Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

remissio peccatorum et gratia Christi, infantibus et adultis. Et quod non debeat iterari Baptismus, et quod infantes debeant baptizari. Et quod infantes per Baptismum consequantur remissionem peccatorum et gratiam, et sint filii Dei, quia promissio gratiæ et vitæ æternæ pertinet non solum ad adultos, sed etiam ad infantes. Et hæc promissio per ministerium in Ecclesia infantibus et adultis administrari debet. Quia vero infantes nascuntur cum peccato originis, habent opus remissione illius peccati, et illud ita remittitur ut reatus tollatur, licet corruptio naturæ seu concupiscentia manet in hac vita, etsi incipit sanari, quia Spiritus Sanctus in ipsis etiam infantibus est efficax et eos mundat. Probamus igitur sententiam Ecclesiæ quæ damnavit Pelagianos, quia negabant infantibus esse peccatum originis. Damnamus et Anabaptistas qui negant infantes baptizandos esse. De adultis vero docemus, quod ita consequuntur per Baptismum remissionem peccatorum et gratiam, si baptizandi attulerint pœnitentiam veram, confessionem articulorum fidei, et credant vere ipsis ibi donari remissionem peccatorum et justificationem propter Christum, sicut Petrus ait in Actis: "Pœnitentiam agite, et bap"tizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remis"sionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus Sancti."

7. De Eucharistia 9.

De Eucharistia constanter credimus et docemus, quod in sacramento corporis et sanguinis Domini, vere, substantialiter, et realiter adsint corpus et sanguis Christi sub speciebus panis et vini. Et quod sub eisdem speciebus vere et realiter exhibentur et distribuuntur illis qui sacramentum accipiunt, sive bonis sive malis r.

"9. De Baptismo.

"De Baptismo docent, quod sit necessarius ad salutem, quodque per "Baptismum offeratur gratia Dei; et quod pueri sint baptizandi, qui per "Baptismum oblati Deo recipiantur in gratiam Dei.

"Damnant Anabaptistas, qui improbant Baptismum puerorum, et af"firmant pueros sine Baptismo salvos fieri.

"10. De Cana Domini.

"De Coena Domini docent, quod corpus et sanguis Christi vere ad"sint, et distribuantur vescentibus in Coena Domini, et improbant secus "docentes.

q [In Strype, Memor. App. vol. i. No. 112. from Cott. MSS. Cleop. E. v.] r [The terms of this Article are precisely those which were agreed on in Germany by the Lutheran and the English divines, in the winter of 1535. See Seckendorf, Comment. de Lutheran. lib. iii. §. xxxix. Add. (f).]

8. De Pœnitentia 3.

Summam et ineffabilem suam erga peccatores clementiam et misericordiam Deus Opt. Max. apud Prophetam declarans hisce verbis," Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, " sed ut impius convertatur a via sua et vivat," ut hujus tantæ clementiæ ac misericordiæ peccatores participes efficerentur, saluberrime instituit Pœnitentiam, quæ sit omnibus resipiscentibus velut antidotum quoddam et efficax remedium adversus desperationem et mortem. Cujus quidem Pœnitentiæ tantam necessitatem esse fatemur, ut quotquot a Baptismo in mortalia peccata prolapsi sint, nisi in hac vita resipiscentes Pœnitentiam egerint, æternæ mortis judicium effugere non poterint. Contra [vero t] qui ad misericordiam Dei per Pœnitentiam tanquam ad asylum confugerint, quantiscunque peccatis obnoxii sunt, si ab illis serio conversi Pœnitentiam egerint, peccatorum omnium veniam ac remissionem indubie consequentur. Porro quoniam peccare a nobis est, resurgere vero a peccatis, Dei opus est et donum, valde utile et necessarium esse arbitramur docere, et cujus beneficium sit ut veram salutaremque Pœnitentiam agamus, et quænam illa sit ac quibus ex rebus constet, de qua loquimur Pœnitentia.

Dicimus itaque Pœnitentiæ per quam peccator a morte animæ resurgit, et denuo in gratiam cum Deo redit, Spiritum Sanctum auctorem esse et effectorem, nec quemquam posse sine hujus arcano afflatu, peccata sua salutariter vel agnoscere vel odio habere, multo minus remissionem peccatorum a Deo sperare aut assequi. Qui quidem sacer Spiritus Pœnitentiæ initium, progressum, et finem, cæteraque omnia quæ veram Pœnitentiam perficiunt in anima peccatrice, hoc (quem docebimus) ordine ac modo operatur et efficit.

