Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

supplicia. Quæ utique omnia a Deo sunt; quia non nisi ejus justa dispositione, et justo ejus judicio, præparantur vel inferuntur. Iste autem qui pœnas illas æternas a Deo non esse confirmat, compellandus est ut dicat, a quo eas esse putet: utrum a Diabolo cui sunt præparatæ: an ab hominibus quibus pariter cruciandi sunt; an a nullo, ut sine aliquo auctore coæternæ Deo existant?

Quæ cum ita sint; cur ipse omnipotens Deus, qui est auctor et factor omnium rerum, non recte et veraciter intelligatur sive credatur etiam prædestinator tam justorum et tam ordinatorum suppliciorum? Licet enim patientibus et sustinentibus illa supplicia videantur esse mala; apud illum tamen æternum judicem non sunt mala, quia justa, et nihil justum potest dici malum. Ipse ergo et prædestinavit et præparavit illum æternum ignem, de quo ipsa veritas ait: "Quit paratus est Diabolo et angelis ejus." Certe omnes consonanter fatemur, Deum prædestinasse omnia quæ ipse esset facturus: et utique tam magna, tam justa et æterna judicia nemo præter ipsum facturus est. Si ergo ad ejus opera pertinent, nec ab alio fieri possunt: certum est omnino, nec dubitari debet, quod ipsum habent prædestinatorem, quem auctorem atque factorem.

Hinc" B. Judas apostolus, cum de impiisimis hæreticis, qui Ecclesiam Domini ab ipsis apostolicis temporibus usque ad finem sæculi et impugnaverunt et impugnaturi sunt, loqueretur; ut ostenderet eos æterno et justo Dei judicio in reprobum sensum traditos, ut tanta ac talia contra Deum loqui auderent, et ad ultimum eodem divino judicio æterna perditione damnandos, ita dicit. "Subintroierunt enim quidam homines qui olim præscripti sunt in hoc judicium impii: Domini nostri Jesu Christi gratiam transferentes in luxuriam, et solum dominatorem Dominum nostrum Jesum Christum negantes." Ubi etiam quam

olim et quam multis antea seculis hoc de eis fuerat prænuntiatum et prophetatum ostendens, post multa subjungit. "Prophetavit autem et de his septimus ab Adam

Ad cap. XVII. sec. 1.
Ad cap. XVIII. sec. 1.
Jud. ver. 14, 15.

Matt. cap. 25. ver. 41, w Jud. ver. 4.

Enoch dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis, facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, et de omnibus quæ locuti sunt contra eum peccatores impii." De quorum etiam æterna damnatione et poena horribili eis præparata et reservata manifestissime adjungit dicens: "Sidera errantia, quibus procella tenebrarum in æternum servata est." Quid enim evidentius de prædestinatione impiorum ad æterni judicii damnationem; quam quod hi homines impii, tanto olim et tantis antea sæculis, et divino judicio et prophetico vaticinio præscripti sint in hoc judicium?

Nec tantæ absurditatis esse debemus, ut quia beatissimus patriarcha et propheta Enoch septima ab Adam generatione prophetavit; putemus quod tunc Deus omnipotens aliquid statuerit ac prædestinaverit, quod in ejus æterno judicio atque consilio non fuerit. Cum omnino in illius incommutabili æternitate nulla possit esse nova voluntas, nulla recens dispositio: sed quod apud illum erat præfinitum æternaliter, hoc congruentissimo ordine hoc et prophetari et impleri voluit temporaliter. Ad illorum quidem damnationem et judicium, qui talia erant ausuri atque facturi: ad probationem vero et exercitium Ecclesiæ suæ, quam etiam per talium impugnationes et contradictiones et diligentius erudiri, et excellentius disposuit clarificari; sicut et apostolus dicit. "Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis." Si ergo quærimus justam et æternam Dei prædestinationem in malis ad judicium damnationis, audiamus quia homines præscripti sunt in hoc judicium impii; et præscripti non tam temporaliter sermone prophetico, quam omnino æternaliter divino judicio: quia utique quod erat apud Deum æternaliter præfixum, hoc per prophetam temporaliter est prædictum atque præscriptum. Si quærimus, utrum eis æterno Dei judicio pœna et supplicium sit præparatum, audiamus quod de ipsis dicitur ; " quibus procella tenebrarum in æternum servata est:" atque

y Jud. ver. 13.

1 Cor. cap. 11. ver. 19.

ita divinæ veritati fideliter acquiescentes, nec impios pœnis, nec pœnas impiis divinitus præparatas ullatenus dubitare poterimus.

Ac pera hoc absit omnino a nobis, quod iste dixit et quasi definivit, " prædestinationem et præfinitionem Dei, nihil aliud esse quam prævisionem :" quia iste sensus manifeste impius est; ut quasi tantummodo præviderit Deus quid quisque esset facturus, vel quid pro factis suis passurus, et nihil de illo qui vel male erat acturus in suo æterno judicio prædestinaverit vel præfinierit.

Quod autem dicit de Deo, quia "peccatores in massa originalis peccati reliquit:" si dixisset reprobos, aut puniendos sive damnandos, profecto verum esset. Ipsi enim id est, reprobi, puniendi atque damnandi, remanent, in massa illa ex Adam generaliter damnata: quia non eos inde discrevit figulus ille omnipotens, qui" ex una eademque massa facit aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam." Nunc vero quod dicit, quod Deus peccatores in massa originalis peccati reliquit, non omnino potest esse verum: quia utique peccatores inde discrevit ac liberavit ille, qui dicit: "Non" veni vocare justos, sed peccatores." Et de quo apostolus ait: "Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere." Veruntamen, quia non dixit omnes peccatores in massa illa reliquit, quod utique apertissime falsum esset, sed dixit indefinite, peccatores in massa illa reliquit, quod potest intelligi et ex parte, stet utcunque quod dictum est.

Sed quia totum hoc, quod de illis qui in massa originalis peccati relicti sunt dicit, non ob aliud replicat; nisi ut eos tantummodo peccati originalis vinculo obstrictos, nullo Dei judicio asserat ad pœnam prædestinatos: quærendum ab eo est, et a cæteris qui ita sentiunt; utrum aliquo Dei judicio factum sit, ut tanta multitudo generis humani illi peccato originali fieret obnoxia, ac per hoc etiam æternæ morti debita, an non? Si enim nullo Dei

a Sec. 2.

Rom. cap. 9. ver. 21. e 1 Tim. cap. 1. ver. 15.

b Sec. 4.

d Matt. cap. 9. ver. 13.

judicio, sed tantummodo naturali cursu vitiatæ originis hoc factum est, ergo sic peccatum tantummodo in eos naturaliter ex illo primo homine transfusum est, ut nulla peccati ejus damnatio in eos transfunderetur; et cucurrit in eos ex Adam sola origo peccati, non etiam justa pœna peccati. Sed manifeste apostolus dicit; quod "per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit." Vere ergo ex uno, et per unum hominem, non solum peccatum sed etiam pœna peccati mors intravit in mundum. Cujus judicio, nisi illius qui homini prædixerat; "Quacunque die comederis ex eo, morte morieris?"

Quia comedere ex illo ligno vetito, hoc fuit utique peccatum; pœna vero peccati, hoc quod consequenter adjunctum est," morte morieris:" quod utique non de sola ista morte corporis comminatus est: sed de illa quæ peccando facta est in anima, quia "anima" quæ peccaverit, ipsa morietur," et de secunda etiam morte quæ erit in damnatione æterna; ad quam reatus illius primi peccati. omnino omnem hominem trahit, nisi Christi gratia liberetur. Cum ergo hæc Deus dixit, non solummodo terrorem audienti incutere voluit, sed quod justum æterno judicio suo statuit, illa comminatione manifestavit; ut videlicet, justo et æterno ejus judicio, si homo illud peccatum admitteret, primum animæ mortem incurreret, secundo etiam corporis morte dissolveretur, tertio etiam secunda morte damnaretur : et hæc tota damnatio, et in anima scilicet, et in corpore, et post corpus, cum ipso peccato in omnes posteros transfunderetur. Et ideo judicium æterni consilii et justitiæ suæ, quod in illo primo et uno homine inchoandum judicavit, in omnem ejus progeniem transmisit; ut illo justo ejus judicio, quicunque ex illa massa damnata Christi gratia non fuisset discretus, prima illa divini judicii sententia æternæ damnationi teneretur prædestinatus. Et ideo reprobos non reliquit tantummodo in massa originalis peccati, quasi nihil de eis statuens atque definiens: sed etiam judicavit, ut æternum et justum ejus judicium, quod

f Rom. cap. 5. ver. 12. h Ezech. cap. 18. ver. 4.

Genes. cap. 2. ver. 17.

præcessit in radice, sequeretur in germine; et quod cœpit in parente, necessario impleretur in sobole.

Nam nulla omnino apud fideles dubitatio est, quod omnipotens Deus antequam peccaret homo, præscivit eum utique peccaturum, ita etiam prædestinavit, quid justo ejus judicio esset passurus. Et quod in illo juste judicando cœpit, in tota illius progenie eadem præscientia, eadem prædestinatione judicii, eadem justitia damnationis implevit. Sed hæc verba nulla ratione fulta, quod Deus reprobos in massa illa damnationis reliquerit, nec aliquid de eorum prædestinaverit damnatione; ex libello quem Græci Hypognostic@ni appellant, quem etiam ex falso titulo, plerique sancti Augustini esse putant, assumpsisse videtur. Quem libellum non esse sancti Augustini, et stylus ipse demonstrat, et sensus non solum sancti Augustini scriptis, sed etiam fidei contrarius, et testimonia ex nova illa editione qua nos utimur sumpta: cum ille contra hæreticos disputans, et de causis fidei agens, continue ex antiqua editione convincat contradicentes, et ex ipsa instruat fideles.

Et quia iste, cujus verbis, auxiliante Domino, utcumque respondimus, in philosophicis regulis et syllogisticis argumentationibus gloriatur: audiamus in fine fideliter et obedienter beatissimum Christi antistitem et confessorem Hilarium, ita istiusmodi homines redarguentem, atque dicentem. 66 Oportuerat homines religiosam divinarum rerum scientiam præferentes, ubi evangelicæ atque apostolicæ prædicationis veritas præferebat', callidæ philosophiæ tortuosas quæstiones abjicere, et sectari potius fidem quæ in Deo est: quia sensum infirmum facile fidei suæ præsidio sophisma syllogistica interrogationis exueret; cum captiosa propositio responsionem simplicem, sibique secundum interrogationem rerum obsecundantem, ad ultimum jam sensus sui interrogatione spoliaret: ut quod professione amisisset, id jam conscientia non teneret."

ial. Hypomnesticon.

Hilar. de Trinitate lib. 12. op. pag. 1121.

' præcellebat.

VOL. IV.

M

« ZurückWeiter »