Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

idem meminit. "Ad quem ignem perpetuumDeum quosdam praedestinasse, quos non vult salvos fieri, et ideo salvi esse non possunt, et pro his Christum non fuisse passum; veteres etiam moderni, haeretici Praedestinatiani, mentientes, sicut et Pelagiani de peccato Adae et libero hominis arbitrio, sine gratia Dei, male sentientes, dixerunt." Et de modernis quidem illic conqueritur, " Quoniam adhuc reliquiae Praedestinatianorum in istis Gallicanis provinciis fauce susurra mussitant:" de veteribus, quinam illi fuerint, quandoquidem ne ipse quidem Hincmarus satis perspectum habuit, ex antiquioribus authoribus res est perquirenda.

Et eorum quidem originem Tiro Prosper, quisquis ille fuerit (nam a Prospero Aquitanico, Augustini propugnatore, longe diversum fuisse jamdudum demonstravit Arnaldusn Pontacus) in Hieronymiani chronici continuatione, sub annum Arcadii etHonorii vicesimum quartum, itaexplicat. "Praedestinatorum haeresis, quae ab Augustino accepisse dicitur initium, his temporibus serpere exorsa:" Sic enim, tum" apud Thomam Waldensem, tum induobus optima? notae MSS. exemplaribus, altero bibliothecae regiae, altero Benedictini apud Cantabrigienses collegii, locus estexpressus: cum in libris editis, nonab ipso Augustino sed ab Augustini libris male intellectis, haeresis haec accepisse dicatur initium. Nempe honori Augustini hoc modo consultum esse voluerunt interpolatores illi: nec animadverterunt Semipelagianorum fuisse istas technas; qui, novellae cujusdam praedestinatianae haereseos excogitato odioso nomine, ipsius Augustini orthodoxam de praedestinatione doctrinam pra?gravare studuerunt.

Eam enim prohaeresi ab illis fuisse habitam, pra?ter eaquae inFausti Semipelagianilibris passim occurrunt, etiam Arnobii illa in Psalmum centesimum octavum notatio satis ostendit. "Notaex arbitrio evenisse ut nollet: propter haeresim, quae dicit Deum alios praedestinasse ad benedictionem, alios ad maledictionem:" Quod vero eam dixerint ab Au

"Pontac. apparat. ad notas in Euscb. Hicron. ct Trospcri chronic, pag. 22 23.

• Waldens. doctrin. fidci. tom. 1. lib. 1. cap. 22.

gustlno accepisse initium, et contra patrum opinionem atque ecclesiasticum sensum ab eo fuisse introductam, illa Prosperi, in epistola ad ipsum Augustinum scriptade reliquiis Pelagiana? haereseos, fidem faciunt. "Multi servorum Christi qui in Massiliensi urbe consistunt, in sanctitatis tuae scriptis qua? adversus Pclagianos haereticos condidisti, contrarium putant patrum opinioni et ecclesiastico sensui, quicquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti." Et post: " Obstinationem suam ve- tustate defendunt: ut ea, quae de epistola apostoli Pauli Romanis scribentis, ad manifestationem Divinae gratiae praevenientis electorum merita, proferuntur, a nullo unquam Ecclesiasticorum ita esse intellecta, ut nunc sentiuntur, affirment." Quibus et illud Hilarii addi potest, in alia ad eundem Augustinum data epistola. "Haec sunt quae Massiliae, vel aliis etiam locis in Gallia, ventilantur: NOVUM, et inutile esse praedicationi, quod quidam secundum propositum eligi dicantur." Denique hujus doctrina? assertoribus Praedestinatorum nomen, quod Tiro (et eum secutus Sigebertus) usurpat, fuisse impositum ex dicti Arnobii verbis illis liquet, in expositione Psalmi centesimi quadragesimi sexti. "Nota tibi, PREDESTINATE, quod loquor: omnium generaliter bonam voluntatem Christi gratia hoc ordine, quo diximus, antecedit: si tamen pro omnibus natus, si tamen pro omnibus passus." cui geminum est et alterum illud Praedestinatianorum cognomentum, quo utitur Hincmarus, Gennadium Massiliensem imitatus: qui, in appendicep ad Hieronymi indiculum de haeresibus adjecta, eorum sententiam,invidiose satis, hunc in modum explicat.

"Praedestinatiani sunt, qui dicuntquod Deus non omnes homines ad hoc crearit, ut omnes salventur; sed ut multitudine hominum ornetur mundus. Quod etsi generali praedicatione dicat: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estls; et ego reficiam vos: non tamen omnes ea voluntate vocet, ut omnes sequantur vocantem. Sed nec omnes qui ipso inspirante obediunt vocationi, dicuntur accipere exequendi in bono opere perseverantiam; sed post

P Edit. Taris. ann. 1617. prig. 26.

multos labores et justitiae fructus, si non sunt de salvan- dorum numero, subtrahendas eis vires agendi, ne perdurent in bono: et e contrario, illos qui praedestinati sunt ad vitam aeternam, etiamsi in perfidia, vel in omni genere peccati longo tempore volutentur; accepturos occasionem, qua et credant in Deum, et secundum Dei praeceptum vivant, ut possideant societatem justorum. Tali definitione id docere student, quod Deus personas hominum accipiat: quod alios etiam invitos post multa mala opera attrahat ad salutem; alios post bona rejiciat, et compellat in malum, quo pereant in aeternum."

Hujusmodi nimirum porismata ex Augustini de absoluta praedestinatione sententia deduxisse Massilienses ex Prosperi ad Gallorum capitula responsione intelligimus: ut ** taliq commento etdetestationemejus, quemimpeterent, obtinerent; et ab his, quae infamassent, curam exterriti lectoris averterent." Qua a Massiliensibus suis imbutus persuasione Gennadius, qno ajrimo in Augustinum affectus fuerit satis aperuit; quum in scriptorum ecclesiasticorum catalogo illum' "ex multiloquionon effugisse peccatum," atque " errorcm illius sermone multo contractum, lucta hostium exaggeratum, necdum haeresis quaestionem dedisse," pronuntiat. Itaque Isidorus' Hispalensis, relicto hic Gennadio, quem alias in suo Haereticorum catalogo sequi solet, Praedestinatlanorum horum mentione prorsus praetermissa, Pelagianorum haeresim eorum loco, judicio longe rectiore, substituit.

Quin et Vossius ipse noster, qui omnium primus ad monachos Adrumetinos (quibus duos libros, alterum de gratia ac libero arbitrio, de correptione ac gratia alteram, transnjisit Augustinus) Praedestinatianorum originem retulit, in illorum tamen descriptione, perstrictam1 a Gennadio fuisse Augustini de praedestinatione absoluta sententiam, non diffitetur. Nam monachi quidem illi, "sic" gratiam praedicabant, ut negarent hominis esse

1 Prosp. pra'fat. in respons. ad capit . Gallon

'Gennad. catal. cap. 38. 'Isidor. orig. lib. 8. cap. 5.

1 Vos«. histor. Pelag. lib. 1. cap. 10.

"Augustin. cpist. 214. Op. tom. 2. pag. 701.

liberum arbitrium, aut in die judicii redditurum esse Deum unicuique secundum opera ejus"; neque " esse" corripiendum qui exorbitat de via justa, sed ei reditum et perseverantiam a Domino tantum esse poscendam:" de aliis vero quae Praedestinatianis adscribi solent, adeoque de ipsa praedestinatione (unde id cognomenti illis inditum) fuisse ab eis aliquid peculiariter promulgatum, non legimus. Atqui nihil est eorum, quae Praedestinatianis ab Arnobio, Gennadio, Hincmaro, aut ipso etiam Sigeberto tribuuntur; quod non a Pelagianis et Semipelagianis, ipsi Augustino et ejus sectatoribus, quo jure quave injuria, attributum fuisse comperimus.

