Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tenementum . . . esse jus ipsius Ricardi de Sancto Laurencio,
ut illud quod idem Ricardus de Sancto Laurencio habet de
dono predicti Ricardi Calle, ita quod unum mesuagium et
due bovate terre... de eodem tenemento
que Willelmus
filius Lecye aliquando tenuit remaneant eidem Ricardo de
sancto Laurencio . . . Tenende de capitalibus dominis1 feodi
illius... Et pro hac . . . idem Ricardus de sancto Laurencio
concessit eidem Ricardo Calle quatuor mesuagia et quatuor
bovatas terre... de predicto tenemento, scilicet, illa quatuor
mesuagia et quatuor bovatas terre. .

2

...

que Henricus de Staxton, Willelmus Coges et Cecilia filia Hugonis de Whitewells aliquando tenuerunt. Habenda et tenenda . . . de predicto Ricardo de sancto Laurencio . . . tota vita ipsius Ricardi Calle. Reddendo inde per annum unum clavum gariophili ad Pascha pro omni servicio. . . ad predictum Ricardum de sancto Laurencio . . . pertinentibus, et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto Ricardo de sancto Laurencio . . . omnia alia servicia que ad illa quatuor mesuagia et quatuor bovatas terre pertinent. Et post mortem ipsius Ricardi Calle predicta quatuor mesuagia et quatuor bovate terre... que eidem Ricardo Calle per istum finem remanent integre (folio 3 d.) revertentur ad predictum Ricardum de sancto Laurencio . . . quiete de heredibus ipsius Ricardi Calle, tenenda simul cum predictis mesuagiis et duabus bovatis terre... de capitalibus dominis feodi illius . . .

VIII. Hec est finalis concordia facta in curia domini 9 Feb., 1224 regis apud Eboracum, in octabis Purificacionis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Johannis undecimo... inter WILLELMUM DE PERCY, querentem, et RICARDUM DE PERCY, impedientem, de maneriis de TADECASTRE," de LINTON, de SPOFFORD, de GISEBURN, de SETELE, et de medietate ville de BUGEDEN et ville de LINTON et terra de NAFFRETON.10 Unde idem Willelmus questus fuit quod, cum terra de Nafferton ei remanere debuit per finem" factum in curia domini regis, predictus Ricardus contra finem illum, occasione manerii de Wandeford... quod eidem Ricardo remansit per predictum finem, occupavit de terra de Nafferton quatuor acras terre quas Robertus et Martinus de Wandeford tenuerunt, et duas bovatas terre quas Stephanus de Pokethorp tenuit, et decem

[blocks in formation]

13

8 Original: Bukeden.

9 Original: Litton.

10 Original: Nafferton.

11 The fine mentioned is probably that of 6 May, 1218, No. vI. in this volume.

12 Original: Waundeford.

13 MS.: idem Ricardus.

acras terre et dimidiam de dominico de Naffreton quas idem Ricardus tenuit, et quatuor acras terre quas Henricus filius Johannis tenuit, et unam acram terre quam Jollanus filius Oseberti tenuit, et duas acras terre quas Thomas filius Roberti tenuit, et redditum sexdecim solidorum quem Willelmus de Cayton et Willelmus de Angodeby tenuerunt et redditum quinque solidorum in Pokethorp; et preterea, quod idem Ricardus, cum non haberet in Wandeford1 nisi duas carucatas terre et duas bovatas, ipse communam exigebat cum eodem Willelmo in Naffreton adeo plenarie sicut idem Willelmus qui habuit ibi octodecim carucatas terre in dominico et servicio, et, preterea, cum foresta in Craven deberet esse communis tam ipsi Willelmo quam predicto Ricardo, idem Ricardus prostravit vaccarias ipsius Willelmi et clausit prata in eadem communa et levavit fossata et hayas. Et unde placitum finis facti summonitum fuit. . . quod predictus Ricardus recognovit et concessit. . . ipsi Willelmo . . . totam terram de Nafferton cum advocacione ecclesie et cum omnibus aliis pertinenciis suis, excepto servicio heredum Rogeri de Arundel de quatuor carucatis terre . . . in Nafferton quod idem Ricardus retinet ... salvo ipsi Willelmo . . . redditu quem prius inde habuit, et excepto servicio de Pokethorp et de Rouston' quod idem Ricardus prius habuit et quod . . . retinet. Et, preterea, idem Ricardus totam terram suam in Wandeford1... et totam terram de Foston scilicet, quicquid continetur infra corpus eorundem maneriorum. ... in dominicis et villenagiis et serviciis liberorum hominum et in omnibus aliis rebus. Faciendo inde quartam partem feodi unius militis. . . Et sciendum quod tota foresta de Langestrode. . . simul cum chacia de Gyesburn remanet ipsi Willelmo quiete . . . cum elemosinis et edificiis, cum logiis, pratis et terris, serviciis et consuetudinibus, et cum Bukeden que predictus Ricardus inde habuit per summitatem montis qui dividit illas duas valles ... Et pro hac ... idem Willelmus ... (folio 4) concessit... eidem Ricardo . . . manerium suum de Setele cum pertinenciis, scilicet, quicquid continetur infra corpus ejusdem manerii, salvis sibi ... advocacione ecclesie de Gikeleswyk'... et servicio Elye de Gikeleswyk' de tenemento quod prius tenuit de eodem Willelmo, et que idem Willelmus .. retinet. ...in dominicis redditibus et villenagiis et

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1 Original: Waundeford.

2 Original: de.

concessit

3 Original: Roston, now Little Ruston.

4 Original: in, in place of et.

5 Original: Bugeden.

...

...

eidem Willelmo

[ocr errors]

6 Original: ibi, in place of inde.

7 Original: Gikeleswick.

8 This word is not in the MS., and

is supplied from the original.

9 This word is not in the original.

...

serviciis liberorum hominum et in omnibus aliis rebus.
Reddendo inde per annum eidem Willelmo . . . quinquaginta
et quinque solidos sterlingorum... ad Pentecosten xxvijs vjd,
et ad festum sancti Martini xxvijs vjd, et faciendo inde quartam
partem feodi unius militis... Et tota foresta de Lintondale,'
integre, cum elemosinis, redditibus, serviciis, consuetudinibus
et tenentibus, que predictus Willelmus ibi habuit, remanet
ipsi Ricardo... Et, ne alteruter ipsorum dampnum habere
possit in foresta sua per equos vel alia averia alterius, predictus
Willelmus faciet jurare forestarios suos et custodes foreste
sue quod, si equi ipsius Willelmi... vel alia averia sua
ingressa fuerint forestam ipsius Ricardi. . . apponent legale
posse suum ad reducendum illa in forestam ipsius Willelmi
... et si averia ipsius Ricardi . . . ingressa fuerint forestam
predicti Willelmi. . . illa amovebunt et fugabunt in forestam
ipsius Ricardi... pacifice et sine occasione et sine dampno.
Et idem Ricardus. . . in eodem modo facient forestarios
suos et custodes foreste sue jurare quod illud idem facient
de averiis ipsius Willelmi... Neuter, vero, ipsorum in
foresta alterius chaciabit . . . set, si dictus Willelmus
in propria foresta sua in3 Langestrode chacient et canes sui
bestia sequantur usque in Lintondale,' libere et sine occasione
aliqua retrahantur. Et si forte canes retrahi non possint et
bestia per eos capta fuerit,' eidem Ricardo... remaneat bestia.
Et canes, sicut mos est, de ipsa bestia pascantur et ei cujus
fuerint reddantur. Et, eodem modo, si dictus Ricardus..
in propria foresta sua de Lintondale1 chacient et canes sui
sequantur bestiam usque in Longestrod, libere et sine
occasione aliqua retrahantur. Et si forte canes retrahi non
possint et bestia per eos capta fuerit, eidem Willelmo..
remaneat bestia, et canes, sicut mos est, de ipsa bestia
pascantur et ei cujus fuerint, reddantur. Et predictus
Willelmus . . . warantizabunt ipsi Ricardo... totam predictam
terram de Setele... per predictum servicium contra omnes
gentes... ita quod neuter ipsorum . . . occasione illarum
terrarum, sequetur curia alterius. Et sciendum quod finis
prius factus in eadem curia inter predictos Ricardum et
Willelmum de predictis baroniis remanet integre et in vigore
suo in omnibus que cassata non sunt per finem istum.

[ocr errors]
[ocr errors]

IX. Hec est finalis concordia facta. . apud West28 Jan., 1234 monasterium, a die sancti Hillarii in quindecim dies, anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo primo . . .

1 Original: Littonedale.

2 This word is not in the original.

3 Original: de, in place of in.

4 MS.: fuerat.

5 Original: Langestrode.

6 Feet of Fines, case 263, file 30, No. 23.

[ocr errors]

