Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quia predictus David clamabat omnia predicta pertinere ad serjianciam (sic) quam tenet de domino rege.

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit David le Lardener salutem in Domino. Noveritis quod cum implacitarem per literas domini regis maiorem et ballivos civitatis Ebor' coram ipso domino rege, ad permittendum me capere in civitate predicta teoloneum mensurarum, et de quolibet pistore vendente panem quolibet die Sabbati unum panem vel unum obolum, et de quolibet carnifice carnes vendente unum denariatam carnium (fo. 47) vel unum denarium, et de qualibet braciatrice cervisiam vendente unum galonem cervisie quolibet die Sabbati vel unum obolum, et de qualibet carecta veniente ad pontem de Fosse cum pisce venali et ibi moram faciente quatuor denariatas piscium pro meis quatuor denariis sicut emebantur ad mare et hoc per fidem carectarii, et de quolibet summagio veniente ad eundem pontem unam denariatam piscium pro meo denario sicut emebantur ad mare et hoc per fidem summagiorum. Et ad faciendum districciones in civitate Ebor' pro debitis domini regis et pro qualibet districcione facta quatuor denarios; que dixi proposui et vendicavi pertinere ad serjanciam meam quam de domino rege teneo, et placitum illud coram domino rege per aliquod tempus prosequerer, tandem animadvertens per consilium bonorum virum et jurisperitorum me minus justam causam habere in demanda mea, a dicto placito omnino me retraxi. Et remisi et quietumclamavi pro me et heredibus meis et de me et heredibus meis, predictis maiori et ballivis et omnibus civibus civitatis predicte et eorum successoribus imperpetuum omnem illam demandam meam quam erga illos habui; ita quod nec ego David nec aliquis heredum meorum aut aliquis pro nobis vel per nos versus predictos maiorem et cives super dictis articulis vel super aliquo articulorum prescriptorum aliquam de cetero movere poterimus questionem vel demandam, nec eis super predictis articulis unquam inferre molestiam aut gravamen. Et, si maior et cives prenominati istam remissionem et quietam clamanciam aliquo tempore in curia domini regis voluerint cirographare, ego David vel heredes mei illud negocium fideliter et sine aliqua difficultate fraude vel contradiccione sumptibus eorum pro toto posse nostro procurabimus ad cirographandum.

Et ad omnia supradicta fideliter tenenda et observanda pro me et heredibus meis, tactis sacrosanctis, juravi et affidavi. In cujus rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui. Hiis testibus: dominis Thoma de Stanford clerico domini regis, Roberto de Creppyng tunc vicecomite Ebor', Adam de Everyngham, Roberto de Stapilton, Willelmo de Bothal, Gerardo Salv(vein), Johanne de Romundeby, Willelmo de Leyirton, Simone de Halton, Johanne de Hamerton, Alano de Katherton, Simone de Lyllyng, Willelmo Hageth, Roberto Euer, militibus, Johanne de Reygate, Stephano de Wautham Nicholao et Gervasio de Routheclive, Willelmo de Lillyng, Ricardo de Thorney et aliis. Actum apud Ebor' ultimo die Aprilis anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo septimo (1253).

Vide adhuc ulterius de ista eadem materia in xxmo folio sequenti.

(fo. 476). In Dei nomine Amen. Die Veneris in octavis Epiphanie Domini 3 Hen. iv. (13 Jan., 1401), in Gilda Aula congregatis maiore, vicecomitibus, aldermannis, probis hominibus et communitate in multitudine copiosa, querela gravis cum ingenti clamore per communitatem predictam facta fuit de eo quod quedam consuetudo liberalis, approbata et a tempore cujus memoria non existit usitata, fraudulenter usurpata et dampnabiliter subtracta est, in dicte communitatis. prejudicium non modicum et gravamen: vidilicet, quod consuetum fuit et usitatum inter mercatores et vendentes grana, bracia, salem, et hujusmodi victualia in aqua de Ouse deberent allocare cuicumque emptori hujusmodi victualium vicesimum denarium; et jam tarde, quia caristia bladorum indies crescebat et parcitas imminebat et populus multipliciter concurrebat ad aquam predictam pro bladis emendis, ita quod, quantum propter oppressionem populi ac propter aviditatem habendi de bladis predictis, multi pauperes qui emerunt modicas mensuras bladi predicti caruerunt jure suo de allocacione predicti vicesimi denarii. Quapropter die et anno supradictis, ex consensu predictorum maioris vicecomitum aldermannorum proborum hominum et tocius populi communitatis in hac die in dicta aula congregatorum, concordatum fuit et ordinatum quod quedam nova fidelis mensura per maiorem predictum ordinaretur, in qua continebitur et

contineri debeat amodo in futurum illa commoditas vicesimi denarii emptori cuicumque bladorum in aqua predicta, ita quod pauperes, ementes modium, bussellum, aut majus seu minus quorumcumque hujusmodi victualium, habeant jus suum allocacionis predicti vicesimi denarii in blado seu aliis hujusmodi victualibus in mensura continetur (sic), secundum ratam porcionis per ipsos de illis sic emendis

21 June, 6 Henry vi (1427). Letter testimonial from Henry Percy, earl of Northumberland, and warden of the East March towards Scotland, that on the above-mentioned day William Bell, a Scotsman, had sworn on the Gospels that he would be a faithful Englishman and liegeman to our sovereign lord the King.

[blocks in formation]

(fo. 48). Rex thesaurario et baronibus suis salutem. Cum ballivi nostri civitatis nostre Ebor', per Johannem Westby de Ebor', bocher, et plures alios carnifices dicte civitatis per diversas billas suas asserentes ipsos ballivos colore officii sui de quolibet ipsorum carnificum unum denarium in qualibet septimana certis temporibus per extorsionem cepisse et levasse, coram nobis in dicto scaccario1 implacitentur, ut accepimus; ac jam predicti ballivi per cartas progenitorum nostrorum per nos confirmatas, in cancellaria nostra ostensas, nobis ostenderunt qualiter ipsi dictam civitatem nostram Ebor' cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis et cum omnibus rebus ad firmam ejusdem ville pertinentibus teneant per certam feodi firman ad scaccarium nostrum annuatim reddendam, ipsique ulterius allegaverunt quod solucio unius denarii in septimana de quolibet carnifice dicte civitatis, dum carnes vendiderit sit parcella dicte firme ejusdem civitatis ac ballivi civitatis predicte unum denarium per septimanam de quolibet carnifice ejusdem civitatis carnes vendente tanquam parcellam firme predicte hactenus habere et levare consueverunt, per quod iidem ballivi auxilium a nobis in hac parte petierunt ad ipsos in placitis illis pro comodo nostro et salvacione juris nostri dicte civitatis defendendos. Nos, volentes hiis que jura nostra concernunt in hac parte prospicere ut tenemur,

1. Sic (the full writ would be to "baronibus de scaccario suo."

vobis mandamus quod, scrutatis rotulis et memorandis scaccarii predicti premissa tangentibus, si per inspeccionem eorundem vel alio modo legitimo vobis constare poterit dictam solucionem unius denarii in septimana de quolibet carnifice ejusdem civitatis dum carnes vendiderit parcellam dicte firme fuisse, dictosque ballivos dictum denarium in septimana de quolibet carnifice tanquam parcellam dicte firme in forma predicta percepisse et levasse, tunc in placitis predictis tam circumspecte vos habeatis ut prejudicium nobis aut corone nostre, seu diminucio firme nostre dicte civitatis, in hujusmodi placitis nullatenus generetur. Teste Rege apud Westmonasterium xvj die Marcii, anno regni nostri quarto (1380-1).

De memorandis de termino Sancti Hillarii rotulo ccclxxxxiiij.

Ebor'.

[ocr errors]

Johannes Westerby venit coram baronibus hujus scaccarii xij die Maii hoc termino per Ricardum Gascoigne attornatum suum et queritur per billam de Roberto Talkan, Roberto Warde, et Ricardo de Alne, nuper ballivis civitatis Ebor,1 presentibus in curia eodem die, super compoto suo de denariis Regis levabilibus infra libertatem civitatis predicte, de eo quod predicti nuper ballivi, die Dominica proxima post festum Sancti Michaelis Archangeli anno tercio Regis nunc (2 Oct., 1379), injuste venerunt ad domum ipsius Johannis in civitate predicta in parochia de Cristkirk in Conyngesgarth, et ibidem colore officii sui ceperunt de prefato Johanne j d. per extorcionem et proxima Dominica sequenti unum alium denarium, quolibet die

Dominica continue post alium unum denarium usque diem Dominicam proximam ante festum Sancti Mathie apostoli tunc proximo sequente, clamando hoc de custuma ubi nulla talis est custuma. Unde idem Johannes deterioratur et dampnum habet ad valenciam x marcarum. Et hoc offert etc.

Et predicti nuper ballivi, presentes etc., defendunt dampnum et quicquid etc. Et dicunt quod cives Ebor' a toto tempore tenuerunt civitatem Ebor' de regibus Anglie pro certa firma inde annuatim reddenda quod rex Johannes quondam

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1. Bailiffs of York in 1379-80.

rex Anglie, predecessor regis nunc, per cartam suam quam ostendunt curie concessit et confirmavit eisdem civibus civitatem predictam pro certa firma etc. redditibus proficuis

et consuetudinibus que ipsi cives per eandem cartam percipere et habere Et pro tempore futuro, videlicet .quam postea semper consueverunt

ante

percipere

[ocr errors]

(fo. 486) firme sue predicte pro stallagio jd. Et dicunt ulterius predicti nuper ballivi quod dominus Edwardus quondam Rex Anglie, filius Regis Henrici, capi fecit in manum suam civitatem predictam certis de causis, et per tempus1 quo dicta civitas in manu Regis sic extitit responsum fuit prefato Regi. Et de quadam certa summa de stallagio carnificum. Et inde vocant rotulos etc. Et sic dicunt quod dictus j d. est parcella firme civitatis predicte, et quod predictus Johannes Westeby est carnifex ejusdem civitatis et in eadem civitate commorans et carnes vendens per tempus quo etc., et non intendunt quod curia ista super placito isto Regi (sic) inconsulto procedere debet. Et super hoc scrutatis rotulis etc., compertum est in magno rotulo de anno xxmo dicti Regis Edwardi filii Regis Henrici, in compoto Johannis Meaux, vicecomitis Ebor', de exitibus civitatis Ebor' a festo Pasche dicto anns xxmo (129) usque festum Sancti Michaelis tunc proximo sequens, sic - Idem reddit compotum de lxvj s. viij d. de stallagio carnificum ibidem per idem tempus." Et habito visu per consilium inter barones concordatum est quod predictus Johannes Westeby prosequatur versus Regem pro brevi de procedendo in placito predicto si etc. 2In rotulo ix Regis Edwardi filii Regis (1280-1) Henrici in Ebor' continetur sic:

O

66

"Compotus Johannis Lythegreynes, vicecomitis comitatus Ebor', de civitate Ebor' a festo Nativitatis Sancti Johannis

1. Edward I. kept the city of York in his own hands during the eight, ninth, and tenth years of his reign.

2. Cf. P.R.O., Pipe Roll, 9 Edw. I., Yorks.

« ZurückWeiter »