Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

VETERUM EPISTOLARUM HIBERNICARUM SYLLOGE.

EPISTOLA I.

GREGORII I. ROMANI PONTIFICIS, AD EPISCOPOS HIBERNLE. Gregorius*, universis episcopis per Hiberniamh.

Scripta vestra summa cum gratulatione suscepi: sed erit in me uberior valde laetitia, si mihi de vestra contigerit reversione gaudere. Prima itaque epistolae vestrae frons gravem vos pati persecutionem innotuit. Quae quidem persecutio dum non rationabiliter sustinetur, nequaquam proficit ad salutem. Nam nulli fas est retributionem praemiorum expectare pro culpa. Debetis enim scire (sicut beatus Cyprianus dixit) quia martyrem non facit poena, sed causa. Dum igitur ita sit, incongruum nimis est de ea vos, quam dicitis, persecutione gloriari, per quam vos constat ad aeterna praemia minime provehi. Reducat ergo charitatem vestram tandem integritas fidei ad matrem, quae vos generavit, Ecclesiam. Nulla vos animorum intentio a concordiae unitate dissociet: nulla persuasio rependo vos a recto itinere defatiget. Nam in synodo, in

"Anno Christi 592.

b Ita legunt magno consensu exemplaria tum edits, turn manuscripta.

qua de tribus capitulis actum est, aperto liquet, nihil de fide convulsum esse, vel aliquatenus immutatum, sed(sicut scitis) de quibusdam illic solummodo personis est actitatum: quarum una, cujus scripta evidenter a rectitudine Catholicae fide"i deviabant, non injuste damnata est.

Quod autem scribitis, quia ex illo tempore inter alias provincias maxime flagellatur Italia: non hoc ad ejus debetis intorquere opprobrium; quoniam scriptum est: "Quemb diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit." Si igitur ita est, ut dicitis; ex eo tempore magis dilecta est apud Deum et modis omnibus approbata, ex quo Domini sui meruit sustinere flagella. Quia vero non ita fit, quemadmodum vos in ejus insultatione affirmare conamini, rationem attendite. Postquam recordandae memoriae Vigilius papa in urbe regia constitutus, contra Theodoram tunc Augustam et Acephalos damnationis promulgavit sententiam; tunc Romana urbs ab hostibus adita et captivata est. Ergo bonam causam habuerunt Acephali, et injuste damnati sunt, post quorum damnationem talia contigerunt? Absit. Hoc enim nec nostrum quempiam, nec alios qui Catholicae fidei mysteriis instituti sunt, vel dicere, vel aliquo modo confiteri convenit. His denique cognitis, ab hac quandoque jam deliberatione recedite.

Ut igitur de tribus capitulis animis vestris ablata dubietate, possit satisfactio abundanter infundi; librum quem ex hac re sanctae memoriae decessor meus Pelagius papa scripserat, vobis utile judicavi transmittere. Quem si deposito voluntariae defensionis studio, puro vigilantique corde saepius volueritis relegere; eum vos per omnia secuturos, et ad unitatem nostram reversuros nihilominus esse confido. Porro autem si, post hujus libri lectionem, in ea qua estis volueritis deliberatione persistere, sine dubio non rationi operam, sed obstinationi vos dare monstratis. Unde iterum habita locutione, charitatem vestram admoneo, ut quoniam, Deo suffragante, fidei nostrae integritas in causa trium capitulorum inviolata permansit;

[ocr errors]

mentis tumore deposito, tanto citius ad matrem vestram, quae filios suos expectat et invitat, Ecclesiam redeatis, quanto vos ab ea quotidie expectari cognoscitis.

RECENSIO.

Ex Gregorii Regesto, lib. 2. rpist. 36. indictione 10. quae anno xtm nostrs Christians e S92. respondet.

EPISTOLA II.

EJUSDEM GREGORII, AD QUIRINUM EPISCOPUM. Gregorius,» Quirino episcopo, et cseteris episcopis in Hibernia Catholicis.

Quia charitati nihil est longe; quos dividunt loca,jungat epistola. Lator itaque praesentium ad beati Petri apostolorum principis Ecclesiam veniens, fraternitatis vestrae se asseruit ad nos epistolas accepisse, easque in Hierosolymorum urbe cum rebus quoque aliis perdidisse. In quibus, sicut ipse ait, studuistis inquirere, sacerdotes ac plebes quae Nestorianae haereseos errore confusae sunt, cum ad matrem electorum omnium Catholicam Ecclesiam revertuntur, utrum baptizari debeant, an certe solius verae fidei confessione ejusdem matris Ecclesiae visceribus adjungi.

Et quidem ab antiqua patrum institutione didicimus, ut qui apud haeresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam Ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis, aut impositione manus, aut sola professione fidei ad sinum matris Ecclesiae revocentur. Unde Arianos per impositionem manus occidens, per unctionem vero sancti chrismatis ad ingressum sanctae Ecclesiae Catholicae oriens reformat. Monophysitas vero et alios ex sola vera confessione recipit: quia sanctum baptisma, quod sunt apud haereticos consecuti, tunc in eis vires emundationis accipit, cum vel illi per impositionem manus Spiritum sanctum acceperint, vel isti per professionem verae fidei sanctae et universalis Ecclesiae visceribus fuerint uniti. Hi vero haeretici qui in Trinitatis nomine minime baptizantur, sicut sunt I3onosianib et Cataphryges (quia et illi Christum

[ocr errors][ocr errors]
« ZurückWeiter »