Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dam ad Lugdunensem Ecclesiam scripsit epistolam. Cum enim plures apud ipsos de quæstione divinæ præscientiæ et prædestinationis scripsisse dixisset, et quinque ex eis, ac inter eos Amalarium, nominasset: subjunxit, dicens : "Sed quia hæc inter se valde dissentiebant, Scotum illum qui est in palatio regis, Johannem nomine, scribere coegimus." Hic enim, ut in Anglorum proditum est annalibus, "relicta patria in Franciam ad Karolum Calvum transierat: a quo magna dignatione susceptus, familiarium partium habebatur, transigebatque cum eo tam seria quam joca, individuusque comes et mensæ et cubili erat." Patria vero, ut diximus, non alia hic intelligenda, quam Hibernia: de qua Ericus Antisiodorensis in epistola ad eundem Karolum: "Quids Hiberniam memorem, contempto pelagi discrimine, pene totam cum grege philosophorum ad littora nostra migrantem? quorum quisquis peritior est, ultro sibi indicit exilium, ut Salomoni sapientissimo famuletur ad votum."

Ex illo vero libro novemdecim capitulorum summulæ sunt collectæ : quas a Lothario imperatore ad fratrem suum Karolum (in cujus palatio degebat Scotus) suppresso authoris ex quo collectæ sunt nomine, per Ebbonem Gratianopolitanum episcopum transmissas, et in Vermeriensi1 palatio (ubi cum episcopis suis synodum habebat Karolus) traditas fuisse; ex Hincmari ad eundem Karolum epistola colligimus. Easdem (vel ejusdem generis alias, quibus Johannis nomen fuerat appositum) Prudentio Tricassino episcopo censendas misit Wenilo Senonensis archiepiscopus. Quibus et ille respondit, et Florus quoque: quem contra Johannem Scotum scripsisse Simeon Dunelmensis, Rogegerus Hovedenus, et Matthæus Florilegus confirmant: et authorem libelli fuisse diximus, qui Lugdunensis Ecclesiæ nomine editus extat, "adversus cujusdam vanissimi ho

e Eccles. Lugdunens. de trib. epistolis pag. 1072. C.

Simeon Dunelmes. in chronic. Roger. Hoveden. annal. part. 1. et Matthæus Florilegus, ad annum 883.

Eric. Præfat. in Poem de Vida S. Germani.

h Ann. DCCCLIII.

iFlodoard. lib. 3. cap. 15.

k Tom. 9. Biblioth. Patr. part. 1. pag. 1009.

minis (sic enim habet titulus) qui cognominatur Johannes, ineptias et errores de prædestinatione et præscientia divina, et de vera humani arbitrii libertate." Ex quo, priusquam quæ ad hanc causam spectant excerpantur; præmittenda est illa.

Novemdecim capitulorum Johannis Scoti summaria Synopsis

CAP. I.

1. Quadruvio regularum totius philosophiæ quatuor, omnem quæstionem solvi.

2. Duas prædestinationes non esse.

II.

1. Præscientiam et prædestinationem substantialiter in Deo esse adeoque ipsum Deum esse.

2. Præscientiam et prædestinationem unum idemque

esse.

3. Hominem ad Deum, quem libero arbitrio sine labore deseruerit, sine laboris studio et cooperantis gratiæ dono pervenire non posse.

4. Prædestinationem in Deo secundum substantiam esse; relative autem (ad Deum) dici non posse.

5. Sicut duas essentias, sapientias, scientias, virtutes, cæteraque omnia quæ de Deo dicuntur, geminari vel triplicari vei multiplicari impium est: ita prædestinationes duas asserentem, reatu impietatis ligari.

6. Unamque esse divinam prædestinationem ; sicut unam divinam operationem, sapientiam, substantiam, voluntatem.

7. Ex necessitate prædestinationis nihil compelli, sicut nec voluntatem.

8. Et quicquid de divina voluntate intelligitur, de prædestinatione Dei sentiri debere.

III.

1. Dei prædestinationem, sicut essentiam, nullum cogere, nullam necessitatem inferre. Quia prædestinatio substantia Dei est.

2. Duas prædestinationes non esse.

3. Mortem, peccatum, miseriam, a Deo non esse.

4. Prædestinationem, ut charitatem, non esse geminam vel duplam, vel multiplicem, et pluralitate carere.

IV.

