Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sum A et , primus et novissimus, principium et finis. Beati qui levant stolas suas; ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem. Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat, et facit mendacium." Audiant hæc generaliter universi quidem mendaces, sed illi tamen potissimum, qui in doctrina religionis non modo non verentur aut verecundantur; verum etiam nullatenus cunctantur esse fallaces. Quia profecto, isto genere mendacii nullum gravius unquam valet inveniri; imo nullum reperitur tam grave: licet nonnullis esse videatur leve, sive putetur etiam suave. Sed audiant sequentia; si flocci pendunt præcedentia.

"Ego* JESUS misi angelum meum, testificari hæc vobis in Ecclesiis." Et paulo post: "Contestor" ego omni audienti verba prophetiæ hujus. Si quis apposuerit ad hæc; apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto: et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto. Dicit qui testimonium perhibet istorum: etiam venio cito." Ecce, Domine JESU, in hoc sancto libro tuo Diabolum et angelos ejus, et omnes etiam homines reprobos, in stagnum ignis et sulphuris (ut supradictum est) te destinante jam esse missos invenio. Negare te, id est, veritatem non audeo; quia negari a te timeo: quemadmodum videlicet ipse testaris. "Quix me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui est in cœlis." Unde et Paulus: "Si' nos," inquit, "eum negaverimus; et ille negabit nos." Negare igitur, sicut prædixi, te non audeo; quia negari a te timeo. Apponere vero vel diminuere nihil præsumo: quoniam vel plagas in hoc ipso libro scriptas mihi apponi, vel auferri partem meam de libro vitæ metuo.

Igitur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti supplico, Domine, prout amplius possum tibi, quo, quemadmodum indigeo, suffragari digneris mihi: neque permittas ab ullo diutius electorum tuorum (quod absit) hinc ambigi; sed saluberrimam potius veritatem hinc innotes

Apocal. cap. 22. ver. 16. * Matt. cap. 10. ver. 33.

u Ibid. cap. 22. ver. 18, 19, 20.
y 2 Tim. cap. 2. ver. 12.

cere non moreris, ut esse vides pernecessarium sibi. Quia revera, secundum beati quoque Augustini veracissimam testificationem, quam palam protulit ad populum, evangelicam luculenter ac fideliter explanando perplexitatem: "Quiz mendacium," inquit, "ædificant in hominibus, quid ab eis expellunt nisi veritatem? Immittunt Diabolum, excludunt Christum; immittunt adulterum, excludunt sponsum; paranymphi scilicet, vel potius lenones serpentis. Ad hoc enim loquuntur, ut serpens possideat Christus excludatur. Quando possidet falsitas, serpens possidet: quando possidet veritas, Christus possidet." Ipse enim dixit: "Ego sum veritas." De illo autem: "Et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est."

Quapropter et illud quod idem beatus minister tuus veraciter perhibere studuit Augustinus, præscientia scilicet reprobos esse damnatos, cum alibi atque alibi ad mortem fateatur esse prædestinatione condemnatos: utrumque prorsus verum est, quia hic hoc utrumque verum est. Nam, sicut idem sagaciter atque veraciter fatetur, interdum præscientia pro prædestinatione ponitur. Neque revera repugnat (quod absit) sed veritati potius congruere videtur, quale illud videlicet est, quod apostolus dicit: "Non repulit Deus plebem suam quam præscivit." Cum tamen hoc alias, utrumque quidem jungens, sed ab invicem rationabili differentia distinguens, mirabiliter definierit; dicens: "Prædestinationed Deus ea præscivit quæ fuerat ipse facturus. Unde dictum est: "Fecite qua futura sunt." Item quid sit prædestinatio planius ac plenius cum præscientia connectens, ita de Trinitate dicens. "In sua quæ falli mutarique potest non præscientia, opera sua futura disponere, id omnino nec aliud quicquam est prædestinare." Item brevius, sed in superiorem sensum multo apertius. Cui enim prædixisset apostolum dixisse, "Non" repulit Deus plebem suam, quam præscivit;" et exposuisset eum nomine præscientiæ prædestinationem hoc in