"11. De Confessione.

"De confessione docent, quod absolutio privata in Ecclesiis retinenda "sit, quanquam in confessione non sit necessaria omnium delictorum "enumeratio. Est enim impossibilis juxta Psalmum: 'Delicta quis in"telligit?'

[Strype has printed two articles De Pœnitentia; the second is in great part the same with that here given. The Cotton MS. from which he took them, contains no less than four drafts of articles on this point.]

t [There is a draft of this Article in the State Paper Office, with corrections in the handwriting of Cranmer. Some of these were adopted in the fair copy, and are distinguished by brackets. Those which were rejected are no

Principio, facit ut peccator per verbum peccata sua agnoscat, et veros conscientiæ terrores concipiat, dum sentit Deum irasci peccato, utque serio et ex corde doleat ac ingemiscat, quod Deum offenderit; quam peccati agnitionem, dolorem, et animi pavorem ob Deum offensum, sequitur peccati confessio, quæ fit Deo dum rea conscientia peccatum suum Deo confitetur, et sese apud Deum accusat et damnat, et sibi petit ignosci. Psalm 31. "Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam mea non ab"scondi. Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Do"mino, et tu remisisti impietatem peccati mei." Atque hæc coram Deo confessio conjunctam habet certam fiduciam misericordiæ divinæ et remissionis peccatorum propter Christum, qua fiducia conscientia jam erigitur et pavore liberatur, ac certo statuit Deum sibi esse propitium, non merito aut dignitate pœnitentiæ, aut suorum operum, sed ex gratuita misericordia propter Christum, qui solus est hostia, satisfactio, ac unica propitiatio pro peccatis nostris. Ad hæc adest et certum animi propositum vitam totam in melius commutandi, ac studium faciendi voluntatem Dei et perpetuo abstinendi a peccatis. Nam vitæ novitatem sive fructus dignos Poenitentiæ ad totius Pœnitentiæ perfectionem necessario requirit Deus, juxta illud, Rom. 6: "Sicut exhi"buistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati, ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ, in "sanctificationem."

66

Atque hæc quidem omnia, agnitionem peccati, odium peccati, dolorem pavoremque pro peccatis, peccati coram Deo confessionem, firmam fiduciam remissionis peccatorum propter Christum, una cum certo animi proposito postea semper a peccatis per Dei gratiam abstinendi et serviendi justitiæ, Spiritus Sanctus in nobis operatur et efficit, modo nos illius afflatui obsequamur, nec gratiæ Dei nos ad Pœnitentiam invitanti repugnemus.

Cæterum cum has res quæ Pœnitentiam efficiunt maxima pars Christiani populi ignoret, nec quomodo agenda sit vera Pœnitentia intelligat, nec ubi speranda sit remissio peccatorum norit, ut in his rebus omnibus melius instituatur et doceatur, non so

"12. De Pœnitentia.

Et

"De Pœnitentia docent, quod lapsis post Baptismum contingere pos"sit remissio peccatorum, quocunque tempore, cum convertuntur. quod Ecclesia talibus redeuntibus ad Pœnitentiam absolutionem im"pertiri debeat.

"Constat autem Pœnitentia proprie his duabus partibus: altera est,

lum concionatores et pastores diligenter in publicis concionibus populum de hac re informare, et quid sit vera Pœnitentia, ex sacris literis sincere prædicare debent, verum etiam valde utilem ac summe necessariam u esse dicimus peccatorum confessionem, quæ auricularis dicitur, et privatim fit ministris Ecclesiæ.

