Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

supplicia. Quae utique omnia a Deo sunt; quia non nisi ejus justa dispositione, et justo ejus judicio, praeparantur vel inferuntur. Iste autem qui pcenas illas aeternas a Deo non esse confirmat, compellandus est ut dicat, a quo eas esse putet: utrum a Diabolo cui sunt praeparatae: an ab hominibus quibus pariter cruciandi sunt; an a nullo, ut sine aliquo auctore coaeternae Deo existant?

Quae' cum ita sint; cur ipse omnipotens Deus, qui est auctor et factor omnium rerum, non recte et veraciter intelligatur sive credatur etiam praedestinator tam justorum et tam ordinatorum suppliciorum? Licet enim patientibus et sustinentibus illa supplicia videantur esse mala; apud illum tamen aeternum judicem non suntmala, quia justa, et nihil justum potest dici malum. Ipse ergo et praedestinavit et praeparavit illum aeternum ignem, de quo ipsa veritas ait: "Qui' paratus est Diabolo et angelis ejus." Certe omnes consonanter fatemur, Deum praedestinasse omnia quae ipse esset facturus: et utique tam magna, tam justa et aeterna judicia nemo praeter ipsum facturus est. Si ergo ad ejus opera pertinent, nec ab alio fieri possunt: certum est omnino, nec dubitari debet, quod ipsum habent praedestinatorem, quem auctorem atque factorem.

Hinc" B. Judas apostolus, cum de impiisimis haereticis, qui Ecclesiam Domini ab ipsis apostolicis temporibus usque ad finem saeculi et impugnaverunt et impugnaturi sunt, loqueretur; ut ostenderet eos aeterno et justo Dei judicio in reprobum sensum traditos, ut tanta ac talia contra Deum loqui auderent, et ad ultimum eodem divino judicio aeterna perditione damnandos, ita dicit. "Subintroieruntw enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc judicium impii: Domini nostri Jesu Christi gratiam transferentes in luxuriam,et solum dominatorem Dominum nostrum Jesum Christum negantes." Ubi etiam quam olim et quam multis antea seculis hoc de eis fuerat praenuntiatum et prophetatum ostendens, post multa subjungit. "Prophetavit* autem et de his septimus ab Adam

» Adcap. XVII. sec. 1.

■ Ad cap. XVIII. sec. 1.

■ Jud. ver. 14, 15.

'Matt. cap. 25. ver. 41.
"Jud. ver. 4.

Enoch dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis, facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, et de omnibus quae locuti sunt contra eum peccatores impii." De quorum etiam aeterna damnatione et poena horribili eis praeparata et reservata manifestissime adjungit dicens: "Sideray errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est." Quid enim evidentius de praedestinatione impiorum ad aeterni judicii damnationem; quam quod hi homines impii, tanto olim et tantis antea saeculis, et divino judicio et prophetico vaticinio praescripti sint in hoc judicium?

Nec tantae absurditatis esse debemus, ut quia beatissimus patriarcha et propheta Enoch septima ab Adam generatione prophetavit; putemus quod tunc Deus omnipotens aliquid statuerit ac praedestinaverit, quod in ejus aeterno judicio atque consilio non fuerit. Cum omnino in illius incommutabili aeternitate nulla possit esse nova voluntas, nulla recens dispositio: sed quod apud illum erat praefinitum aeternaliter, hoc congruentissimo ordine hoc et prophetari et impleri voluit temporaliter. Ad illorum quidem damnationem et judicium, qui talia erant ausuri atque facturi: ad probationem vero et exercitium Ecclesiae suae, quam etiam per talium impugnationes et contradictiones et diligentius erudiri, et excellentius disposuit clarificari; sicut et apostolus dicit. "Nam1 oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis." Si ergo quaerimus justam et aeternam Dei praedestinationem in malis ad judicium damnationis, audiamus quia homines praescripti sunt in hoc judicium impii; et praescripti non tam temporaliter sermone prophetico, quam omnino aeternaliter divino judicio: quia utique quod erat apud Deum aeternaliter prsefixum, hoc per prophetam temporaliter est praedictum atque praescriptum. Si quaerimus, utrum eis aeterno Dei judicio pcena et supplicium sit praeparatum, audiamus quod de ipsis dicitur; " quibus procella tenebrarum in aeternum servata est:" atque

i Jud. ver. 13.

1 1 Cor. cap. 11. ver. 19.

ita divinae veritati fideliter acquiescentes, nec impios pcenis, nec pcenas impiis divinitus praeparatas ullatenus dubitare potcrimus.

Ac per4 hoc absit omnino a nobis, quod iste dixit et quasi definivit, "praedestinationem et praefinitionem Dei, nihil aliud esse quam praevisionem:" quia iste sensus manifeste impius est; ut quasi tantummodo praeviderit Deus quid quisque esset facturus, vel quid pro factis suis passurus, et nihil de illo qui vel male erat acturus in suo aeterno judicio praedestinaverit vel praefinierit.

Quod autem dicit de Deo, quia "peccatoresb in massa originalis peccati reliquit:" si dixisset reprobos, aut puniendos sive damnandos, profecto verum esset. Ipsi enim id est, reprobi, puniendi atque damnandi, remanent, in massa illa ex Adam generaliter damnata: quia non eos inde discrevit figulus ille omnipotens, qui" exc una eademque massa facit aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam." Nunc vero quod dicit, quod Deus peccatores in massa originalis peccati reliquit, non omnino potest esse verum: quia utique peccatores inde discrevit ac liberavit ille, qui dicit: "Nond veni vocare justos, sed peccatores." Et de quo apostolus ait: "FidehV sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere." Veruntamen, quia non dixit omnes peccatores in massa illa reliquit, quod utique apertissime falsum esset, sed dixit indefinite, peccatores in massa illa reliquit, quod potest intelligi et ex parte, stet utcunque quod dictum est.

Sed quia totum hoc, quod de illis qui in massa originalis peccati relicti sunt dicit, non ob aliud replicat; nisi ut eos tantummodo peccati originalis vinculo obstrictos, nullo Dei judicio asserat ad pcenam praedestinatos: quaerendum ab eo est, et a caeteris qui ita sentiunt; utrum aliquo Dei judicio factum sit, ut tanta multitudo generis humani illi peccato originali fieret obnoxia, ac per hoc etiam aeternae morti debita, an non? Si enim nullo Dei

• Sec. 2.

• Rom. cap. 9. ver. 21.

c 1 Tim. cap. 1. ver. 15.

b Sec. 4.

d Matt. cap. 9. ver. 13.

judicio, sed tantummodo naturali cursu vitiatae originis hoc factum est, ergo sic peccatum tantummodo in eos naturaliter ex illo primo homine transfusum est, ut nulla peccati ejus damnatio in eos transfunderetur; et cucurrit in eos ex Adam sola origo peccati, non etiam justa pcena peccati. Sed manifeste apostolus dicit; quod " perf unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit." Vere ergo ex uno, et per unum hominem, non solum peccatum sed etiam poena peccati mors intravit in mundum. Cujus judicio, nisi illius qui homini praedixerat; "Quacunque8 die comederis ex eo, morte morieris?"

Quia comedere ex illo ligno vetito, hoc fuit utique peccatum; poena vero peccati, hoc quod consequenter adjunctum est, "morte morieris:" quod utique non de sola ista morte corporis comminatus est: sed de illa quae peccando facta est in anima, quia "animah qua? peccaverit, ipsa morietur," et de secunda etiam morte quae erit in damnatione aeterna; ad quam reatus illius primi peccati omnino omnem hominem trahit, nisi Christi gratia liberetur. Cum ergo haec Deus dixit, non solummodo terrorem audienti incutere voluit, sed quod justum aeterno judicio suo statuit, illa comminatione manifestavit; ut videlicet, justo et aeterno ejus judicio, si homo illud peccatum admitteret, primum animae mortem incurreret, secundo etiam corporis morte dissolveretur, tertio etiam secunda mortedamnaretur: et haec tota damnatio, et in animascilicet, et in corpore, et postcorpus, cumipso peccato in omnesposteros transfunderetur. Et ideo judicium aeterni consilii et justitiae suae, quod in illo primo et uno homine inchoandum judicavit, in omnem ejus progeniem transmisit; ut illo justo ejus judicio, quicunque ex illa massa damnata Christi gratia non fuisset discretus, prima illa divini judicii sententia aeternae damnationi teneretur praedestinatus. Et ideo reprobos non reliquit tantummodo in massa originalis peccati, quasi nihil de eis statuens atque definiens: sed etiam judicavit, ut aeternum et justum ejus judicium, quod

'Rom. cap. 5. ver. 12. » Genes, cap. 2. ver. 17.

h Ezech. cap. 18. ver. 4.

pra?cessit in radice, sequeretur in germine; et quod coepit in parente, necessario impleretur in sobole.

Nam nulla omnino apud fideles dubitatio est, quod omnipotens Deus antequam peccaret homo, praescivit eum utique peccaturum, ita etiam praedestinavit, quid justo ejus judicio esset passurus. Et quod in illo juste judicando coepit, in tota illius progenie eadem praescientia, eadem praedestinatione judicii, eadem justitia damnationis implevit. Sed haec verba nulla ratione fulta, quod Deus reprobos in massa illa damnationis reliquerit, nec aliquid de eorum praedestinaverit damnatione; ex libello quem Graeci Hypognosticain' appellant, quem etiam ex falso titulo, plerique sancti Augustini esse putant, assumpsisse videtur. Quem libellum non esse sancti Augustini, et stylus ipse demonstrat, et sensus non solum sancti Augustini scriptis, sed etiam fidei contrarius, et testimonia ex nova illa editione qua nos utimur sumpta: cum ille contra haereticos disputans, et de causis fidei agens, continue ex antiqua editione convincat contradicentes, et ex ipsa instruat fideles.

Et quia iste, cujus verbis, auxiliantc Domino, utcumque respondimus, in philosophicis regulis et syllogisticis argumentationibus gloriatur: audiamus in fine fideliter et obedienter beatissimum Christi antistitem et confessorem Hilarium, ita istiusmodi homines redarguentem, atque dicentem. "Oportueratk homines religiosam divinarum rerum scientiam prseferentes, ubi evangelicae atque apostolicae praedicationis veritas praeferebat1, callidae philosophise tortuosas quaestiones abjicere, et sectari potius fidem quae in Deo est: quia sensum infirmum facile fidei suae praesidio sophisma syllogisticae interrogationis exueret; cum captiosa propositio responsionem simplicem, sibique secundum interrogationem rerum obsecundantem, ad ultimum jam sensus sui interrogatione spoliaret: ut quod professione amisisset, id jam conscientia non teneret."

'al. Hypomnesticun.

k Hilar.de Trinitate lib. 12. op. pag. 1121. 1 prsecellebat.

VOL. IV. M

« ZurückWeiter »