Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

stabilitam fuisse. Re autem vera, in Lingonensi synodo sanciti sunt isti canones, in Tullensi relecti tantum: suntque illa ipsa capitula, quæ ibidem recitata tantos motus excitarunt inter episcopos, qui innovatam in eis hæresim Prædestinatianorum fuisse existimabant, quemadmodum Baronium jam referentem audivimus. Unde etiam est consequens, et Lingonensis et (ex quibus illa traducta sunt) Valentina capitula, pro Gotteschalci et Prædestinatianorum sententia lata fuisse.

In Tullensi vero concilio, pro neutra parte quicquam fuisse conclusum, sed ad proxime futuram synodum aut aliud colloquium dissentientium opinionum disceptationem dilatam, tum ex superiore Hincmari relatione manifestum est, tum ex ipsis concilii actis; in quibus ita legimus. "Relecta sunt denique in eadem synodo quædam capitula, (Lingonensia nimirum illa) super quibus quorumdam fratrum sensus dissentire probantur. Unde convenit inter episcopos; ut, Deo favente, pace ac tranquillitate recuperata, simul conveniant; et prolatis sanctarum Scripturarum atque Catholicorum doctorum sententiis, quæ saniora sunt, concordi unanimitate sequantur."

Illud quoque est recte accipiendum, quod ex Hincmari epistola retulit Baronius, " in hac synodo oblata a Remigio archiepiscopo Lugdunensi capita quædam de erroribus Gothescalci Karolo; ipsum vero dedisse illa Hincmaro ut responderet." Narrat vero in loco citato Hincmarus, Lingonensis synodi capitula (quæ eadem fuerint cum Valentinis) biduo posteaquam in Tullensi concilio recitata fuerant, regi Karolo a Remigio porrecta fuisse, sibique a rege tradita, cum mandato, ut, quid de iis sentiret, exponeret. In quibus quidem (eo, quod de baptismi efficacia agebat, excepto) Gotteschalci errores confirmatos fuisse sensit Hincmarus sed ab ipso Remigio (quod verba Baronii innuunt) dogmata illa Gotteschalci habita fuisse erro

w Baron. ann. 859. sec. 23. Concil. Bin. tom. 3. part. 1. sec. 2. pag. 551. (edit. Colon. ann. 1618.) Capitula Karoli Calvi, tit. 25. sec. 11. pag. 226. et Concil. Galliæ, tom. 3. pag. 140, 141.

nea, res est a veritate alienissima. An autem tam egregie Hincmarus munus sibi impositum præstiterit, in hisce tribus libris de hoc argumento conscriptis; haud scio an Baronio affirmanti temere credendum, qui libros illos nunquam conspexit.

CAP. XIV.

De postremis Hincmari Remensis scriptis, hac in causa editis; diuturna Gotteschalci custodia, et perpetua usque ad mortem servata constantia.

IN posteriore hoc adversus Gotteschalcum scripto, Hincmarus capitula quatuor in Carisiaca synodo a se edita, Scripturarum et patrum testimoniis confirmare; capitula vero tum Lingonensis synodi, tum Prudentii Tricassini episcopi, infirmare, magno studio multaque opera conatus est: interim vero dum integrum edatur opus (quod, cum alibi, tum in bibliotheca S. Remigii apud Remenses MS. asservatur) ex epistola ad Karolum Calvum dedicatoria a Flodoardo historiæ suæ inferta, quæ ad jam traditæ historiæ confirmationem, et argumenti ipsius libri explicationem faciunt, visum est huc apponere.

"Nuper elapso mense Junio, per indictionem VII. anno Incarnationis Dominicæ DCCCLIX. dedistis nobis quædam capitula, sicut nostræ dixistis humilitati, a Remigio reverentissimo Lugdunensium archiepiscopo vestræ porrecta sublimitati: jubentes ut tempore congruo de his vobis redderemus responsum ; si unanimes, uno ore, eorundem capitulorum sensu concordaremus; an (quia vobis a cana patrum fide in quibusdam dissentire videbantur) noster sensus, quem a Catholico tramite non deviare credebatis, ab eis in aliquo dissideret."

