Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tenebræ summersionis. Deducit vero Deus reprobos in hunc puteum; non quod ipse sit auctor culpæ ipsorum, sed quod ipse sit judex iniquitatis eorum. Quod etiam si quis de puteo infernalis damnationis et summersionis eodem sensu velit intelligi: et pertinere potest ad justam prædestinationem interitus reproborum, et non est contrarium veritati.

Quod autem septimo loco ponitur: "Et qui transgreditur a justitia ad iniquitatem, Deus paravit illum ad romphæam," manifeste justam prædestinationem reproborum ad interitum sonat; ut qui suo vitio et suo perverso arbitrio a justitia declinans transgreditur ad iniquitatem, juste divini judicii prædestinatione præparetur ad romphæam, id est, ad æternæ mortis vindictam. De qualibus etiam alibi scriptum est: quod "si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in ea."

HINCMARUS.

Sed isti malevoli, non intelligentes quæ loquuntur vel de quibus affirmant, confundunt præscientiam et prædestinationem.

REMIGIUS.

Propterea malevolos (id est, illum miserabilem monachum, et qui cum eo forsitan sentiunt) confundere præscientiam et prædestinationem divinam arguit, quia (sicut in tota ista responsione laboravit) non vult intelligi prædestinationem nisi in solis electis; in reprobis vero solam præscientiam debere sentiri. In qua assertione non solos istos quos vocat malevolos, sed sanctos patres et doctores Ecclesiæ, qui prædestinationem divinam in utramque partem et intellexerunt et docuerunt, se culpandos affirmare nequaquam considerat.

HINCMARUS.

Et sicut male intelligunt authenticas scripturas, ita et

k Ecclus. cap. 26. ver. 27.

Ezech. cap. 18. ver. 26.

pessime verba sancti Augustini in quibusdam locis; sicut in Enchiridion, et in libris de civitate Dei, et alibi etiam, prædestinatos ad interitum, et populum natum ad iram”

66

dicit.

REMIGIUS.

Quod pessime dicit intelligi verba sancti Augustini, si quis in libro Enchiridion, et in libris de civitate Dei, et in tractatibus evangelii secundum Joannem, ita intelligat prædestinationem reproborum ad interitum; sicut eam ille et scriptis suis per omnes Ecclesias et verbis etiam præsentibus populis simpliciter et veraciter prædicavit; atque ita conatur beatissimi doctoris manifestum et veracem sensum nescimus in quid aliud pervertere et detorquere: quantæ absurditatis, immo quam impiæ præsumptionis sit, quis possit explicare? Per hoc enim non solum sensum ecclesiasticorum patrum, sed etiam fidem Ecclesiæ et auctoritatem scripturæ divinæ a parte evacuare invenitur. Ita namque patres docuerunt; ita Ecclesia fideliter tenet; ita scriptura veritatis veraciter tenendum demonstrat.

HINCMARUS.

Unde etiam postquam de libero arbitrio, et de correptione et gratia, et de perfectione justitiæ hominis, et de prædestinatione sanctorum ad Prosperum et Hilarium (ubi nihil de prædestinatione reproborum, sed de prædestinatione sanctorum dixit) multis postulantibus scripserat; librum Hypomnesticum adversus Coelestium et Pelagium scripsit de quinque quæstionibus, et hanc sextam loco retractationis superaddidit de prædestinatione. Ubi se excusat non eo sensu dixisse, nec intelligi velle, prædestinatos ad interitum; sed in iniquitate vel impietate perseverantibus pœnam esse prædestinatam. Quarum quæstionum et absolutionum mentionem in libro quem scripsit contra Manichæos ex Genesi facit.

REMIGIUS.

Adjungit rem novam et neque ex lectione, neque ex ve

raci aliqua traditione nobis hactenus comparatam. Quod, scilicet, beatus Augustinus post omnes libros suos scripserit quendam libellum quem Græco vocabulo HypomnesticonTM nominant, quod latine Memoratorium interpretatur: in quo de quinque quæstionibus contra Pelagium et Colestium disputaverit, et quicquid in præcedentibus libris de prædestinatione divina erga damnationem reproborum dixerat, non ita se dixisse, ut ab omnibus dixisse cognoscitur et intelligitur, sed alio absurdissimo et inconvenientissimo sensu; ut per hoc quod dixit impios ad interitum prædestinatos, noluerint intelligi ipsos impios ad interitum prædestinatos, sed (quod nemo credere aut suspicari posset) pœnam eis intelligi voluerit esse prædestinatam. Quis unquam audivit tam pertinacem audaciam, vel tam audacem pertinaciam, ut sanctissimum et veracissimum doctorem ipsum de se fateri compellat, quia quod dixit impios in sua impietate permansuros prædestinasse ad interitum ; non dixit, quia veraciter ita sit, sed (quod in ejus verbis nullatenus sonat) pœnam eis intelligi voluerit præparatam? Quis talem absurditatem, immo insaniam, ferre possit? Nos enim manifeste novimus, quia quando libros Retractationum jam senex et morti vicinus scripsit, (in quibus omnes præcedentes libros suos diligenter et fideliter retractavit) nequaquam adhuc istum libellum scripserat. Quia si scripsisset, utique inter alios etiam ejus mentionem fecisset. Manifestum etiam videtur, quia post ejus obitum, quando vitam ipsius et catalogum non solum librorum ejus, sed etiam tractatuum ad populum, et epistolarum ad diversos, quidam sanctus" episcopus et alumnus ejus diligentissime recensuit et descripsit; necdum istum libellum scripserat beatus Augustinus. Si enim scripsisset, utique tanquam præcipue necessarius inter alios annumerari, et memoriæ commendari potuisset. Quod si aliquis ex Ecclesiæ rectoribus, qui post ejus obitum extiterunt, simpliciter eum ex titulo qui a sancti Augustini nomine inscriptus est, (non considerata diligentius ratione, nec aliqua necessitate ut id faceret compellente) ipsius eum

[blocks in formation]

esse credidit, cujus in fronte nomen invenit: quid hoc præjudicat veritati? quæ diligenter inquisita et inventa, nullum super hac re errare permittit.

Non ergo tantus doctor veram divini judicii prædestinationem de damnatione reproborum illo Hypomnesticōn libello negavit, quam ubique in suis scriptis asseruit: sed alius quidam, ut putamus, nova postmodum insurgente calumnia, velut per illam prædestinationem reproborum ad interitum hoc doceret Ecclesia, quasi Deus sua prædestinatione necessitatem imponeret hominibus, et in suis impietatibus permanendi, et in æternum pereundi, subtraxit verbum prædestinationis in parte reproborum: (quod potius, secundum veritatem divini judicii, et diligenter exponi et commendari oportuerat) et solam electorum prædestinationem conatus est asserere, atque ita dum vult illam refutare et removere calumniam, magnam erroris occasionem dedit; ut eadem tam vera et manifesta in damnatione reproborum divina prædestinatio nulla esse crederetur, et tanquam nulla sit negaretur. Quapropter diligenter inquisita et evidenter agnita veritate, cesset contentio et animositas erroris, et suscipiatur libenter atque obedienter manifestatio veritatis.

Ut autem quinque illas quæstiones, sive oppositiones Pelagianorum in libris quos de expositione Genesis idem beatus Augustinus contra errores et blasphemias Manichæorum scripsit, commemoraret; nec in nostris codicibus invenitur, nec ulla ratio esse videtur. Quia manifestum omnino est, quando eosdem libros idem auctor conscripsit, primis fere adhuc temporibus conversionis sive presbyterii sui, nec dum tunc Pelagianorum nomen aut hæresin extitisse, sed longo post tempore et multis intercedentibus annis eorum insaniam atque impugnationem contra Ecclesiam surrexisse. Et ideo quod neque ad Manichæos hæreticos pertinebat, neque a Pelagianis qui nec dum exorti fuerant ullatenus opponi potuerat, nulla prorsus ratio permittit, ut quod adhuc penitus futurum ignorabatur, in illis libris velut transactum commemoraretur. Sunt quidem circa finem librorum eorundem breviter contra Manichæos, propositæ atque expositæ quædam quinque quæstiones; sed

ad Pelagianos nihil pertinentes, et eorum nullam memoriam facientes.

Illud quoque quod dixit scriptor epistolæ, quia in libris ad Prosperum et Hilarium scriptis de prædestinatione sanctorum et dono° perseverantiæ, nihil idem doctor dixerit de prædestinatione reproborum ad interitum; nullatenus verum esse cognoscimus. Frequenter enim in eisdem libris de utriusque partis, id est, electorum et reproborum prædestinatione, nunc simul nunc distincte disputat. Et ideo liber ille De prædestinatione sanctorum titulatur: non quia et de pædestinatione reproborum nihil ibi dicitur, sed quia ex meliori parte nomen accepit. Sicut et in libris De civitate Dei, utique de utrisque civitatibus, et Dei scilicet et Diaboli pariter et multipliciter disputat: et tamen ex meliori parte libros De civitate Dei voluit appellare.

HINCMARUS.

cum

Sed de gratia vel libero arbitrio qui melius sapiunt, ita credunt, et ita loquuntur. Arbitrium liberum in primo homine non fuit emortuum, sed vitiatum : in nobis autem ad malum agendum arbitrium male est liberum; quia gratia non liberati, sed male libero arbitrio usi, efficimur servi peccati. Ad bene agendum autem, immo et ad bene volendum, tunc vere est nostrum arbitrium liberum, fuerit gratia liberatum; quod non est resuscitatum, quia non fuit emortuum: sed gratia est sanatum, quia vitio fuit corruptum. Et reprobi idcirco nequaquam cœlestis patriæ præmia æterna percipient, quia ea nunc, dum promereri poterant ex libero arbitrio, contempserunt: quod videlicet liberum arbitrium in bono formatur electis, cum eorum mens a terrenis desideriis gratia aspirante suspenditur.

REMIGIUS.

In his verbis quod dictum est, "liberum arbitrium in primo homine non fuit emortuum, sed vitiatum;" et quod paulo post de eodem libero arbitrio subjungitur, "quod

• Ita recte citat Remigius, non bono, ut vulgaris habet iπıyрapǹ.

« ZurückWeiter »