Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Scripturis passim præcipit, ut omnes cujuscunque in republica gradus aut conditionis fuerint, promptam et fidelem obedientiam principibus præstent, idque non solum metu corporalis pœnæ, sed etiam propter Dei voluntatem ; quemadmodum Petrus diligenter monet: "Subditi (inquiens) estote omni humanæ crea"turæ propter Deum, sive regi quasi præcellenti, sive ducibus,

[ocr errors]

tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero "bonorum, quia sic est voluntas Dei." Paulus vero in hunc modum; "Admone illos principibus et potestatibus subditos 66 esse, magistratibus parere, ad omne opus bonum paratos esse, "neminem blasphemare." Quod si malus princeps aut gubernator quicquam injuste aut inique imperat subdito, quamvis ille potestate sua contra Dei voluntatem abutatur, ut animam suam lædat, nihilominus subditus debet ejusmodi imperium, quantumvis grave, pati ac sustinere, (nisi certo constet id esse peccatum,) potius quam resistendo publicum ordinem aut quietem perturbare; quod si certo constet peccatum esse quod princeps mandat, tum subditus neque pareat neque reipublicæ pacem quovismodo perturbet, sed pace servata incolumi, et causæ ultione Deo relicta, vel ipsam potius mortem sustineat, quam quicquam contra Dei voluntatem aut præceptum perpetret.

Porro quemadmodum de obedientia principibus exhibenda Scriptura diligenter præcipit, ita etiam ut cætera officia alacriter illis præstemus, monet atque jubet, qualia sunt tributa, vectigalia, militiæ labor, et his similia. Quæ populus, ex Dei præcepto, principibus pendere et præstare debet, propterea quod respublicæ absque stipendiis, præsidiis, et magnis sumptibus neque defendi possunt neque regi. Est præterea et honos principibus deferendus, juxta Pauli sententiam, qui jubet, ut principibus honorem exhibeamus. Qui sane honos non in externa duntaxat reverentia et observantia positus est, sed multo verius in animi judicio et voluntate; nempe ut agnoscamus principes a Deo ordinatos esse, et Deum per eos hominibus ingentia beneficia largiri : ad hæc ut principes propter Deum et metuamus et amemus, et ut ad omnem pro viribus gratitudinem illis præstandam parati simus: postremo ut Deum pro principibus precemur, uti ser

"nis. Damnant et illos, qui evangelicam perfectionem non collocant " in timore Dei et fide, sed in deserendis civilibus officiis, quia Evange“lium tradit justitiam æternam cordis. Interim non dissipat politiam "aut œconomiam, sed maxime postulat conservare tanquam ordina

vet eos, ac eorum mentes semper inflectat ad Dei gloriam et salutem reipublicæ. Hæc si fecerimus, vere principes honorabimus, juxta Petri præceptum, "Deum timete, Regem honorificate." Quæ cum ita sint, non solum licet Christianis principibus ac gubernatoribus regna et ditiones possidere, atque dignitatibus et muneribus publicis fungi, quæ publicam salutem spectant, et undecunque promovent vel tuentur, uti supra diximus, verum etiam quando in ejusmodi functionibus respiciunt honorem Dei, et eodem dignitatem suam atque potestatem referunt, valde placent Deo, ejusque favorem, ac gratiam ampliter demerentur. Sunt enim bona opera quæ Deus præmiis magnificentissimis non in hac duntaxat vita, sed multo magis in æterna, cohonestat atque coronat.

Licet insuper Christianis universis, ut singuli quique pro suo gradu ac conditione juxta divinas ac principum leges et honestas singularum regionum consuetudines, talia munia atque officia obeant et exerceant, quibus mortalis hæc vita vel indiget, vel ornatur, vel conservatur. Nempe ut victum quærant ex honestis artibus, negotientur, faciant contractus, possideant proprium, res suas jure postulent, militent, copulentur legitimo matrimonio, præstent jusjurandum et hujusmodi. Quæ omnia, quemadmodum universis Christianis, pro sua cujusque conditione ac gradu, divino jure licita sunt, ita cum pii subditi propter timorem Dei, principibus ac gubernatoribus suis promptam atque debitam præstent obedientiam, cæteraque student peragere, quæ suum officium et reipublicæ utilitas postulat, placent etiam ipsi magnopere Deo, et bona faciunt opera, quibus Deus ingentia præmia promittit, et fidelissime largitur.

13. De Corporum Resurrectione et Judicio Extremo. Credendum firmiter atque docendum censemus, quod in consummatione mundi, Christus sicut ipsemet apud Matthæum affirmat, venturus est in gloria Patris sui cum angelis sanctis, et majestate, ac potentia, sessurusque super sedem majestatis suæ.

"tiones Dei, et in talibus ordinationibus exercere caritatem. Itaque "necessario debent Christiani obedire magistratibus suis et legibus. "Nisi cum jubent peccare, tunc enim magis debent obedire Deo quam "hominibus, Actor. v.

"17. De Christi Reditu ad Jud.

"Item docent, quod Christus apparebit in consummatione mundi ad "judicandum, et mortuos omnes resuscitabit, piis et electis dabit vitam

Et quod in eodem adventu, summa celeritate, in momento temporis, ictu oculi, divina potentia sua suscitabit mortuos, sistetque in eisdem in quibus hic vixerunt corporibus ac carne, coram tribunali suo cunctos homines, qui unquam ab exordio mundi fuerunt, aut postea unquam usque in illam diem futuri sunt. Et judicabit exactissimo atque justissimo judicio singulos, et reddet unicuique secundum opera sua, quæ in hac vita et corpore gessit piis quidem ac justis æternam vitam et gloriam cum sanctis angelis, impiis vero et sceleratis æternam mortem atque supplicium, cum Diabolo et prævaricatoribus angelis. Præterea quod in illo judicio perfecta et perpetua fiet separatio proborum ab improbis, et quod nullum erit postea terrenum regnum aut terrenarum voluptatum usus, qualia quidam errore decepti somniaverunt. Demum quod nullus post hoc judicium erit finis tormentorum malis, qui tunc condemnabuntur ad supplicia, sicut nec ullus finis beatitudinis bonis, qui in illo die acceptabuntur ad gloriam.

State Pa

XIV.

Articuli de Missa Privata, De Veneratione Sanctorum, et De

Imaginibus e.

1. De Missa Privata.

LECTIONES Sacras [ac conciones] in Missa recitari, et precaper Office. tiones pro rebus vel in singulos vel etiam in universos necessacal Papers. riis fieri, [et Eucharistiam in Missa populo exhiberi,] non est du

Ecclesiasti

bium quin Paulus et reliqui Apostoli ecclesiis ordinaverint. Quem morem a primis Christianitatis incunabulis observatum,

" æternam et perpetua gaudia, impios autem homines ac Diabolos con"demnabit, ut sine fine crucientur.

"Damnant Anabaptistas, qui sentiunt hominibus damnatis ac Dia"bolis finem pœnarum futurum esse. Damnant et alios, qui nunc 66 spargunt Judaicas opiniones, quod ante resurrectionem mortuorum, pii regnum mundi occupaturi sint, ubique oppressis impiis."

[e These three papers, De Missa Privata, De Veneratione Sanctorum, et De Imaginibus, seem to be drafts for some of the Articles on which the English and German divines, assembled in London in 1538, could not agree. (See Preface; Letter of German Ambassadors to Hen. VIII. in Burnet, Ref. vol.i. Add. No. 7; and Seckendorf, Comment. de Lutheran. lib. iii. §. LXXVIII. Add. 3.) They are preserved among Cranmer's papers in the State Paper Office; and the first of them bears a few trifling additions in his handwriting, which are here distinguished by brackets. Copies of the two last are extant also in his Collections of Law in the Lambeth Library, 1107. fol. 116. 121.]

nullo nunc pacto abolendum, sed omni reverentia et religione in Ecclesiam retinendum atque conservandum judicamus. Nam lectiones illæ permultum habent efficacia ad excitandas homi- [Lectionum mentes, vel ad fidem, vel ad [amorem ac] timorem Dei et ues.] obedientiam præceptorum ejus, maxime si populo satis intelligantur, vel a concionatore docto et pio explicentur. Siquidem et [Conciofides ex auditu est, et quid operis faciendum sit ut Deo placeas, non aliunde melius aut certius quam ex ipsius verbo discas. Pre- [Precationes.] cationes autem quæ in communi cœtu fiunt, promissiones a Christo quam amplissimas adjunctas habent; cum ait, "Si duo ex vobis "consenserint super terram de omni re quacunque petierint fiet "illis a Patre meo qui in cœlis est; ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum." Voluit igitur Christus, ut oraturi congregaremur, et nos Ecclesiæ aggregaremus. Voluit Ecclesiam totam sic inter se devinctam esse, ut haberet cor unum et animam unam, et invicem alii aliorum necessitatibus afficerentur, et pro illis communibus precibus Deum orarent, ratas fore promittens et sibi gratas hujusmodi precationes. Præterea Ecclesiam sic convenire et junctim Deum precari, valde etiam prodest ad exemplum. Ibi enim alii aliorum exemplis, vel ignari docentur vel segnes excitantur, ut et ipsi credant et Deum invocent. Quam multos necessitatum publicarum vel nulla vel minima cura tangeret, nisi ibi admonerentur singulos debere affici publicis curis, et orare non solum pro Ecclesia universa, ut liberetur ab erroribus, scandalis, dissidiis, impiis cultibus, ut vera doctrina propagetur, ut veri cultus (pulsa superstitione) Deo præstentur, ut pax et tranquillitas Ecclesiæ conservetur, sed etiam pro principum salute et felici gubernatione, per proventu frugum, contra pestilentiam, cum similibus. Hujusmodi precationes in Missa et ceremoniis publicis, censemus pie et necessario institutas esse, vel ob hoc quoque, ut assuescant homines in omnibus periculis Deum invocare, in illum fiduciam collocare, ab illo pendere, et auxilium petere et exspectare. Sed precationes communes communi lingua fieri consentaneum foret: ut omnes astantes communiter atque unanimiter orare Deum possint, tam mente quam spiritu. Ita enim oratio et Deo fieret acceptior, et hominibus haud dubie fructuosior, si populus intellecta sacerdotis verba, non minus animorum interius consensu, quam vocis exterius consono concentu approbaret. Nam, ut inquit Paulus, "Si orem lingua, spiritus meus orat, at

[Eucharistia.]

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

mens mea fructu vacat:" et iterum, "Si incertam vocem tuba dederit, quis apparabitur ad bellum, sic et vos per linguam nisi significantem sermonem dederitis, quomodo intelligetur quod "dicitur?" et mox ibidem, " Alioqui si benedixeris spiritu, is ' qui implet locum indocti, quomodo dicturus est, Amen, ad tuam "gratiarum actionem." Peractis vero lectionibus, concionibus, et precationibus, populus corpus Christi quod pro nobis traditum est, et sanguinem ejus qui pro nobis effusus est, in Eucharistia sumebat, in memoriam videlicet mortis suæ, uti ipse pridie passionis instituerat. Quo factum est, ut illi, veluti Christo incorporati et connati, et cum illo peccatis mortui, denuo in novæ vitæ emendationem sæpissime resurgerent. Hodie vero adeo prævaluit Ro. Antichristi tyrannis non solum adversus mundi monarchas, sed etiam contra veterem Ecclesiæ morem et sinceram ac puram doctrinæ Christianæ religionem, ut quæ sanctissime primitus fuerunt instituta, illa in sui suorumque gloriam ac commodum impurissime profanaverit. Lectiones sacræ et precationes hodie apud sacerdotes manent, sed ea lingua ut a populo non intelligantur, et populus ipse quod precatur (quia peregrino sermone id facit) non intelligit. Conciones sacræ, vel nullæ vel rarissimæ sunt; Eucharistia a solo sumitur sacerdote, qui illa in turpissimum quæstum pro vivis ac defunctis applicat; populo Christiano vix in paschate datur, et ne tunc quidem integrum sacramentum. Cæterum quanto Missa res est sacratior, tanto minus decet eam impiis opinionibus profanari, aut ad libidinem quorundam et quæstum in sinistrum usum converti. Damnanda est igitur impia illa opinio sentientium usum sacramenti cultum esse a sacerdotibus applicandum pro aliis, vivis et defunctis, et mereri illis vitam æternam et remissionem culpæ et pœnæ, idque ex opere operato. Talis siquidem doctrina ignota erat veteri Ecclesiæ, et aliena est a Scripturis sacris, et subvertit rectam de fidei justificatione doctrinam, et parit alieni operis fiduciam. Christus autem, cum institueret hoc sacramentum, dixit, "Hoc "facite in meam commemorationem," volens nimirum, ut ibi fieret in vera fide recordatio mortis ipsius, et beneficiorum quæ nobis sua morte meruit. Quæ beneficia per sacramentum applicantur sumenti, cum fidem tali recordatione exsuscitat. Non possunt autem aliis, quam sacramentum sumentibus, per sumentes applicari. Sed quemadmodum unusquisque pro seipso tantum, et non pro alio baptizatur, ita et Eucharistia a Christo est instituta, ut illam

« ZurückWeiter »