Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

in commentariis reipublicae Romans producuntur, nominatus. Socium autem illius Albinum, apud Italos in urbe Ticinensi sive Papiensi a rege Carolo collocatum, ab Albino Anglo in loco jam citato clare separat Notkerus: neque alium Jobannem illum Albinum esse existimaverim, cui rbetorica prsecepta inscripta vidisse se testatur GeorgiusTM Buchananus, quae Albino Flacco sive Alcuino vulgo tribuuntur.

Neque praetermittendum est Guilielmi Canr deni, viri eruditissimi et candidissimi, pneclarum hie testimonium: "Anglo-Saxones" nostri illa retate, in Hiberniam tanquam ad bonarum literarum mercaturam undique confluxerunt: unde de vitis Sanctis ssepissime in nostris scriptoribus legitur; Amandatus est ad disciplinam in Hiberniam." Similia quoque in Cambro-Britannicorum sanctorum vitis subinde occurrunt: quibus etiam, de Marco et Sulgeno Britannis, ista visum est adjicere. Sic enim in extremo libri primi de miraculis S. Germani capitulo, Ericus Antissiodorensis de Marco scribit. "Qui natione Brito, educatus vero in Hibernia, post longa pontificalis sanctitatis exercitia, ultroneam sibi peregrinationem indixit. Sic traductus in Franciam, piissi

m Buchanan. rer. Scotic. lib. 5. in rege LXV. ■ Camden. in Hibern. pag. 730.

mique regis Caroli (illius nempe qui Calvus est dictus) munificentia illectus, apud beatorum Medardi et Sebastiani coenobium anachoriticam exercet vitam; singularis nostro tempore unicte philosophus sanctitatis." De Sulgeno qui sub annum MLXX. episcopus Menevensis fuit, ipsius Alius Johannes hunc in modum cecinit.

Exemplo patrum, commotus amore legendi,

Ivit ad Hibernos sophia, mirabile, claros.

Sed cum jam cimba voluisset adire revectus

Famosam gentem scripturis atque magistris:

Appulit ad patriam, ventorum flatibus actus,

Nomine quam noto perhibent Albania longe.

Ac remoratus ibi certetum quinque per annos

Indefessus agit votum, &c.

His ita digestis Scotorum visitat arva.

Ac mox scripturas multo meditamine sacras,

Legis divinse scrutatur saepe retractans.

Ast ibi per denos tricens" jam placidus annos

Congregat immensam pretioso pondere massam;

Protinus arguta thesaurum mente recondens.

Post ha?c ad patriam remeans jam dogmate clarus

Venit, et inventum multis jam dividit aurum;

Proficicns cunctis discentibus undique circum.

Reges, quem populi, cleri, cunctique coloni,

Omnes unanimes venerantur mente serena.

In quo carmine, tria ista notanda veniunt. I. Sulgenum legendi causa, exemplo patrum Hiberniam adire voluisse: quod more majorum hoc ab illo factum fuisse ostendit. II. Tametsi Norwagiensesp grassatores nono post Christum seculo,

"trinos.

v Girald. Cambrens. Topograph. Hibcrn. distinct. 3. cap. 37. 42. 46. Jocelin. in vita Patricii, cap. 175. et 186.

duce Turgesio, insulam hanc per annos triginta occupantes, Ecclesiasfere omnes atque libros incendio consumpserint: revixisse tamenbonarumliterarum studia, et seculo adhuc undecimo habitam fuisse "Hiberniam virorum doctissimorum officinam." III. Ad illa ipsa usque tempora Hibernos nostros KdT i^o\fiv Scotorumnomen retinuisse. Narrat enini liic Johannes, patri suo fuisse propositum, studendi gratia, Hiberniam petere: sed navigio, quo vectus illo pervenire cogitaverat, adversis ventis acto, ad Albaniam appulisse; ibidemque quinquennii facta mora, Scotorum demum arva invisisse, atque illic decern vel tredecim annos sacrarum Scripturarum lectioni impendisse.

Hrec ex innumeris paucula, ad epistolse tertiredecimre illustrationem, proferre visum fuit. In cseteris si quid obscuri sit, quod ex temporis his- toria lumen aliquod desideret; ei facem, ex vetere memoria comparatam, prseferre conati sumus. Id tantum jam monendum: ex iis quae ab aliis antehac sunt editae, plures epistolas hie addi potuisse, et illam nominatim, quae anno DCCXLII. a papa Zacharia ad Wittam vel Wittanum scripta, inter Romanorum" pontificum et Bonifaciir Moguntini

1 Epist. Decret. edit. Romse, tom. 2. epist. 2. 1 Bonifac. cpist. 1.11.

epistolas excusa prostat. Qui* enim Saxonico nomine Witanus sive Whitus dictus est, a Lupo1 Servato et aliis Latino vocabulo, Albuinus eodem sensu est appellatus: is ipse, qui "egressus de Hibernia (ut notat Trithemius") praedicationis causa venit in Thnringiam," ubi a Bonifacio primus Barbarenae sive Buraburgensis ecclesise episcopus est constitutus. "In oppido enim Buraburg juxta Fritzlar, sedi episcopali post suum recessum ordinavit episcopum Albuinum discipulum suum Hiberniensem, monasterii urbis monachum: cujus festum agitur VII kalendas Novembris," quemadmodum ex Manuscripto suo retulit Nicolaus Serariusw.

Ex ineditis vero plurimse sunt epistolee quas, omni licet adhibita diligentia, consequi nequivimus: inter quas et regum nostrorum illae sunt, de quibus in Caroli Magni vita Eginhardus. "Scotorum reges sic habuit ad suam voluntatem per suam munificentiam inclinatos, ut eum nunquam aliter quam Dominum, seque subditos et servos ejus pronuntiarent. Extant epistolae ab iis ad eum missa?,

• Ex Anglia a Bonifacio accitum notat Othlonus vita Bonifadi lib. 1. cap. 30. Vid. Mir.vmn in Fastis Belgicis. Mai. 1. 'Lup. in vita Wigberchti, cap. 14.

"Jo. Trithem. de viris illustr. Ord. Benedict), lib. t. cap. 190. vid. et lib. 3. cap. 2G7.

"Hol u.ii Mo^untiacarum iibro 3. notat. 29.

quibus hujusmodi affectus eorum erga illum indicator." Quod a Saxonico illo poeta, libro quinto de gestis Caroli, sic habetur expressum

Scotorum reges ipsum Dominum vocitabant,

Ac se subjectos ipsius et famulos.
Hoc apices ab eis missi testantur ad ilium,

Quorum claret amor maximus alloquio.

Sed has, et ejus generis alias, illis qui in transmarinis partibus degunt e tenebris eruendas relinquimus; earum quas domi reperire potuimus editione hoc tempore contenti.

[merged small][ocr errors]
« ZurückWeiter »