Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sum est, et bonis movilibus magna ex parte privantur, auro et argento, que metalla, apud ipsos in parvo precio erant, quippe qui, nec aureis, nec argenteis numis utebantur, et per his ab hispanis ferri metallum, quod ad vitæ plurimos usus longe commodius est, accipiunt, præterea triticum, hordeum, legumina frugiferarum arborum, et olerum multa genera, æquos, mulas, arinos, oves, boves capras, et alia multa barbaris nunquam visa, quæ hinc allata felicissime proveniunt in illis regionibus. Quarum rerum singularum commoditate, utilitas, quam barbari ex auro, et argento accipiebant, longe superatur. Adde nunc literas, quarum barbari funditus erant expertes, legendi, et scribendi prorsus ignari. Adde humanitatem, optimas leges, et instituta, et quæ sola vincit omnes omnium cæterarum rerum commoditates, veri dei cognitionem, et religionem Cristianam, quibus rebus cognitis, et animadversis, qui hanc expeditionem impedire conantur, ne barbari veniant in christianorum ditionem, hos ego non barbaris humane favere, ut ipsi videri volunt. Sed eisdem plurima, et maxima bona crudeliter invidere contendam, quæ bona ignava, et importuna ipsorum sententia, vel tolluntur omnino vel plurimum retardantur. Neque tamen negaverint, posse tempus incidere, cum sit a subjectione barbarorum, licet cogendi facultas adsit, temperandum, ut si quis Princeps cum sua civitate, aut gente, non metu, et simulatione, sed sua sponte bona fide spiritu dei afflatus magistros Christianæ religionis a nostris postularet, si quo ve alio casu recta ratio in maxima rerum humanarum varietate, quam una regula metiri non possumus, barbarorum saluti aliter consulere ad hortaretur, legibus, n. adque præceptis, quod in quoque genera magna experte fieri oporteat, constituitur. Cætera, quæ extra ordinem accidunt, justorum Principum, et proborum virorum, qui rebus gerendis præfuerint prudentiæ prout ratio boni publici postulabit, administranda relinquatur, ut Philosophus Politicorum 3. et eticorum lib. 1. declarat.

Ad septimum nego antecedens ad confirmationem iterum antecedens negatur nam quod Paulus ad se pertinere negat, de eis qui foris sunt judicare hunc habet intellectum non esse muneris Appostolici, ut a christianis, sic ab eis qui extra fidem sunt vitae

rationem poscere, et ut christiane vivant postulare. Cæterum dare operam, ut iidem ad Christi fidem convertantur, ac eis evangelium prædicare: et omnia quæ ad hoc commode præstandum conducunt pro facultate conari, proprium esse muneris Apostoliis non solum ejusdem Pauli, sed omnis omnium Apostolorum vita, et ob id oppetita mors testificatur.

Quod vero pertinet ad editionem libri in quo belli faciendi justitia et ratio et quid jure, quod injuria fiat declaratur, et crudeliter, atque avare facta vituperantur, siquis miles, aut præfectus per ocassionem libri se peccase dixerit, is per ignorantiam affectatam, seu per scandalum phariseorum deliquisse facile convincentur. Contra vero ex editione libri hæc maxima commoda consequentur. Tolletur magnum scandalum, et infamia Regum nostrorum et nationis, qui vulgo propter falsam, aut male intellectum quorumdam Theologorum doctrinam injuste, et tyrannice hos barbaros in suam ditionem redegisse putantur, ut quidam nuper impudentissime prodidit. Deinde qui ex hac expeditione aurum, vel argentum retulerunt quid juste quid injuste paraverint, quid jure retinere possint, quid restituere debeant, facile, et ab ipsis, et a sacerdotibus, quibus peccata confitentur intelligetur. Nunc enim utrique in magna juris ignoratione versantur.

APÉNDICE XXIV.

ARGUMENTUM APOLOGIE R. DOMINI FRATRIS BARTHOLOMEI A CASAUS, EPISCOPI QUONDAM CHIAPENSIS ADVERSUS GENESIUM SEPULVEDAM, THEOLOGUM CORDUBENSEM.

(Fragmento á modo de specimen.)

Anno a partu Virginis millesimo quingentesimo quadragesimo secundo, Carolus, Cæsar Hyspaniarum rex sempiterna hominum memoria dignus, edoctus Hispanos cædibus, violentia tyranide longe lateque grassari per Indias, servitute premere maximisque incommodis afficere Indos Occeani mariacolas, qui Romani pontificis decreto ad imperium supremum Castilliæ et Legionis pertinent, solemne quoddam concilium Pintiæ sive Valisoleti indixit, advocato ex omni senatu lectissimo ac doctissimo quoque, his injunxit ut cognoscerent an atrocia illa, quæ ad se delata fuissent, vera essent, utque oportune remedium excogitarent, quo tantis malis obviam iretur, ita ut Indi pristinæ suæ libertati restituerentur, simulque novus ille orbis salutaribus legibus ac prudentibus institutis compositus in posterum gubernaretur. De hac re per plures dies magnis est disputationibus agitatum, ac denique leges quædam sancitæ sunt, quibus Hyspanorum bellicæ expeditiones adversus Indos, quas conquistas vulgo appellaverant, prohibitæ sunt; simulque cautum est, ut Indi omnes servitute pressi ab eis quibus facta divisione, id est repartimiento sive comenda (inventione quidem sathanica nunquam antehac audita), adjudicati perperam fuerant, restituerentur in libertatem, atque in regum Hyspaniarum universalem ditionem Indi universi reducerentur, regibus et dominis naturalibus in sua potestate et jurisdictione remanen

tibus. Hæc res vehementer pupugit animos Hyspanorum, quibus Indi præda opima erant et quorum facultates violentiis, rapinis et Indorum direptione crescebant, indignabundique et irato animo frementes deplorabant a Cæsare sese facultatibus propriis spoliari, ac si, non predones sacrilega præda, sed legitimos rerum dominos justa rerum possessione deturbaret, ut nonulle nullum non lapidem moventes quo suis rebus consulerint, impudenter a Cæsare defecerint adversus Cessarem rebellarint. Alii ad viros doctrinæ opinione claros confugerint, ut solidis juris argumentis cæsareas constitutiones opugnarent, ut tandem Cæssar, legum iniquitate permotus, vel aboleret vel saltem suspenderet earum observationem, ut in aliquibus earum factum est, non quod non essent equissimæ justissimæque sed quod cognita rebellione a proditoribus illis maius aliquod malum ac atrocior seditio timeretur.

Repererunt hi suæ opinionis defensorem doctum quendam, qui hic certe parum eruditum sese prestat. Is fuit Genesius quidam Sepulveda regius hystoriographus, qui opusculum eloquentiæ floribus adornatum, cui titulum fecit De justis belli causis, composuit: in quo totis viribus has novas leges opugnat, minime quidem earum expressam mentionem faciens, sed Hyspanorum in Indos preterita ac futura bella et expeditiones defendens, comprobansque servitutem, it est divisionem sive comendam, qua Indi ab Hyspanis opressi vel moriuntur vel morte duriorem vitam agunt, divisi in partes ac si armenta vel pecora essent, nimirum divisi inter Hyspanos et unicuique us que ad certum numerum assignati, ut ipsis serviant. Has enim primo conquistas sive invasiones, secundo divisiones et assignationes, quæ regionatim ex certo Indorum numero per totum illum orbem fiunt, semper Hyspani ab eo die quo nobis primum novus ille orbis apertus est fieri curarunt. Adfert Sepulveda fucata quædam argumenta quibus avarissime tyranorum cupiditati favet, detorquens sacrorum voluminum autoritates sanctissimorum patrum prudentium ac philosophorum decreta. Referens Indorum crimina ac vitia naturalia, edoctus (scilicet) ab Hyspanis illis infensissimis Indorum hostibus falsisque illis de-

« ZurückWeiter »