2 Aug. in Joh. tract. 8. op. tom. 3. p. 2. pag. 355. a Joh. cap. 14. ver. 16.

Rom. cap. 11. ver. 2.

e Esai. cap. 45. ver. 11. 8 Rom. cap. 11. ver. 2.

b Ibid. cap. 8. ver. 44.

d Aug. de præd. sanct. op. tom. 10. pag. 803. Aug. de dono persev, op. tom. 10. pag. 844.

loco significare voluisse, paulo post ait: "Sed" prædestinasse, est hoc præscisse quod fuerat ipse facturus."

Ergo utrumque, ut jam dixi, verum est; id est, tam præscientia quam prædestinatione reprobos esse damnatos, quos omnino constat ad interitum jure prædestinatos. Quod satis superque testimonia probant prædicta: quæ certe Catholici nullatenus esse dubitant invicta. Licet si hujus rei testimonium penitus debuisset esse, metalepticos id intelligi regulariter potuisset et omnino debuisset ; ut videlicet id quod sequitur per id quod præcedit intelligeretur. Attamen si adhuc hinc audire plura desiderant, ob amorem videlicet veritatis, quam nimis oppugnari considerant, aures audiendi precor accommodent, et tuendæ jam jamque veritati totis viribus operam dent. Audiant (inquam) hinc adhuc loquentem mirabiliter Augustinum, per sibi gratis infusum satis ubertim charisma divinum. "Hoci," inquit, "bonum, quod est requirere Deum, non erat qui faceret, non erat usque ad unum: sed in eo genere hominum, quod prædestinatum est ad interitum." Item de duabus loquens civitatibus: "Quarum est," inquit, "una quæ prædestinata est in æternum regnare cum Domino: altera æternum supplicium subire cum Diabolo." Item: "Si1 de aliquibus ita certa esset Ecclesia, ut qui sint illi etiam nosset, qui licet adhuc in hac vita sint constituti, tamen prædestinati sunt in æternum ignem ire cum Diabolo, tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso." Item: "Quidm dabit his quos prædestinavit ad vitam, qui hæc dedit etiam eis quos prædestinavit ad mortem ?"

Item in Enchiridion, quod senex de fide, spe et charitate, sensu subtilissimo, ingenio exercitatissimo, eloquio quoque purissimo, styloque luculentissimo, mirabiliter sibi ac singulariter, Deo favente, conscripsit et edidit. "Ad" eorum," inquit, "damnationem quos juste prædestinavit ad pœnam. Item in eodem: "Dicuntur etiam filii gehennæ, non ex illa nati, sed in illam præparati; sicut filii

h Aug. de dono persev. op. tcm. 10. pag. 848.

i Aug. de perfect. just. op. tom. 10. pag. 181.

k Aug. de civ. Dei. lib. 15. cap. 1. op. tom. 7. pag. 379.

1 Ibid. lib. 21. cap. 24. pag. 642.

Aug. op. tom. 6. pag. 234.

m Ibid. lib. 22. cap. 26. pag. 692.

• Ibid. pag. 212.

regni præparantur in regnum." Quid quæritur evidentius? quid sufficientius? Sicut, inquit, filii regni præparantur in regnum: sic etiam filii gehennæ in illam sunt præparati: quod omnino nihil est aliud quam prædestinati. Nempe hæc omnia et alia insuper plura si tantus auctor iste verissima et Catholicæ fidei per omnia congruentissima non esse perspexisset, nullatenus incorrecta relinqueret; sed ea potius, quando libros suos diligentissime retractando recensuit, corrigere studuisset. Ne inde prorsus tam frequenter ad populum impavide simul et intrepide, licenter, libenter, ac libere, fidenter ac fiducialiter ac gaudenter, servili postposito timore, luminosoque tui perfusus amore, tua auctoritate locutus fuisset, si quid itidem periculi inesse cognovisset. Unde quidem nonnulla jam superius posui, et pauca hic etiam subjicienda censui.

"Est" quidam populus præparatus ad iram Dei, damnandus cum Diabolo." Item: "Esta quidam populus natus ad iram Dei." Item: "Quare' dixit Dominus Judæis, Vos non creditis quia non estis ex ovibus meis, nisi quia videbat eos ad sempiternum interitum prædestinatos, non ad vitam æternam sui sanguinis pretio comparatos ?" Item: "Quid' potest lupus? quid potest fur et latro? non perdunt nisi ad interitum prædestinatos." Item: "Istit indignantes mortui, et morti sempiternæ prædestinati." Item: "Mundus"," inquit, "odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundaItem: "Filius perditionis dictus est Judas traditor Christi, damnationi prædestinatus." Item: "Pro isto mundo non rogat: neque enim quos scit prædestinatos ignorat." Beatus quoque Fulgentius inde taliter dicit: "Præparavit etiam Deus peccatoribus pœnas: illis utique quos juste prædestinavit ad luenda supplicia." Ubi prorsus utrumque satis aperte fatetur; et reprobis videlicet prædestinatas esse pœnas, et illos vicissim prædestinatos ad eas. Unde nimirum Catholicissime, necnon

[ocr errors]

P Augustin. in Joh. tract. 14. op. tom. 3. p. 2. pag. 404.

a Ibid. tract. 14. pag. 404.

Ibid. tract. 48. pag. 615.

u Ibid. tract. 87. pag. 715. * Ibid. tract. 110. pag. 775.

VOL. IV.

r Ibid. tract. 48. pag. 615.
t Ibid. tract. 43. pag. 587.

w Ibid. tract. 107. pag. 770.

[ocr errors]

et copiosissime disputavit in septem libris contra duos libros Fausti hæretici, Lirinensis quondam monachi, Regensis vero postmodum episcopi. Quem convicit idem doctor mirabiliter, contrivitque commenta Diaboli; et cum aliis quatuordecim sanctis coepiscopis suis, ab Ecclesia Christi repulit et eliminavit lethiferum virus Antichristi. Nec non et tribus aliis de veritate prædestinationis et gratiæ. Sed et in uno illo, quem totum super hac tantummodo quæstione ad Monimum hine consulentem cognoscitur edidisse.

Gloriosus quoque Gregorius cujus inde aliquanta jam inserui superius, taliter inter cætera inde est locutus. "Tenebrosa ostia tunc Dominus vidit, cum claustra inferni penetrans crudeles spiritus perculit, et mortis præpositos moriendo damnavit. Quod idcirco," inquit, "non adhuc de futuro, sed jam de præterito dicitur: quia quicquid futurum erat in opere, nimirum jam factum est in prædestinatione." Item: "Leviathan' iste, cum universis membris suis, æternis cruciatibus est deputatus." Item ipsum quoque diem judicii dicit esse prædestinatum, exponens illud ex libro Job; "Lampasa contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum." "Statutum", inquit, contemptæ lampadis tempus, est extremi judicii prædestinatus dies." Sanctus etiam Isidorus inde sic dicit: "Gemina est prædestinatio; sive electorum ad requiem, sive reproborum ad mortem." Non enim ait, duæ sunt, quia non sunt: sed gemina, id est, bipartita. Quia semel tu, Domine, locutus es, qualiter una quidem, sed tamen gemina prædestinatione, et electos gratis justifices ac perpetim salves; et reprobos quoque merito refutes, justeque condemnes et sicut supradictus ait Gregorius," alios respiciens redimas, alios deserens perdas."

Tale est autem quod dicitur prædestinatio gemina, in electos videlicet et reprobos bipartita, cum sit una, licet sit dupla quale est quod frequenter a beato Augustino, et a cæteris patribus dicitur caritas vel dilectio gemina: cum

y Greg. mor. lib. 29. op. tom. 1. pag. 928. z Ibid. lib. 34. pag. 1117.

a Job. cap. 12. ver. 5.

b Greg. mor. lib. 11. op. tom. 1. pag. 363.
Isidor. Hispal. senten. lib. 2. cap. 6. op. pag. 437.

« ZurückWeiter »