Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nunc autem etiam sancti homines, quia ex vitiata illius propagatione nascuntur, quamvis velint, non possint non peccare: unde et quotidie veraciter Deo dicunt; "dimitteb nobis debita nostra." In illa autem beatitudine quae eis donanda est, tanta virtute solidandi sunt; ut jam non possint peccare; sicut tanta incorruptionisgratia induendi, ut nunquam possint mori.

At in tantum disputator iste auditorum sensibus et auribus abuti praesumpsit, ut auderet, velut quidam fabricator et figulus mendaciorum, novam liberi arbitrii definitionem velut luteam et lutulentam fingere, et quasi magnum aliquid intuentium oculis proponere. Subjunxit enim posthaec, etait: "Sitque0 talis differentia inter liberum hominis arbitrium, et ejus substantiam; ut natura ejus sit in voluntate rationali, liberum vero ejus arbitrium in ejus libertate, sive in motu liberae naturaliter voluntatis, sive in munere intelligentiae.*' Ecce quale liberum arbitrium docet; utique Pelagianum, non Christianum: cujus scilicet natura sit rationalis voluntas, effectus vero in sua naturali voluntatis libertate consistit; et ex sola et in sola ipsa naturali voluntate habeat libertatem et motum et intelligentiae munus. Nos autem, secundum veritatem fidei, ita liberum arbitrium in homine agnoscimus, ut licet menti rationali naturaliter a Deo insitum, et bonum ac rectum prima conditione collatum; tamen peccati merito depravatum, et naturali virtute spoliatum, nullam possit habere ad verum bonum libertatem, nullum bonae voluntatis motum, nullum intelligentiae lumen, nisi illius gratia fuerit instauratum, qui ait: "Sid vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis."

Quod vero ait, "omnem' praedestinationem praescientiam esse;" ex parte verum est quidem. Quia omnis praedestinatio futurorum non sine praescientia sit, per quam ipsa futura praesciuntur. Sed si hoc ideo dictum est, quasi nihil amplius agat praedestinatio in rebus vel de rebus futuris, quam praescientia; manifestissime falsum

[merged small][ocr errors]

cst. Quia praescientia ipsae res futurae tantummodo praesciuntur: praedestinatione vero etiam statuuntur, praefiniuntur et decernuntur. Et ideo praedestinatio impiorum ad supplicium aeternum non tantummodo praescivit, sed etiam justo et aeterno judicio statuit ac praefinivit quid essent passuri.

Quod dicit "nonf esse Dei praedestinationem nisi de his qui praeparati sunt ad aeternam felicitatem;" sive ex suo sensu hoc dixerit, sive ab aliis audierit: Nos tamen veraciter scimus, quia iste est error moderni temporis apud plurimos, dum non putant praedestinationem Dei nisi in parte electorum in scripturis inveniri; nec ipsum beatum Paulum apostolum in epistolis suis nisi de solis similiter electis praedestinationem posuisse. Sed acquiescendum et obediendum est humiliter veritati; et non quod semel nobis persuasum est, contentiose defendendum; sed potius Scriptura sancta diligentius perscrutanda, non solum apostolica, sed etiam prophetica, ex qua omnis apostolica auctoritas descendit.

In quibus tamen propheticis testimoniis, (quae nobis B. Apostolus tanta auctoritate proposuit; ut nihil omnino de hujus rei, id est, divinae in utramque partem praedestinationis, profunditate et obscuritate, nisi ex eorum firmitate et evidenti attestatione docere voluerit) illud praecipue omni pietatis consideratione attendendum est, quod nusquamin eisexpresse etproprie verbum praedestinationis sonet: tamen quia ipsae res ad utramque praedestinationem pertinentes manifestissime apparent, et evidentissime declarantur, confidentissime apostolus ad tantae rei confirmationem atque doctrinam ea assumpsit; et ita tenenda atque intelligenda Ecclesiae tradidit. Sua scilicet auctoritate et exemplo nos informans et instruens, ut non contentiose et supervacue de ipso vcrbo praedestinationis in sanctorum prophetarum eloquiis inter nos disceptemus, vel, quod absit, etiam rixemur: sed pacifica et pia intelligentia, ubicunque res ipsa manifestissime declaratur, in

[ocr errors]

dubitanter omnino divinam praedestinationem et agnoscere et asserere debeamus.

Proponit etiam quaestionem; "quomodo" juste judicabitur mundus, quem necessitas praedestinationis cogit perire?" quod absit ut aliquis nostrum dicat. Quia apertissimae blasphemiae est, ut Deus praedestinationis suae praejudicio aliquem cogat peccare et peccando perire. Sed praedestinationis suae justo judicio, quos perseverantes in peccatis punire decrevit, revocat potius a peccatis: et salubrem terrorem incutit audientibus, ut timentes corrigantur, et correcti minime damnentur.

Similiter falsissimum est, quod affirmare conatur, videlicet, "nonh esse ullam praedestinationem pcenae." Si enim pcena Diabolo et angelis ejus, et omnibus reprobis qui cum eis puniendi sunt, non esset praedestinata: nullatenus veritas diceret: "Ite' in ignem aeternum, quiparatus est Diabolo et angelis ejus." Et quod in fine hujus tertiae propositionis ponit, "praedestinationem in donis divinae largitatis semper intelligendam esse;" similiter falsum est. Invenitur enim et veraciter intelligitur, non solum in donis divinae largitatis, sed etiam in judiciis justae damnationis.

Dek quibus, et suo merito, et justo divino judicio, damnatis cum iste dicat, quod in massa damnata ex originalis peccati merito sint derelicti, et male vivere permissi, et ad extremum aeterno igne plectendi; etiam nolens et contradicens, nihil aliud dicit, quam divino eos judicio aeterno igni praedestinatos. Nam si massa illa tota damnata est, utique justo Dei judicio est condemnata; et condemnata sine dubio ad aeternam perditionem atque supplicium. Quod quid est aliud, quam hanc eandem massam divino judicio damnatam esse ad interitum sempiternum? Ita dum veritati resistere conatur, ipsam veritatem etiam nolens ac nesciens invicta ratione confiteri compellitur.

Mirum1 est autem quo sensu vel qua ratione possit in

[ocr errors][ocr errors]

telligi; ut Deus peccatoribus praedestinaverit pcenas, et peccatores non praedestinaverit pcenis. Neque enim quando eis pcenas praedestinavit et praeparavit, ignorabat qui eis puniendi et cruciandi essent. Quod etiam iste confitetur, dicens esse praescitos. Si ergo certissime praesciebat, qui illis pcenis justissime puniendi et excruciandi essent: quid aliud fecit cum certissimis quibusque certissimas pcenas praeparavit; nisi quod eos certissime pcenis praedestinavit? Omnino enim illi soli eas patientur, quos ille passuros praescivit. Quid ergo est immutabili praescientia praescisse illos ad pcenas, quam immutabiliter eos pcenis praedestinasse? Neque enim timendum erat, ut quod certissime praesciebat juste futurum, non praedestinaret se juste facturum.

Aliam est autem legum humanarum conditio, quae sic statuunt peccantibus certa supplicia, ut tamen qui ita peccaturi sint, qui in illis vel illis suppliciis juste excrucientur, penitus ignorent. Et ideo pcenas peccatoribus praeparare et praedestinare possunt, quas justas esse noverunt: ipsos tamen peccatores quos prorsus ignorant, pcenis praedestinare non possunt. Quod si scirent certissime personas, quae illis suppliciis dignae essent; posscnt omnino justissime, sicut peccatoribus pcenas statuere, ita et ipsos peccatores certa etjusta definitione pcenis praedestinare: sicut in ipsa jam judicii examinatione, quos certissime comprobaverint capitalis criminis reos, et mortem eis statutam atque decretam ex legibus recitant, et manifesta sententia ipsos morti adjudicant. Quod eis utique praestat judicii certa cognitio: ut sicut peccatoribus pcenas, ita et ipsos peccatores pcenis praedestinare audeant.

Si ergo utrumque hoc recte et juste in humano judicio, certis cognitionibus informato atque formato, potest fieri, ut et pcenae peccatoribus, et peccatores pcenis justo et irreprehensibili judicio decernantur; nec tamen aliquis talium reorum vel per ipsas leges vel per ipsos judices ad peccandum cogitur, sed tantum quia peccavit juste punitur: quanto incomparabiliter et ineffabiliter in divino ju

a Sec. 3.

dicio fieri omnino credendum est, ut (quoniam et ipsas poenas quae peccatoribus juste debentur, et ipsos peccatores quibus debentur aeterna scientia novit) cum nulli sit ipse auctor vel causa peccati, justissime tamen et pcenas peccatoribus quas justissimas novit, et peccatores, numquam sibi ignotos, sed aeterna veritate notissimos, aeternis praedestinet poenis? Neque enim aliquis nostrum dicit, quod iste tam frequenter objicit, quod Deus praedestinatione sua aliquem cogat ad peccandum, sed tantummodo pro his quae peccavit ad luendum supplicium: sicut nec leges ipsae decernendo supplicium, compellunt ad peccatum; sed tantummodo quod spontanee et voluntarie peccatum est, justa damnationis ultione non relinquunt impunitum.

Ergo" quod dicit, Deum non praedestinasse poenas vel peccata: de peccatis utique verum est, quia non praedestinavit nisi quae fuerat ipse facturus; quae utique omnia et bona et justa sunt: de poenis autem manifeste falsissimum est; quas non solum praedestinavit, sed etiam praeparavit. Sicut ipse Dominus in evangelio dicit. "Discedite" a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est Diabolo et angelisejus." Adjungit exemplum Judae satis absurde et incongrue; et statim subjungit, dicens; "Pcenas mala esse, ideoque non a Deo, a quo malum non sit." Contra illud quod ipse Deus per prophetam testatur, dicens: "Egop Dominus faciens pacem et creans malum." Unde et alibi scriptum est: "Siq erit malum in civitate quod Dominus non fecit." Et iterum: "Bonar et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt."

Et ideo fideliter discernendum, aliud esse malum, id est, vitium contrarium bono, quo utique non est a Deo, sed vel a Diabolo inventum, vel ab homine commissum: aliud vero esse malum, quod significat aliquam afflictionem, vel temporalem vel aeternam; ut sunt fames, pestilentia, hostilitates, vastationes, mors, et ipsa quae appellantur aeterna

[ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »