Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

vina, id est, divinitus inspirata et gesta, et praescita et praedestinata debent intelligi. Mala vero opera ejusdem creaturae, quia ipsius tantummodo sunt, et ex ejus vitio non ex Dei voluntate vel operatione procedunt; praescita a Deo dici possunt, praedestinata non possunt. Quia ita est ille certissime praescius omnium futurorum, et bonorum scilicet et malorum; ut nunquam esse possit praedestinator, sicut nec auctor, malorum."

V."Quod omnipotens Deus'eadem praescientia et prasdestinatione sua ita quosdam malos in sua iniquitate, et impietate et praescierit perseveraturos, et ob hoc juste praedestinaverit perituros; ut ex ipsa certa praescientia, et justa prasdestinatione sua, nulli necessitatem imposuerit ut malus esset, et aliud esse non posset. Hoc enim si fecisset, quod absit de ejus bonitate sentire, ipse utique esset auctor malorum, quae suae potestatis violentia fieri compulisset. Non ergo ille, tantae bonitatis et pietatis pater, quemquam impellit aut compellit ad malum opus agendum vel in malo opere permanendum: tamen vere constringit et compellit judicio in malis perseverantes ad justum supplicium luendum. Et ibi ergo bonus, quia neminem vult malum esse; et hic justus, quia nullum iniquum et impium permittit impunitum esse: nusquam autem malus, qui malorum tantummodo ultor, nunquam auctor existit."

VI."Ut in divinis scripturis nequaquam hoc pueriliter quaeratur vel exigatur, ut ibi solummodo intelligatur divina praescientia et praedestinatio, ubi haec ipsa nomina praescientiae et pra?destinationis expresse et proprie posita inveniuntur: sicut eo loco ubi apostolus dicit; Nam" quos prcescivit et prcedestinavit conformes fieri imaginis Filii tut, sed ubicumque res ipsa ejusdem divinae praescientiae

"Rom. cap. 8. ver. 29.

et praedestinationis certissime posita legitur, praescientiam et praedestinationem ipsam intelligendam esse minime dubitemus."

VII.

"Ut neque de electis Dei ullum perire posse credamus, neque de reprobis aliquem salvari ullatenus existimemus. Non quia non possunt homines de malo ad bonum commutari, et de malis et pravis boni ac recti fieri: sed quia in melius mutari noluerunt, et in pessimis operibus usque in finem perseverare voluerunt; nec possunt ullo modo pertinere ad sortem electorum, qui magis elegerunt permanere in malitia iniquitatum et impietatum suarum. Hoc enim pessimum et nefarium malum, quod est nolle ad Deum converti, neque de malo ad bonum commutari; sed secundum1 duriiiam et impcenitentiam cordis sui tlwsaurizare sibi iram in die tree et revelationis justi judicii, ille in eis aeterna sua praescientia verissime praevidit futurum, qui omnino falli non potest; et quia hoc verissime praescivit, juste omnino tales perditioni aeternae praedestinavit. Quod ergo non possunt salvari, eorum est vitium quia nolunt, non Dei, quod absit, aliqua iniquitas, qui erga illos et verax semper extitit in praescientia sua, et justus in judicio suo. Licet sit et aliud genus reproborum, in innumerabilibus videlicet millibus parvulorum, qui nec aetatem nec sensum ad aliquid boni agendum unquam acceperunt; sed in sola originalis peccati, quae per unum hominem in mundum intravit, damnatione perierunt. De quibus quid aliud dicendum,nisi quod et in eorum reprobatione atque interitu omnipotens Deus justus est; in quibus non naturam bene a se conditam, sed culpam male admissam, et in eos originaliter transfusam, justa ultione damnavit?"

Ejusdem Remigii Lugdunensis in tredecim Pauli epistolas habemus commentarios: non illos quidem (uti arbitratus est Maldonatusy) qui Ambrosio Mediolanensi, sed

11 Rom. cap. 2. ver. 5.

» Maldonat. in Matt. cap. 19. ver. 9. et cap. 12. vcr. 32.

qui Haymoni Halberstatensi episcopo vulgo tribuuntur; etaJohanneBaptista Villalpando, falso Remigii Remensis titulo sunt editi, ejusque nomine a Cuthberto Tonstalloindeque a Bellarmino et aliis, in quaestione sacramentaria prius producti. In tredecim epistolas dixi: quoniam qui in epistolam ad Hebraeos reliquis adjunguntur, neque Haymonis neque Remigii, sed Primasii esse; sicut et eos qui Ambrosianis anncctuntur, et Ambrosii nomine ab Algero, Petro Longobardo, et aliis citantur, ex Johannis Chrysostomi in eandem epistolam homiliis, Cassiodori rogatu a Mutiano Scholastico latine conversis, ad verbum excerptos esse, deprehendi.

Porro Remigio in tutanda Gotteschalci causa adjunxit se etiam Ratramnus" monachus Corbeiensis; libro ad Karolum Calvum regem de praedestinatione scripto. De quo Sigebertus. "Ratramus4 scripsit librum de corpore et sanguine Domini, et ad Karolum librum de praedesti natione." Et Trithemius, in scriptorum ecclesiasticorum catalogo. "Bertramus presbyter et monachus, in divinis scripturis valde peritus, et in literis secularium disciplinarum egregie doctus, ingenio subtilis et clarus eloquio, nec minus vita quam doctrina insignis; scripsit multa praeclara oposcula, de quibus ad meam notitiam pauca per venerunt. Ad Karolum regem, fratrem Lotharii imperatoris, scripsit commendabile opus De praedestinatione; et De corpore et sanguine Domini, lib. 1." Pervulgatum nimirum illum, cui Bertrami nomen ex Trithemio affixit primus editor: hacb tamen adjecta admonitiuncula, quae in posterioribus editionibus est omissa. "De nomine authoris hujus norit lector, quod quamvis alicubi aliter quam hic habetur, nomen ejus exprimatur: tamen appellationem istam esse magis communem ac familiarem, ideoque hanc illi praeferendam."

Inter opuscula vero ejus, quae ad Trithemii notitiam non pervenerunt, unum est, De nativitate Christi, (in quo eandem, quam in libro de corpore et sanguine Do

1 Flodoard. lib. 3. cap. 15. 1 lib. de viris illustrib. cap. 90.

b Bertram.de corp. et sangu. Domini, edit. Colon. an. 1532. et 1551.

mini tradidit, doctrinam propugnat.) De Anima alterum: quorum utrumque tum in Sarisburiensi tum in Benedictini Collegii apud Cantabrigienses bibliotheca asservatur. Item liber contra Graecos: qui in Thuana bibliotheca penes fratres Puteanos est: et cum aliis ejusdem argumenti libellis a Jacobo Sirmondo V. C. propediem edendus expectatur. Ad eundem% ut videtur, Ratramnum; sive Ratrannum, epistolam suam septuagesimam nonam scripsit Lupus Ferrariensis Abbas; et Gotteschalcus carmen: cujus hoc prooamiolum, ut et ejusdem Gotteschalci quicquid habemus reliquum ab interitu vindicavit a me modo nominatus vir"1 doctus cui tot alia veterum monumenta lucem debent.

Age, qusso, perge Clio,
Propera celer virago;
Repeda sagax propago,
Cui frater est Apollo.

Fer amico ovans Ratramno,
Domino, patri, magistro,
Calamo metrum impolito,
Quod ei libens remitto.

'' Fuit enim et Ratrannus propositus monasterii Orbacensis: apud Flodoard. lib. 3. cap. 28. Eo vero tempore quo in Carisiaca synodo condemnatus est Gotteschalcus, monasterii illius abbas fuit Bavo: supra pag. 60. (cum Flodo ardo, lib. 3. cap. 11.)

d Sirmond. not. in Ennodii Ticinens. lib. 5. epist . 7.

CAP. XII.

Concilii Valcntini canoncs, capitulis Carlsiaci conventus et Johannie Scoti oppositi.

Rabanum, Lupum Servatum, Amalarium, Johannem Scotum et Hincmarum contra Gotteschalcum; atque ex alia parte Florum, Prudentium, Remigium et Ratramnum, pro eodcm dimicantes conspeximus. Ejusdem causam in Moguntina et Carisiaca synodo condemnatam audivimus: eandem in Valentina et Lingonensi vindicatam jam videbimus, Eta Valentinae quidem acta ita sese habent.

PRiEFATIO CONCILII VALENTINI.

"Regnante Domino nostro Jesu Christo, anno DCCCLV. ab Incarnatione ejus, gloriosissimo Lothario imperante XV. Indictione III. mense Januario, VI. Idus ejusdem mensis, apud urbcm Valentinam, in domo Basilicae S. Johannis adjacente. Cum propter causam episcopi civitatis ipsius criminibus diffamati, ex jussione praefati pii principis, reverentissimi trium provinciarum episcopi in unum collccti resedissent; id est, Lugdunensium, Viennensium, et Arelatensium, numero XIV. quibus praefuerunt, auctore Domino, episcopi metropolitani, videlicet Remigius Lugdunensis, Agilmarus Viennensis, Rodlandus Arelatensis, conlaborante eis quam maxime venerabili Ebbone Gratianopolitano episcopo; adjuncto ctiam venerabili ccetu presbyterorum, devotissimis quoque diaconis adstantibus, evangeliis in medio positis, post objectiones episcopo factas, discussas, ct finitas, placuit omnibus in

[ocr errors]
« ZurückWeiter »