1. Tres hæreses vitandas: unam Pelagianorum, liberi arbitrii sine gratiæ commendatione. Alteram gratiæ solius. Tertiam Gottescalcanam, prædestinationibus necessitates etiam inferentem.

2. Substantiam hominis esse tria, id est, Esse, Velle, Scire; et hanc peccando non amisisse.

3. Nullam naturam posse perire: nec liberam voluntatem hominem perdidisse, id est, naturam suam.

4. Libertatem homini post peccatum remansisse vigorem et potestatem ejus perdidisse.

5. Ea semper naturam inchoare posse, et perficere non nisi per gratiam.

V.

1. Per præscientiam et prædestinationem Dei neminem compelli.

2. Præscire ea etiam quæ non esset facturus, prædestinare tantum quæ esset facturus.

3. Sicut in præscientia et prædestinatione Deum causam non esse peccati, ita nec pœnæ ejus, nec mortis.

4. Deum sicut neminem compellat peccare, ita neć bene vivere.

5. Si qua causa præcedat voluntatem, id est, naturam ad bona vel mala cogitanda vel facienda, non esse natu

ram.

VI.

1. Nullum peccatum nullamque ejus pœnam aliunde nasci, nisi propria hominis voluntate libero male utentis arbitrio.

2. Et stultissimum esse, dubitare humanam voluntatem esse secundum naturam.

3. Nec dubitari posse, ipsam rationalem substantiam

esse.

VII.

Liberum arbitrium (bonum scilicet illud et rectum, et bona voluntate ad superna et divina erectum, quale in primo homine conditum fuit; ita ut esset sine ullo peccato, et posset non peccare si vellet) inter media dona Dei deputandum; ideoque et peccari potuisse.

VIII.

1. Interioris hominis substantialem Trinitatem in essentia et voluntate et scientia contineri.

2. Nec aliud [esse] ei esse et velle, nec aliud velle et scire: sed hæc tria unam naturam; totamque, animæ naturam voluntatem esse.

3. Liberam voluntatem esse naturam hominis; ejusque liberum motum ac potestatem movendi: quod sit liberum arbitrium hoc donum Creatoris.

4. Sicut animale corpus potuit mori quia adhuc non erat perfectum, id est, spirituale: ita voluntas libera, adhuc animalis merito quia mortalis, potuit peccare, quoniam adhuc non erat perfecta. Quæ utique perfectio libertatis post mandati custodiam impleretur, dum ei peccandi voluntas penitus auferretur.

5. Hunc motum liberi arbitrii nulli animalium, præter hominem, concessum.

6. Sitque talis differentia inter liberum hominis arbitrium, et ejus substantiam: ut natura [ejus sit] in voluntate rationali; liberum vero [ejus] arbitrium in ejus libertate, sive in motu liberæ naturaliter voluntatis, sive in munere intelligentiæ.

7. Quæ tria, id est, liber motus, intelligentia, liberum arbitrium inter se componunt: ut sicut substantia in qua est, trina sit (est enim, et vult, et scit;) ita et illud trinum fiat, id est, liber, motus, intelligens.

IX.

J. Præscientiam et prædestinationem similitudine rerum temporalium ad Deum transferri.

2. Omnem prædestinationem præscientiam esse.

X.

1. Deum præscire aut prædestinare peccata, vel mortem, vel pœnas hominum vel angelorum, a contrario intelligendum sit.

2. Omne malum, peccatum et poenam ejus [non] esse: et hæc nihil esse.

3. Peccatum, ejusque consequentias in morte atque miseria constitutas, non aliud esse quam integræ vitæ beatæque corruptiones, ita ut singula singulis opponantur: integritati quidem peccatum, vitæ mors, beatitudini miseria. Illa sunt: hæc penitus non sunt.

4. Omnem perversæ voluntatis defectum vel privationem, vel peccatum, finemque ipsius mortem et miseriam suppliciorum æternorum omnino nihil esse: ac per hoc nec præsciri [a Deo,] nec prædestinari.

XI.

1. Non esse Dei prædestinationem nisi de his qui præparati sunt ad æternam felicitatem.

2. Abusive translateque dici præscire Deum et prædestinare [a simili scilicet et a contrario]. A simili præscivit quæ facturus esset: a contrario præscivit quæ facturus non esset, pro, nescivit. Similiter, a simili prædestinavit quos præparavit ad gratiam: a contrario prædestinavit impios ad interitum vel supplicium æternum. Si enim prædestinati sunt, necessario peribunt, pœnasque

« ZurückWeiter »