Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

JACOBUS ARMACHANUS,

GERARDO JOHANNI VOSSIO,
V. CL.

SALUTEM.

Pervenerunt in manus meas, abhinc amplius annis tredecim, Johannis Latii de Pelagianis et Semi-pelagianis commentarii: quibus eorum originem et progressum usque ad tempora Johannis papae, qui Severino successit, studiose diligenterque est persecutus. Delectatus scriptionis genere, ab anno in quo ille desiit ducto principio, proximorum temporum historiam adjeci: ex Lugdunensis Ecclesiae scriptis et Flodoardo, majore ex parte, eam contexens; de meo vero (illius, quem suscepi continuandum, exemplo) nihil adferens nisi ordinem. Vix dum autem ista absolveram, cum historia tua Pelagiana prodiit, etcuraet vigiliis elaborata: in cujus parte extrema, ea fere omnia occupata a te comperi, quae ego tumultuaria opera in adversaria mea conjeceram. Itaque tum quidem pa'icoc illud ayva<pov abjeci penitus: verum ubi obtulissent sese mihi postea alia ad Gotteschalci causam pertinentia, quae in nostri utriusque collectaneis desiderari videbam; anteexorsa retexere placuit, et ad priorem illum centonem etiam ista attexere tjn/3A»jjuara. Qua?, cujusmodicunque sint, ad te allegare visum fuit: si cui forte usui, in nova iv

historisE tuae editione adornanda, esse poterint. Ea tu, ut ab homine existimationis tuae cupidissimo profecta, aequo ac libenti animo accipies. Vale.

DUBLINII,

V. Kalend. Julias; anno seras nostra c Chrittianae
MDC XXXI.

HISTORIC PELAGIANS

CONTINUATIO.

CAPUT I.

De Pelagianismo In Britannicis nostris insulis et Hispaniarum partibus re*M•cente: una cum Pelagians historis ab anno Christi 639. usque ad finem octavi seculi deductione.

Postquam interquievissent jam diu quae cum Pelagianis habuit Ecclesia certamina: in Hibernia pestis illa demum erupit. Ad quam reprimendam, anno salutis sexcentesimo tricesimo nono, a Clero Romano, paulo post mortem Severini pontificis, ad Tomianum*antistitem Armachanum caeterosque Scotiae nostra? doctores sequens missa est epistola.

"Doctissimis et sanctissimis, Tomianob, Columbano, Cromano, Dimao, et Baithanoepiscopis; Comano, Ernianoque, Laistrano, Scelano, et Segeno presbyteris; Sarano, caeterisque doctoribus seu abbatibus Scottis: Hilarus archipresbyter et servans locum sanctae sedis apostolica?, Johannes diaconus et in Dei nomine electus", item Johannes primicerius et servans locum sanctae sedis apostolicae, et Johannes servus Dei consiliarius ejusdem sedis apostolicae.''

* ab anno 624. ad 662. ut ex nostris annalibus intelligimus.

b Nomina propria ex duobus Beds MSS. codicibus restituimus i quorum alterum D. Robertus Cottonus, alterum D. Samuel Wardus poMidst; omniura qui uspiam extant antiquissimos.

'Severini in pontificatu successor.

"Scripta quae perlatores ad sanctae memoriae Severinum papam adduxerunt, hac de luce eo migrante, reciproca responsa ad ea quae postulata fuerant siluerunt. Quibus reseratis, ne diu tantae quaestionis caligo indiscussa remaneret, reperimus quosdam provinciae vestrae, contra orthodoxam fidem, novam ex veteri haeresim renovare conantes; Pascha nostrum, in quo immolatus est Christus, nebulosa caligine refutantes, et quartadecima luna cum Hebraeis celebrare nitentes, &c."

"Et hoc quoque cognovimus, quod virus Pelagianae haereseos apud vos denuo reviviscit; quod omnino hortamur, ut a vestris mentibus hujusmodi venenatum superstitionis facinus auferatur. Nam qualiter ipsa quoque execranda haeresis damnata est, latere vos non debet: quia non solum per istos ducentos annos abolita est, sed et quotidie a nobis perpetuo anathemate sepulta damnatur; et hortamur, ne, quorum arma combusta sunt, apud vos eorum cineres suscitentur."

Nam quis non execretur superbum eorum conamen et impium, dicentium, posse sine peccato hominem existere ex propria voluntate, et non ex gratia Dei? Et primum quidem blasphemiae stultiloquium est dicere esse hominem sine peccato; quod omnino non potest, nisi unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui sine peccato est conceptus et partus. Nam caeteri homines cum peccato originali nascentes, testimonium praevaricationis Ada?, etiam sine actuali peccato existentes, portare noscuntur, secundum prophetam dicentem: Ecced enim in iniquttatibus concejitus sum, et in peccato peperit me mater mea."

Quem effectum sortitae sint istae literae, Beda, qui eas historiae" suae inseruit, non aperit: successu tamen caruisse, vetus author vitae Kiliani subindicat; causam hanc reddens, quare post annos quadraginta septemf Romam profectus fuerit Kilianus noster, ut a Conone papa ordi

'Psal. 51.ver. 7.

• Bed. hist. eccl. lib. i. cap. 19.

'Ann. Dclxxxvi.

« ZurückWeiter »