inter JOHANNEM DE BULMER,' petentem, et RICARDUM DE PERCI,2 tenentem, de medietate manerii de WILTON3 . . . et de duodecim bovatis terre ... in LAYSINGBY' et WESTCOTUM, et de uno molendino . . . in THORNETON.3 Unde... (folio 4 d.) predictus Ricardus recognovit predictam medietatem et predictas duodecim bovatas terre et predictum molendinum . . . esse jus ipsius Johannis, et illa ei reddidit. . . Habenda et tenenda . . . de de predicto Ricardo . . Reddendo inde annuatim decem libras sterlingorum. apud Topclive. . . medietatem die Pentecostes et aliam medietatem die sancti Martini in hyeme, pro omni servicio. . . Et, preterea, idem Ricardus recognovit duas bovatas terre in Westcotum quas Thomas de Wilton, consanguineus predicti Johannis, cujus heres ipse est, tenuit de Roberto de Lascelles esse jus ipsius Johannis, et illas ei reddidit... Habendas et tenendas ... de capitalibus dominis feodi illius . . . Et pro hac ... idem Johannes dedit predicto Ricardo centum libras sterlingorum. Et hec concordia facta est inter eos, salva Avicie, que fuit uxor Alani de Wilton, tercia parte predictorum terrarum et tenementorum quam ipsa Avicia tenet in dotem, die quo concordia ista facta fuit. Habenda et tenenda de predicto Johanne. . . tota vita ipsius Avicie, nomine dotis."

...

X. Omnibus ... ROBERTUS FILIUS HENRICI DE STOKELD per consensum Imayne, uxoris mee. quietum clamasse .. domino WILLELMO DE PERCY, totum jus... in dimidia carucata terre ... in villa de TADECASTRE, illam dimidiam carucatam, scilicet, que fuit Gileberti Monasterii, quam ego, Robertus et uxor mea Ymania disracionavimus apud Eboracum ad assisas coram justiciariis domini regis. Tenendam et habendam . . . de domino rege Et... hanc cartam sigilli mei apposicione, una cum sigillo Ymanye, uxoris mee, coroboravi ...

8

XI. HENRICUS, Dei gracia ... concessisse . . . HENRICO DE PERCY, filio Ricardi de Percy, quod ipse et heredes sui, imperpetuum habeant, unum mercatum singulis septimanis per diem Martis apud manerium suum de SETEL, et quod habeant ibidem unam feriam singulis annis duraturam per tres dies, videlicet, in vigilia, in die et in crastino sancti Laurencii, cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus

1 Original: Bulemer.

2 Original: Percy.

3 Wilton, near Redcar.

4 Original: Laisingby. Lazenby, West Coatham, and Thornton, in the parish of Stainton-in-Cleveland.

5 Original: Thorenton.

6 This word is not in the MS., and is supplied from the original.

7 On the dorse of the foot of this fine is written: Hugelina de Herinton apponit clamium suum per Johannem Burdon.

8 This grant is enrolled on Charter Roll No. 41, membrane 4.

99, 10, 11 August.

ad hujusmodi mercatum et feriam pertinentibus, nisi mercatum illud et feria illa sint ad nocumentum vicinorum mercatorum et vicinarum feriarum. Quare, volumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris quod predictus Henricus et heredes sui imperpetuum habeant unum mercatum singulis septimanis per diem Martis apud manerium suum de Setel, et quod habeant ibidem unam feriam singulis annis duraturam per tres dies, videlicet, in vigilia, in die et in crastino sancti Laurencii, cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad hujusmodi mercatum et feriam pertinentibus, nisi mercatum illud et feria illa sint (folio 5) ad nocumentum vicinorum mercatorum et vicinarum feriarum, sicut predictum est. Hiis 12 Apri1, 1249 testibus,' etc. Data xij die Aprilis anno regni nostri xxxiij. XII. HENRICUS, Dei gracia concessisse dilecto et fideli nostro HENRICO DE PERCY, quod ipse et heredes sui imperpetuum habeant unum mercatum singulis septimanis per diem Martis apud manerium suum de TADECASTRE in comitatu Eboraci et unam feriam ibidem singulis annis per quinque dies duraturam, videlicet, in vigilia, in die, in crastino Assumpcionis beate Marie et per duos dies sequentes, nisi mercatum illud et feria illa sint ad nocumentum vicinorum mercatorum et vicinarum feriarum. Quare, volumus . . sicut predictum est. Hiis testibus,* etc. Data apud West18 Oct, 1271 monasterium xviij die Octobris anno lvto.

2

5

...

EDWARDUS, Dei gracia... concessisse

[ocr errors]

dilecto

XIII. et fideli nostro HENRICO DE PERCY quod ipse. . . habeant unum mercatum singulis septimanis per diem Sabbati apud manerium suum de POKELINGTON in comitatu Eboraci et duas ferias ibidem singulis annis, unam, videlicet, per duos dies, scilicet, in vigilia et in die Omnium Sanctorum, et unam aliam feriam per alios duos dies, scilicet, in vigilia et in die sancte Margarete virginis duraturas, nisi mercatum illud et ferie ille sint ad nocumentum vicinorum mercatorum et vicinarum feriarum, et quod habeant liberam warennam in omnibus dominicis

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »