Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

licet, sive in salvandis, sive in damnandis, prædestinaverit, quod se præscierat esse judicando facturum; dicente propheta: Qui fecit quæ futura sunt.

III. Ut credat et confiteatur cum omnibus Catholicis, sanguinem Domini nostri JESU Christi pro omnibus hominibus ex toto mundo in eum credentibus fusum; non autem pro illis qui nunquam in eum crediderunt, nec hodieque credunt, nunquamque credituri sunt, dicente ipso Domino: Venit enim filius hominis non ministrari sed ministrare, et dare animam suam in redemptionem pro multis.

IV. Ut credat atque confiteatur, Deum omnipotentem omnes quoscunque vult salvare, et neminem posse salvari ullatenus, nisi quem ipse salvaverit: omnes autem salvari, quoscumque ipse salvare voluerit. Ac per hoc quicumque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur; dicente propheta: Omnia quæcunque coluit Dominus fecit in cœlo, et in terra, in mari et in omnibus abyssis."

"Et licet quædam sint alia, quibus in Pelagio damnatis universaliter Ecclesia consenserit, sategerit, atque subscripserit; hæc tamen specialiter adversus eum, ejusque complices, per apostolicam sedem, instantia beatissimi Aurelii Carthaginensis episcopi, atque Augustini, cum aliis ducentis quatuordecim episcopis, ab ejus pravissimis sensibus eruta, vindicata, et multis tam epistolis quam libris toto orbe vulgata, omnis hodieque gaudet, confitetur, prædicat, et tenet, atque tenebit Ecclesia. His per omnia consentaneam prædicabilem paternitatem fraternitatemque vestram gratia superna invictam atque prævalidam, et suo munere gaudentem, perpetuo conservare dignetur."

HISCE capitulis, accepta hac epistola, subscripserit Æneas necne, pro certo non habemus; subscripsisse tamen, ex eo nobis maxime fit verisimile, quod inter Lupi

i Esa. cap. 45. ver. 11. juxta LXX. k Matt. cap. 20. ver. 28.

1 Psal. 135. ver. 6.

Ferrariensis epistolas una reperiatur (ordine nonagesima nona) in qua et ejus veracem doctrinam commendat, et ordinationem ejus Prudentius cum reliquis episcopis pariter confirmat. Inde vero satis elucescit, quantopere doctores Gallicanos ista Gotteschalci causa exercuerit: de qua etiam, scripta ad Lugdunensem Ecclesiam epistola, episcopus quidam significavit ; "quantum apud eos esset de hisce quæstionibus inquirendi studium, et quanta dissonantia sententiarum, quantaque aviditate desideraretur, ut de his rebus aliquid certum et absque ambiguitate sequendum inveniri et ostendi posset." Tum "quosdam", qui adversus Gotteschalcum scripserint, fere sex numero memoravit : nec tamen aliquem eorum ad rem de qua quæritur sufficienti ratione satis fecisse conquestus est;" deinde hæc subjunxit verba. "Quæ autem inter nostros inde sit maxima contentio, vobis significo. Quidam dicunt Augustinum edidisse libellum quem Hypognosticon præintitulavit. Et quidam nostrorum dicunt, non a præfato viro eundem libellum esse editum: quod mendacium esse cito probare poterit, qui secundum libellum Augustini quem in Genesim contra Manichæos edidit, ad finem usque perlegerit; ubi demonstrat se ipsam quæstionem cum aliis quinque contra rabiem Manichæorum edidisse. Et propterea in Retractatione nihil inde commemorat; quia quæcunque aliorsum de prædestinatione dixerat, in eodem libello corrigere videtur."

Quibus hoc responsum retulit Remigius Lugdunensis archiepiscopus. "His verbis quid aliud in primis respondere possumus, nisi quia de his rebus (auxiliante et protegente divina misericordia) nullus labor, nulla necessitas nova inquirendi, et inveniendi et scribendi apud eos extitisset, nec tanta dissensio et contentio exoriri potuisset: si remoto omni præsumptionis atque animositatis studio, sola apud illos veritas in sanctorum patrum dogmatibus, et ecclesiasticis definitionibus, quorum rectissimam fidem et fidelissimam doctrinam semper honorabiliter et

m Tom. 9. Biblioth. Patr. part. 1. pag. 1072. C. edit. Colon.

Ibid. pag. 1053. E.

Pal. Hypomnesticŵn.

Ibid. pag. 1072. C. D. 4 Ibid. pag. 1072. E. F.

fideliter et secuta est, et sequitur, et sequetur Ecclesia, unanimiter, et humiliter atque obedienter inquireretur, et quod inventum esset, pacifica et tranquilla pietate omnibus sequendum proponeretur, et commendaretur : nec propter unum libellum usque hodie incerti auctoris, et inusitati atque nullatenus recipiendi sensus, de quæstione præscientiæ et prædestinationis Dei, tam claris et tanta firmitate solidatis ecclesiasticæ veritatis institutionibus præferre maluissent. Quid enim causæ extitit, ut illa omnia postponerentur, et Scripturæ sanctæ veritas minus discussa et considerata negligeretur, et his omnibus, quod nullo certo auctore, nulla vera ratione, fultum est, sequendum potius judicaretur? nisi a parte ipsum contentionis malum, quo semel præsumpta sententia, et sensus inconsiderate prolatus obstinate potius defendendus, quam salubriter putatus est corrigendus. Unde etiam satis mirari non possumus, quomodo illæ quinque vel sex quæstiones a beato Augustino contra Manichæorum rabiem prolatæ esse credi potuerint: cum sicut et multiplices libri ejusdem sancti Doctoris testantur, et ipse Hypomnesticon libellus manifeste ostendit, a Pelagianis primum hæreticis contra fidem Ecclesiæ sint objectæ, et ad eorum confutationem diligentius sint tractata; certissime autem, quando illos libros beatus Augustinus de expositione Genesis contra Manichæps scripsit, nec dum Pelagiani auditi aut exorti fuerint, sed longo post tempore ecclesiam Dei cœperint impugnare."

Eodem quoque tempore a Remigio ad Hincmari simul et Rabani, adhuc superstitis, epistolas edita est responsio. Remigii enim Lugdunensis nomine a Johanne' Maldonato citatur. Liber de tribus episcoporum epistolis: cui postea ex Nicolai Fabri apographo, a quo authoris nomen aberat, in lucem emisso, Lugdunensis Ecclesiæ titulum præfixit editor; primorum libri verborum authoritate fretus, quæ ita sese habent. Quorundam venerabilium virorum trium videlicet episcoporum, ad Ecclesiam nos

[ocr errors]

Maldonat. in Matt. cap. 20. ver. 28. et Joh. cap. 17. ver. 9.

Ex

tram, id est, Lugdunensem epistolæ perlatæ sunt. quibus duæ priores simpliciter et sinceriter de quadam profunda et perplexa quæstione, quæ jam per aliquot annos inter plures, multa et varia disceptatione vel etiam contentione, versatur, de veritate scilicet divinæ præscientiæ et prædestinationis, et quid ipsis videretur aperuisse et exposuisse, et quid præfata Ecclesia nostra, Deo inspirante atque auxiliante, de eadem re sentiat, ut eis vere et fideliter respondeatur, attentius flagitare et exigere noscuntur."

Ecclesiæ vero suæ hac de re sententiam, septem regulis comprehensam, explicat Remigius. Quas divinarum scripturarum primum, deinde antiquæ Ecclesiæ et orthodoxorum Patrum auctoritate confirmat.

Remigii Lugdunensis, De veritate præscientiæ et prædestinationis, septem

regulæ.
I.

"Ut omnino firmissime ac fidelissime teneamus, quia omnipotens Deus nihil ex tempore præscierit vel prædestinaverit: sed sicut ipse absque ullo initio æternus et incommutabilis est, ita ejus præscientia ac prædestinatio sempiterna atque incommutabilis sit. Nulla enim Deo nova voluntas, nullum novum consilium, nulla nova dispositio, nullum novum judicium, quasi ex æterno apud ipsum et in ipso non fuerit, sed postmodum esse cœperit. Nihil namque ejus divinitati est accidens; nihil in ejus deitate potest augeri, vel minui, vel mutari. Et ideo quicquid præscivit, æternaliter præscivit, quicquid prædestinavit proculdubio æternaliter prædestinavit."

II.

"Nihil omnino esse aut fuisse aut futurum esse potest in operibus Dei, quæ sive in condendis, sive in regendis, sive in consummandis vel finiendis creaturis agit, quod non ipse in suo æterno consilio atque judicio, et veraciter præ

Tom. 9. Biblioth. Patr. part. 1. pag. 1054.

scierit, et immobiliter prædestinaverit. Atque ita omne quod temporale est intemporaliter sua præscientia et prædestinatione præcedit; et omne quod in ejus æterna præscientia et prædestinatione dispositum est, etiam in rebus esse potest: quicquid vero ibi dispositum non est, nunquam et nusquam esse potest. Nihil enim temere vel fortuito, sed omnia æternæ suæ sapientiæ consilio et ratione facit. Unde constat omnino in utramque partem, electorum videlicet et reproborum, nisi eorum vel glorificationem vel damnationem justissimam præscientia et prædestinatio divina præcederet, nunquam in eis fieri et adimpleri posset: sicut nihil omnino in operibus divinis esse potest. Quod non ibi præcesserit."

III.

"In operibus omnipotentis Dei, non sunt alia præscita et alia prædestinata: sed quicquid ibi est præscitum, quia totum est bonum et justum, sine dubio est etiam prædestinatum, et quicquid est prædestinatum, utique est præscitum; quia prædestinatio sine præscientia esse non potest. Sic ergo in præordinatione electorum ad vitam, et in præordinatione reproborum ad mortem ; quia utrumque justum opus Dei est, sicut Psalmista testatur dicens; Justust Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis; nec præscientia ejus sine prædestinatione, nec prædestinatio sine præscientia intelligi potest: quia istud justum et rectum opus suum et vere præscivit, et præsciendo juste prædestinavit."

IV.

"Hæc duo in operibus rationalis creaturæ et distincte et conjuncte intelligi possunt: quia scilicet ejusdem creaturæ opera alia sunt bona, alia sunt mala. Et quia bona opera ita sunt ipsius creaturæ, ut sint omnino principaliter et veraciter opera Creatoris, qui operatur" in ea et velle et perficere pro bona voluntate, rectissime tanquam vere di

[merged small][ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »