad duas bovatas terre de x carucatis, que faciunt servicium unius militis. Et sciendum quod iste predictus Ricardus est affidatus meus. Et ego pono illum in loco meo ad respondendum domino meo, Willelmo de Ribbestain, de servicio quod ei debeo propter predictam terram, scilicet, liberum servicium militis, sicut prenotatum est, et, insuper, annuatim ad opus suum xijd et unam libram cimini, videlicet, vjd ad Pentecosten et vjd ad festum sancti Martini, et libram cimini ad Natale Domini .

5

LXXII. Sciant... JOHANNES FILIUS NIGELLI DE PLUMPTON, concessi WILLELMO FILIO RADULFI DE STAKESTON ET ALICIE, sorori mee, et heredibus suis ex eis prodeuntibus, in libero maritagio, totam terram meam in LINTON, Scilicet, croftum de Blaket et de Harpe et terram dumorum sardo' aradicatam, totam, scilicet, terram quam habeo in villa de Linton ..

LXXIII. Anno gracie M°CC XXVto, die Sabbati in septimana Pasche, apud Spofford facta fuit hec convencio

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

inter dominum W. DE PERCI ET ROBERTUM FILIUM HUGONIS1 DE STOKKELD, et YMANIAM uxorem ejus, scilicet, quod predictus W. de Perci... concessit predictis Roberto et Ymanie, uxori ejus, xvij acras terre in territorio de TADECASTRE ET SMAUS de hereditate Emme uxoris Thome Lardenarii de uno tofto quod jacet inter cimeterium de Tadecastre et (folio 16 d.) mesuagium Ricardi de Normanvil ex hereditate Thome Lardenarii, tota vita Ymanie, matris dicti Thome Lardenarii, pro escambio tocius terre quam ei pertinuit ad habendum in territorio de Tadecastre et de Smahus in dotem ex dotacione Gileberti Lardenarii quondam viri sui2... Faciendo inde tantum forinsecum servicium quantum pertinet ad tantam terram, unde x carucate terre faciunt feodum unius militis . . .

LXXIV. Sciant... hoc excambium factum fuisse inter dominum RICARDUM DE PERCI, et MONIALES DE WILBERFOSSE," scilicet, quod idem Ricardus dimisit monialibus in terrura de CATTON, Super Amtornfurlanges unam acram terre et unam rodam et dimidiam et vj percatas de longitudine de terra que fuit Willelmi Trubbe, inter vias dimidiam rodam et ij percatas, unam, scilicet, j percatam in latitudine et ij percatas in longitudine. Predicte, vero, moniales dimiserunt prenominato terre3... inter Langsik et Hassokmar unam acram et xvj percatas terre, in longitudine, scilicet, xvj particatas et in latitudine j percatam et ad Stodfaldes dimidiam acram, viij percatas minus de longo et j de lato...

LXXV. Omnibus, etc. WILLELMUS CAPELLANUS DE ATON, filius Gilberti Palmer .. concessisse. . . LEONI JUDEO DE SCARDEBURGH, vel ejus assignatis, duas acras terre in campo de ATON IN TRANHILL versus aquilonem et meridiem, inter terram Roberti de Haulay versus occidentem et Hugonis de Aywyk versus orientem. Tenendas et habendas, libere et quiete, in omnibus commodis suis et expedimentis suis, donec ego, Willelmus capellanus, reddiderim sibi xvs et bagam' plenam fenore novo. Et, si predictus Leo vel assignati ponant laborem et custum in predicta terra, predictus Willelmus sibi persolvet laborem et custum in tali modo in quo inventum est, secundum respectum bonarum gencium, cum fenore subpedito." Anno ab Incarnacione Domini M°CCLIII° facta fuit hec con- A.D. 1253 vencio . . .

1 No. x. has Henrici.

2 See Nos. x. XXXII. and XCVII. 3 A Benedictine nunnery was founded here before 1153, by Alan son of Ely de Catton, to the honour of S. Mary the Virgin.

4 The nunnery held one bovate of the fee of Percy in Stamford Bridge and Catton (Kirkby's Inquest, p. 86).

5 Sic; evidently a mistake for Ricardo.

6 The perch is used in this deed as both a measure of area and a linear

measure.

7 MS.: bugam.

8 MS.: custam.

9 Sic; probably an error for supradicto.

« ZurückWeiter »