Quod " quidam* homines scilicet non adhoc a Deo creati sint, ut vitam adipiscerentur aeternam; sed ut habitum tantummodo seculi praesentis ornarent, et ad utilitatem nascerentur aliorum." Quod " nony omnes homines velit Deus salvos fieri, sed certum numerum praedestinatorum." Quod "majorem1 partem generis humani ad hoc creet, ut illum perdat inaeternum." Quod "haec* sit voluntas Dei,ut magna pars Christianorum salvaesse nec velit, nec possit." Quod "Dominusb noster Jesus Christus non pro omnium hominum salute et redemptione sit passus." Quod " nonc omnes homines vocentur ad gratiam." Quod "quid vocati sunt, non aequaliter sint vocati; sed alii ut crederent, alii ut non crederent." Quod " nolit' Deus, ut omnes catholici in fide catholica perseverent; sed velit, ut magna exinde pars apostatet, et magna pars sanctorum a sanctitatis proposito ruat." Quod " pars1 magna illa Christianorum catholicorum fidelium, atque sanctorum, quae ad ruinam et perditionem praedestinata est, etiamsi petat a Deo sanctitatis perseverantiam, non impetrabit: eo quod mutari non potest divina praedestinatio, quae illos praeordinavit, praepa

"Id. de corrept. et grat. cap. 3, 4, et 10. Op. tom. 10. pag. 752, 754.

Gallor. object. 13. apud Prosperum. y Eorund. object. 8.

1 Vincent, object. 3. apud cundcm.

• Ejusd. object. 7. b Ibid. object. 1.

r Gallor. object. 4. 'Eorund. object. 5.

• Vincent, object. 8, et 9. 1Ejusd. object. 14.

ravit, praeaptavit, ut caderent." Quod " nong praedestinati ad vitam, etiamsi fuerintinChristo per baptismum generati, et pie justeque vixerint, nihil eis prosit: sed tandiu reserventur, donec ruant etpereant: nec ante eos ex hac vita, quam hoc eis contingat, auferri." Quod " quibusdamh vocatis, et pie justeque viventibus, obedientia subtrahatur, ut obedire desistant." Quod "omnes' illifideles etsancti, quiad aeternam mortem praedestinati sunt, quando ad vomitum suum relabuntur, vitio quidem suo hoc facere videntur; sed ipsius vitii causa est Divina praedestinatio, quae illis latenter subtrahit bonas voluntates." Quod "sik qui sunt nondum vocati, quos Deus gratia sua praedestinaverit eligendos, accipient eandem gratiam, qua velint, et sint electi: et si qui obediunt, si praedestinati sunt rejiciendi, subtrahentur obedientiae vires ut obedire cessent." Quod "omnes1 illi fideles et sancti qui ad aeternam mortem prae destinati sunt, posteaquam ceciderint, sic a Deo dispensentur, ne possint vel velint per pcsnitentiam liberari."

Ad id quod extremo loco de irpo<TwiroXt}^ta objicitur, et,"rerumm indigna confusione," vetus spectat illa Pelagianorum calumnia, initio libri sexti, sive Hypomnesticwn, siveHypognosticwn proposita. "Credere"nos vel praedicare suggillatis, quia cum lege Dei et prophetis, cum evangelio Christi ejusque apostolis, praedestinationem dicimus, quod Deus quosdam hominum sic praedestinet ad vitam regni ccelorum, ut si nolint orare, aut jejunare, aut in omni opere divino vigiles esse, eos omnino perire non posse; nec prorsus sui debere esse solicitos, quos Deus, quia voluit, semel jam eligendo praedestinavit ad vitam: quosdam vero sic praedestinavit in gehennae pcenam, ut etiam si credere velint, si jejuniis et orationibus omnique se voluntati divinae subjecerint, in his Deum non delectari, et vitam illis aeternam in toto dari non posse; sic

t Gallor. object. 3. h Eorund. object. 12.

Vincent. object. 13.

k Genuensium dubium 10. apud eund. ex Augustin. dc bonorcl dono perscvcrant. cap. 15.

1 Vincent. object. 15. m Faust. de lib. arbitr. lib. 2. cap. 6.

n Author hypognostic. in Appen. tomi 10. oper. Augustini.

« ZurückWeiter »