Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ΤΟΥ ΕΝ ΑΓΙΟΙΣ ΠΑΤΡΟΣ ΗΜΩΝ

ΙΩΑΝΝΟΥ,

ΑΡΧΙΕΠΙΣΚΟΠΟΥ ΚΩΝΣΤΑΝΤΙΝΟΥΠΟΛΕΩΣ,

ΤΟΥ ΧΡΥΣΟΣΤΟΜΟΥ,

ΤΑ ΕΥΡΙΣΚΟΜΕΝΑ ΠΑΝΤΑ.

S.P.N.JOANNIS CHRYSOSTOMI,

ARCHIEPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI,

OPERA OMNIA QUÆ EXSTANT

VEL QUÆ EJUS NOMINE CIRCUMFERUNTUR,

AD MSS. CODICES GALLICOS, VATICANOS, ANGLICOS GERMANICOSQUE; NECNON AD SAVILIANAM ET FRONTONIANAM
EDITIONES CASTIGATA, INNUMERIS AUCTA; NOVA INTERPRETATIONE UBI OPUS ERAT, PRÆFATIONIBUS, MONITIS,
NOTIS, VARIIS LECTIONIBUS ILLUSTRATA, NOVA SANCTI DOCTORIS VITA, APPENDICIBUS, ONOMASTICO ET COPIO-
SISSIMIS INDICIBUS LOCUPLETATA;

OPERA ET STUDIO D. BERN. DE MONTFAUCON, MONACHI BENEDICTINI E CONGR. S. MAURI.
EDITIO NOVISSIMA, IIS OMNIBUS ILLUSTRATA QUE RECENTIUS TUM ROME, TUM ΟΧΟΝΙ,
TUM ALIBI, A DIVERSIS IN LUCEM PRIMUM EDITA SUNT,
VEL JAM EDITA, AD MANUSCRIPTORUM DILIGENTIOREM CRISIM REVOCATA SUNT,

ACCURANTE ET DENUO RECOGNOSCENTE J.-P. MIGNE,
BIBLIOTHECA CLERI UNIVERSÆ,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIE ECCLESIASTICE RAMOS EDitore.

TOMI PRIMI

PARS PRIOR.

VENEUNT 18 VOLUMINA 160 FRANCIS GALLICIS.

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIgne editoreM,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, OLIM PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER.
NOMINATAM, SEU PETIT-MONTROUGE, NUNG VERO INTRA MOENIA PARISINA.

1863

ELENCHUS

RERUM QUÆ IN HOC TOMO XLVII CONTINENTUR.

S. JOANNES CHRYSOSTOMUS, CP. ARCHIEPISCOPUS.

Monitum de Benedictina Editionis nova recensione.

Bernardi De Montfaucon Vita.

Ejusdem Epistola nuncupatoria.

Præfatio ejusdem.

Henrici Savilii Admonitio de Scriptoribus rerum Chrysostomi, el præsertim
Georgio cæterisque biographis caute legendis.

Martyrii, Antiocheni episc., Panegyricum S. Joannis Chrysostomi.
Theodori, Trimithuntis episcopi, de Vita et Exsilio et afflictionibus S. Joannis
Chrysostomi.

Idiomelum in S. Joannem Chrysostomum.

De Vita S. Joannis Chrysostomi ex Dialogo historico Palladii, Helenopoleos
episcopi.

Vita S. Joannis Chrysostomi nunc primum adornata et multis aucta antea
ignotis, excerptis ex ejusdem homiliis Constantinopoli repertis.
Stillingi Compendium chronologicum Gestorum et Scriptorum S. Joannis
Chrysostomi, excerptum ex Actis Sanctorum mensis Sept. t. IV.

S. JOANNIS CHRYSOSTOMI OPERA.

[blocks in formation]

Parænesis sive Adhortatio ad Theodorum Lapsum, libri II.
Adversus oppugnatores eorum qui Vitam monasticam inducunt, libri III.
Comparatio potentiæ, divitiarum et excellentiæ Regis, cum Monacho in veriɛ-
sima et Christiana philosopnia vivente.

277

319

387

De Compunctione libri II.

Oratio adhortatoria ad Stagirium ascetam a Dæmonio vexatum, libri III.
Adversus eos qui apud se babent Subintroductas virgines, opusc. II.

393

423

[blocks in formation]

Forsitan miraberis, Lector benevole, quod, dum in omnibus tum præcedentibus tum subsecuturis S. Joannem Chrysostomum SS. Patribus versio Latina ad textum Græcum columna ad columnam accedit, in hacce nostra ejusdem S. Doctoris editione, pagina Latina juxta Græcam paginam tantum ponatur. Hæc causa fuit et quidem unica, quod priusquam nobis in animo fuisset integram SS. Patrum Ecclesiæ Græcæ traditionem contexere, jam quindecim abhinc annis seorsim edideramus Latine tantum S. Joannis Chrysostomi Opera, litterisque mandaveramus immobilibus. Res cum ita se haberent, et nec in manu esset litteras inmobiles movere, neque in animo hujusce editionis mére Latinæ novem delere volumina quæ jam integre typis immobilibus mandata erant et pluris quam sexaginta millibus constiterant francis, hune feliciter invenimus modum, non tamen sine opera et impensa, hæc aptandi huic editioni novæ, quæ sic lingua tum Græca tum Latina ditata evadit.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

MONITUM

DE

HAC BENEDICTINE EDITIONIS NOVA RECENSIONE.

Pretiosa quædam exstant nomina, quæ pronuntiasse sat est, ut extemplo ideæ gloriæ multiplicis, ingenii scilicet atque sanctitatis, in audientis animo suscitentur; id vero de illustrissimo archiepiscopo Constantinopolitano præcipue dicendum, qui solus Oris aurei nomen sortitus est. «Nemo, inquit Suidas, tantis eloquentiæ et ubertatis divitiis exornatus fuit. Audi etiam Montefalconium: « Lacrymas movit ut voluit, vitia emendavit, Christianam fidem auxit, Judæos et hæreticos profligavit. Non minorem enim in dialectica quam in oratoria arte Joannem nostrum comperimus. » Quid plura? Ex brevi illo sed perfectissimo encomio nonne patet quanta diligentia, quanta potius religione tanti doctoris opera recudenda sint nec mirum videbitur, Montefalconium, cum quinque ex sodalibus suis, parandæ editioni sexdecim annos insudasse. Nam, præterea quod bibliotheca sunt, non liber, Joannis Chrysostomi opera, multa in iis abundant, quæ ob temporum, locorum morumque diversitatem, notis ac dissertationibus erant illustranda. Pensum hoc egregie absolverunt Patres Benedielini, omneque tulerunt punctum, licet viri præstantissimi, inter quos imprimis Henricus Savilius et Fronto Ducæus, magnis sudoribus idem stadium decurrerint.

Eximiam hanc éditionem nos iterum typis mandamus; omnia sedulo servavimus quibus crescit ejus utilitas, nempe magnam dissertationum, notarum variarumque lectionum copiam, Ea etiam addidimus quæ post absolutam camdem editionem ad hanc usque diem publici juris facta comperimus. Ita tamen addidimus ut ordo a Montefalconio institutus servaretur, ad ultimum nempe tomum additiones nostras rejicienco. Paginas editionis Benedictinæ inter uncos in textu Græco posuimus, numeris Arabicis expressas. Indicem ad columnas nostras accommodavimus.

Ante hos quatuordecim annos Chrysostomum jam dedimus, sed Latine tantum. Hujus edilionis paginas, stereotypice, ut aiunt, servatas, posuimus e regione paginarum Græcarum quæ Latinarum paginationem retinent. Inde fit ut notulæ quædam Græce simul et Latine expressæ nonnunquam occurrant. De quo monendus erat Lector. Utriusque textus diligentem collationem instituimus. Multas etiam, quando opus fuit, notas et observationes de nostro Montefalconianis inseruimus, nunc omnino latentes, characteré tantum italico verba nostra distinguentes, alias nomen nostrum subscribentes (sic notatum: EDIT., vel EDIT. PATROL.), quoties præsertim aliquid ambiguitatis ex tacito nomine timendum erat.

Editio Benedictina duas fert Joannis Chrysostomi Vilas, aliam auctore Palladio qui cum inclyto doctore vixit familiariter, aliam ex ipsius scriptis contextam. Nihil sane melius succurrebat, ut Patris hujus ingenium, mores ac variæ in quibus scripsit vel locutus est circumstantiæ apprime noscerentur. Sic etiam actum est in Divi Augustini editione Benedictina. Verum utriusque Patris Vitæ ad calcem operum inopportune rejectæ sunt. Eas rectius initio posuimus. Non secus sentiendum est de Epistola dedicatoria et de Præfatione generali quas ex tomo decimo tertio in primum transtulimus.

Forte aliquis genuinis Chrysostomi operibus tot spuria immisceri ægre feret; nec immerito. PATROL. GR. XLVII

1

Duplex vero est Spuriorum genus quo.communi afficere reprobatione minime æquum foret. Alia sunt, quorum auctores temporis invidia obruti ¡atent, et quæ, ob quamdam ingenii traclative argumenti similitudinem, celeberrimis aliquando scriptoribus tribuuntur. Lice; gravibus fraus plerunque demonstrari queat testimoniis, spuriis hujusmodi nos ultro veniam concedimus,:quia philologicæ critices thesauris in dies crescentibus, forte eveniet ut cras probentur genuina quæ hodiedum adulterina videntur. Alia vero scalei fetuum suppoșițitiorum ignobilis plebecula, qui reverendissimis, imo sanctissimis adhærentes nominibus, ea indigno turpant consortio, et sic indebitæ fiunt immortalitatis participes. Tantum abest ut ab hac peste immunis fuerit divus Chrysostomus, et varios inter ejus editores, nemo non sensil, nemo non dixit quam optandum esset quisquiliis istis ejus opera expurgari. Ne quid autem ex jam editis in hac editione nostra desideretur, ne insulsissima quidem commenta omisimus, judicio lectorum confidentes, quibus præterea exquisite Montefalconii præfa. tiuncula secura consilia suppeditabunt. M.

BERNARDI DE MONTFAUCON VITA.

Montefalconius, gallice de Montfaucon (Bernardus), provincia Occitanus, in castello Soulagii ex antiqua nobilique familia natus est die januarii decima septima, anno 1655. Militiam primum amplexus, rerum humanarum fragilitatem morte parentum edoctus est. Haud multo post sæculo valedixit Maurinæque PP. Benedictinorum congregationi sese adscribendum, curavit anno 1675. Novi sodalis fama mox extra cœnobii limites late per totam Europam floruit. Memoriæ miraculis, immensa doctrina, judicio præsertim et ingenii acumine jam celeberrimus, in Italiam migravit anno 1698, manuscriptos codices vetustissimos passim per bibliothecas investigaturus. Dum Romæ degeret, apud Sanctam Sedem ordinis sui procurator, benedictinam diri Augustini editionem contra acerrimos inimicorum assultus feliciter propugnavit. Pontifices Clemens XI et Benedictus XIII imperatorque Carolus VI maxima eum semper excepere benevolentia. Lutetiam reversus anno 1701, continuos vitæ studiosæ labores prosecutus est. Quamobrem, licet vitæ curriculum usque ad sex et octoginta annos protraxerit, ferreo prope corporis robore usque valens, vix tamen intelligitur quomodo tot tamque gravibus operibus edendis suffecerit. Legatur modo sequens nomenclatura: 1o Analecta græ.a, 1 vol. in-4°, græco-latine, 1688. 2° Diarium Italicum, 1 vol in-4°, 1702. 3° Collectio veterum scriptorum Græcorum, 2 vol. in-fol., græco-latine, 1706. 4° Gallica versio libri Philonis De Vita contemplativa, 1 vol. in-12. 5° Palæographia Græca, 1 vol. in-fol., 1708, opus eximium in quo varia characterum Græcorum specimina exhibentur. 6° Hexapla Origenis, 2 vol. in-fol., 1713. 7° Bibliotheca Coisliniana, 1 vol. in-fol. 8° Antiquitas explanata, etc, 10 vol. in- fol., 1719. 9° Antiquitati explanatæ Supplementum, 5 vol. in-fol., 1724; utrumque gallico-latine. 10° Monarchiæ Gallica Monumenta, 5 vol. in-fol., cum figuris, gallice, 1729. 11° Bibliotheca bibliothecarum manuscriptorum nova, 2 vol. in-fol., 1739. 12" Joannis Chrysostomi operum editio exquisitissima quam denuo typis mandamus, 13 vol. in fol., ab anno 1718 usque ad annum 1738. Hæc est præcipuorum Montefalconii operum moles, quæ multo magis portentosa videbitur, si attendatur unicuique operi vulgo accedere versionem, notas, dissertationes, epistolas, commentaria, uno verbo quidquid ad explanandas omnis generis difficultates prodesse potest.

Montefalconius Parisiis obiit die decembris vigesima prima, anno 1741, et in ecclesia Sancti Germani a Pratis sepultus est.

D. BERNARDI DE MONTFAUCON

EPISTOLA NUNCUPATORIA.

ILLUSTRISSIMO ET EXCELLENTISSIMO

ALEXANDRO ALBANO,

EQUITI ORDINIS HIEROSOLYMITANI, MAGNO BAJULATUS ARMENIÆ PRIORI,

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI D. CLEMENTIS PAPE XI FRATRIS FILIO.

Sancti Joannis Chrysostomi opera ut tibi, VIR PRÆSTANTISSIME, nuncuparem, non una me causa impulit: ad hujusmodi obsequium tibi præstandum me publica morebat fama, qua totum per orbem Christianum, quasi artium et disciplinarum omnium culter eximius celebraris. Ut enim omnes ubique prædicant, unoque ore profitentur universi, a primo juventutis flore apud te semper virtutis, quam ætatis fuit cursus celerior. Non ludis et jocis puer, non scurrilibus negotiis adolescens, non inanibus vite oblectamentis adolescentiam præetergressus operam dedisti; sed eam, quam alii longo annorum curriculo adipiscuntur maturitatem atque sapientiam, et puer exhibuisti, et adolescens nova accessione decorasti, et vir mirum quantum auxisti.

Accedebat et patrui tui SS. Domini nostri Clementi; Papa XI, qui nunc Ecclesiæ clavum egregie moderatur, judicium: illo scilicet consilium nostrum approbante, nostrisque votis annuente, ad hunc tibi vicennalem consecrandum laborem animum appulimus. He namque te, VIR AMPLISSIME, non minus ab indolis præstantia diligit, quam a cognatione: institutum probe juvenem sibi gratulatur, educationis fructum se cumulatissime demetere existimat; cum te videt eo studia omnia conferre, ut cunctas artes et disciplinas excolas, antiquie tatis vestigia secteris, monumentorum veterum festivam copiam quotidianis curis sumptibusque in reipublicæ literaria: emolumentum undique colligas. Gaudet etiam te moribus integris religiosisqué ornatum, comitate et beneficentia cunctorum animos tibi conciliare.

Huju modi virum decebat in fronte operum Chrysostomi collocari: qui lubricum juventutis cursum inoffenso ut ille pede decurrerit, qui disciplinarum omnium studiis hoc primum ætatis stadium exornarit. Ilactehus tanto Viro similis, ad reliquum vitæ spatium co tai juam speculo et exemplari, VIR PRESTANTISSIME, utaris operæ pretium fucrit. Nulla sincerior vivendi norma, quam ejus vita; nullæ præceptiones ad vitam instituendam utiliores, quam ejus scripta cujuslibet gencris, homilia, orationes, epistole. Ilic edisces qualem oporteat esse in otio, in negotio, qualem in Ecclesiasticis dignitatibus et officiis administrandis; quam fortem in adversis, quam cautum in prosperis, quam imperterritum in rerum vicissitudinibus; quam prudentem in capessendis negotiis, quae nounisi circumspectis rebus omnibus, rationibusque subductis suscipienda esse monet ille frequenter. Nemo est qui sapientius tibi suadere possit Chrysostomo : numquam labere, si ipsum audias Alia item me res compulit, VIR PRÆSTANTISSIME, ut te huic operi Maecenatem inscriberem; quod scilicet non modo disciplinas et artes summo studio prosequaris, sed etiam quod literatos patrocinio tuo foveas et exornes. Hoc genere laudis nullum majus, nullum public:t réi útilius. Labat certe studiosorum animus, cum e primoribus nemo opem afferre paratus adest. Etenim, ut ait quidam,

Idcirco virtus medio jácet obruta cœno.

Est utique literatorum genus vulgo timidum, rebus gerendis non aptum: rei fainiliari vel curandæ vel augend.c impares ut plurimum sunt viri quique artium et disciplinarum peritia insignes (artes cum aliis disciplinis copulamus; Est enim, ut ait ille [Cic. in Bruto], artium studiorumque quasi finitima vicinitas). Hos igitur fovere perge: id enim in magna laude ponendum. Hac in re fac palmam obtineas : illud vero ut assequare, non erit tibi tanto conatu opus; non multos enim codem in stadio currentes offendes. Ad cæteras tuas laudes, aiebat quidam vir insignis, hanc etiam addas, qua nulla meo quidem judicio major est, nulla præclarior, ut comnuni omnium populorum consensu Literarum Pater nomineris. Te patronum suspiciant omnes qui quodvis połowę genus sectantur, qui ad mansuetiores Musas se referunt, qui nutas artes profitentur. Ilis tibi officiis ad inmortalitatem viam parabis : quam tibi, VIR AMPLISSIME, omni ex parte, et quacumque percipi potest ratione peroptat obsequium tibi summum professus

FR. BERN. DE MONTFAUCON,
Presbyter, Monachus Benedictinus
e Congregatione S. Mauri.

« ZurückWeiter »