Quæ sane confessio modis omnibus in Ecclesia retinenda est et magnifacienda, cum propter hominum imperitorum institutionem in verbo Dei, et alia commoda non pauca, (de quibus mox dicemus) tum præcipue propter absolutionis beneficium, hoc est remissionem peccatorum, quæ in hac confessione confitentibus offertur et exhibetur per absolutionem et potestatem clavium, juxta illud Christi. Joan. 20. " Quorum remiseritis pec"cata," &c. Cui absolutioni certo oportet credere. Est enim vox Evangelii, qua minister per verbum, non suo sed Christi nomine et authoritate, remissionem peccatorum confitenti annuntiat ac offert. Cui voci Evangelii per ministrum sonanti, dum confitens certa fide credit et assentitur, illico conscientia ejus fit certa de remissione peccatorum, et jam certo secum statuit Deum sibi propitium ac misericordem esse. Quæ una profecto res Christianos omnes magnopere debet permovere, ut confessionem, in qua per absolutionem gratiæ et remissionis peccatorum certitudo concipitur et confirmatur, modis omnibus et ament et amplectantur. Et in hac privata absolutione sacerdos potestatem habet absolvendi confitentem ab omnibus peccatis, etiam illis qui soliti sunt vocari casus reservati, ita tamen ut ille privatim absolutus, nihilominus pro manifestis criminibus (si in jus vocetur) publicis judiciis subjaceat.

Accedunt huc et alia confessionis arcanæ commoda, quorum unum est, quod indocti ac imperiti homines nusquam [commodius x] aut melius quam in confessione de doctrina Christiana institui possint, [modo confessorem doctum et pium nacti fuerint.] Nam cum animos attentos ac dociles in confessione afferunt, diligenter ad ea quæ a sacerdote dicuntur animum advertunt. "contritio seu terrores incussi conscientiæ agnito peccato. Altera est, "fides, quæ concipitur ex Evangelio seu absolutione, et credit propter "Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam, et ex terrori"bus liberat. Deinde sequi debent bona opera, quæ sunt fructus Pœ"nitentiæ.

u [Cranmer proposed to substitute "commodissimam" for " summe ne"cessariam."]

x ["Commodius" was substituted by Cranmer for "rectius."]

[ocr errors]

Quocirca et fides eorum explorari potest, et quid peccatum sit, quamque horrenda res sit, et quæ sint peccatorum inter se discrimina, ac quam graviter contra peccata irascitur Deus, a doctis ac piis pastoribus seu confessoribus [ex verbo Dei] doceri possunt ac informari. Multi enim, propterea quod hæc ignorent, in conscientiis sæpe graviter anguntur, illic trepidantes timore, ubi timor non est, qui (ut Servator ait)" culicem excolan"tes, camelum deglutiunt;" in minimis levissimisque peccatis valde anxii, de maximis et gravissimis non perinde pœnitentes. Sunt porro qui simili laborantes inscitia propter immodicum timorem et animi pusillanimitatem de peccatorum venia fere desperant. Contra sunt, qui per hypocrisim superbientes seipsos adversus Deum erigunt, quasi aut sine peccato sint, aut ipsos pro peccatis Deus nolit punire.

Jam quis nescit quam utilis et necessaria y istiusmodi hominibus confessio sit, in qua hi verbo Dei dure increpandi arguendique sunt, ut peccatores se agnoscant, atque intelligant, quam horribiliter Deus peccata puniat. Contra, illis qui nimio timore desperant, suavissima Evangelii consolatio afferenda est. Ad hæc in confessione [ex verbo Dei] doceri homines possunt, non solum qua ratione Diaboli tentationes vincant, et carnem mortificent, ne ad priores vitæ sordes postea relabantur, verumetiam quibus remediis peccata omnia fugiant, ut non regnent in ipsis. Præterea illa animi humilitas qua homo homini propter Deum sese submittit, et pectoris sui arcana aperit, multarum profecto virtutum custos est et conservatrix. Quid quod pudor ille et erubescentia peccati quæ ex confessione oritur, præterquam quod animum a peccato ad Deum vere conversum indicat, etiam multos mortales a turpibus factis retrahit ac cohibet. Postremo, ut ille qui simpliciter et tanquam coram Deo peccata sua ministro Ecclesiæ confitetur, declarat se verum Dei timorem habere, ita hac animi humilitate discit Deum magis et timere et revereri, et innatam in corde superbiam reprimere, ut Dei voluntati facilius obsequatur et obtemperet. Jam vero, cum hæc ita se habeant,

"Damnant Anabaptistas, qui negant semel justificatos posse amittere Spiritum sanctum. Item, qui contendunt quibusdam tantam perfec❝tionem in hac vita contingere, ut peccare non possint. Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos post Baptismum redeuntes "ad Pœnitentiam. Rejiciuntur et isti, qui non docent remissionem pec

66

y [Cranmer proposed to read "commoda" for "necessaria."]

« ZurückWeiter »