"Quæ capitula in conventu episcoporum habito in territorio Tullensi, in villa quæ dicitur Saponarias, ante biduum quam vobis porrecta fuerint, sunt recitata; proferente et deponente ea synodo domino Remigio Lugdunensium archiepiscopo: quæ (sicut dixit, et in epigrammate

a Supra cap. 11.

b Flodoard. lib. 3. cap. 16.

eorundem capitulorum continetur) in hoc ipso anno, in Kalendis nihilominus ibidem descriptis, et in suburbio Lingonicæ urbis, ad instructionem Dominici populi, ipse et sibi comprovinciales episcopi ediderunt. Et in crastina alia quædam capitula, de quibus post locuturi sumus, reIecta fuere. Super quibus, sicut quibusdam ex fratribus visum est, quorundam sensus est motus."

His igitur capitulis, "pro nostri ingenioli capacitate, sub dubietate tamen, respondimus: quia non credimus, ut fratres et coepiscopi nostri contra regulas ecclesiasticas adversus nos talia debuissent conscribere: præsertim cum non ignorarent, Dominicis institutionibus, et legibus promulgatis, præfixum esse, qualiter si in sæpefatis capitulis fidei obloqueremur, nos compellare, et tunc synodali judicio nos, nostrasque sententias a sua debuissent conjunctione explodere. Nunc vero, quia certi sumus, cujus compositioni debemus de sæpe nominatis quæstionibus respondere, servatis relationum absolutionibus contra eos, quibus a vestra dominatione, pro imposito nobis ministerio, jussi sumus reddere rationem contra hæc tantum capitula, quantum ex nobis est cum omnibus pacem habentes, ex sanctarum Scripturarum auctoritate, et Catholicorum patrum sententiis, simpliciter respondere curabimus; ut cui forte omnia illa legere non licuerit, vel non libuerit, hic compendiosas pro tempore capitulorum responsiones inveniat. Quas furatis horulis a diversis distensionibus, qui cogitationum ferias non habemus, sicut de sententiis sanctorum patrum accepimus, (ne torpore vel inobedientia a vestra denotaremur Christiana devotione,) committere schedulis tumultuario sermone studuimus: quoniam in præfatis relationibus, provocati multiplicibus multiplicium illationibus, multipliciter multiplicibusque collationibus, non sine (sicut scimus, et confitemur) lectoris tædio, sensu sed tamen Catholico, in tribus libris lacinioso sermone respondere sategimus."

"Sed in hoc maxime benigno lectori nos satisfacere autumamus; quia singularum singulas semper ponentes sententias, singulariter ad objecta et resistentia fidei respondere studuimus: et vel in hoc solo devotum quemque lec

torem nobis conciliari confidimus; quia cum ex sua mente nostrum laborem perpenderit, nos apud se excusatos habebit. Quis vero sit istorum capitulorum compositor, cui quasi a novo cogimur respondere, ipse se prodet cum necessarium videbitur ad lucem veritatis venire. Quia operator tenebrosorum operum, inter quæ ab apostolo et hæreses describuntur, odit lucem; et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: omnis vero qui bona agit, inter quæ bona ab apostolo et fides connumeratur, venit ad lucem; ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Sed et ille quicunque est, si ad lucem venerit, et veritati ex corde consenserit; esse filius lucis poterit. Si autem et pertinaciter contradixerit veritati, ipse in infidelitate sua et contentionis suæ vecordia, hæretici sibi nomen imponet. Quia non statim hæreticum, quod ignoranter a fide sentitur diversum; si non fiat pertinaci contentione hæreticum."

Nec tantum regi Karolo hac de re scripsit Hincmarus, sed etiam "Papæ Nicolao'; fidei suæ depromendo tenorem, et suam contra Gotteschalci errorem, (Flodoardi verba hæc sunt) quam fidei Catholicæ dependere satagebat, defensionem." De quo in alia epistola ad eundem Nicolaum ab eo scripta, ita etiam legimus. "Luidof mihi dixit quod cum eo rationem de damnatione et reclusione Gotteschalci habuissetis. Unde quoniam per alios jam audieram ad sanctitatem vestram verba venisse; misi auctoritati vestræ quædam ex verbis et Catholicorum sensibus in rotula, qualiter contra ipsius pestiferi hominis sensum sentiam, per Odonem Episcopum : et nihil inde responsionis accipere merui." At neque ad regem, neque ad pontificem scriptæ ab illo commentationes, hisce altercationibus finem imponere valuerunt. Ads Metense enim concilium, quod post Tullense integro quadriennio, Indictione videlicet XI. mense Junio, ab episcopis regni Lotharii (Impe

c Gal. cap. 5. ver. 20. Joh. cap. 3. ver. 20, 21.

d Gal. cap. 5. ver. 22.

• Flodoard. lib. 3. cap. 15.

Anno DCCCLXIII.

f Ibid. cap. 1.

« ZurückWeiter »