Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

eadem gratia per quam semel illuminati sunt cooperante et auxiliante, operantur bona: non ex seipsis neque ex viribus propriis, sed ex Illo cujus Spiritu aguntur. Quia, ut apostolus dicit, Quicunque spiritu Dei aguntur. hi filii sunt Dei."

Rom. cap. 8. ver. 14.

CAP. IV.

Walafridi Strabi et Rabani Mauri de Gotteschalco diversa judicia: cum rebus in synodo Moguntina adversus eum gestis.

FINEM tandem peregrinationi suæ imponens Gotteschalcus, ex Italia in patriam demum rediit: ubi gratulatorio carmine a Walafrido Strabo, Augiæ divitis abbate, exceptus est. Quod ideo adscribendum duxi, quia longe aliis depingit hominem moribus, quam Hincmarus, acerrimus ipsius adversarius, eum nobis exhibuerat. Inscriptum est autem:

Gotteschalco monacho, qui et Fulgentius.

(quod nomen a familiari Strabo ea ratione illi videtur datum, qua Davidis Carolo Magno, Damotæ Riculpho Moguntino archiepiscopo, et Homeri Angelberto abbati, in Alcuini epistolis passim tributum cernimus.)

Velox Calliope, viam frequenta,
Qua Fulgentius invenitur: illum
Post cunabula longius meantem
Quæsisti, dubiam secuta famam.
Interdum vaga perstrepebat illum
Romana positum ferens in urbe ;
Devoto extera cogitare corde
Gratis exiliis adire rura.

Tandem quære suo loco reductum,
Et dic Semper ave, valeque multum :
Cui quondam dederas honore nomen
Ductum, dirigit hic tibi salutem.

a Ann. DCCCXLVII.

b Supr. cap. 2.

c Poem. Strabi, tomo 6. antiqu. lect. Henr. Canisii pag. 654.

d Sirmond. not. ad tom. 2. concil. Galliæ, pag. 682. de quo videndus quoque Browerus, antiquitat. Fuldens. lib. 1. in fine cap. 14.

Dulcia cum nostros sancti natalis amores
Jam propius tractis complerent gaudia votis ;
Addita sunt fasti fulgentia dona secundi,
Quod tua suspensis ingessit epistola nobis.
Ut requies lasso, sitienti ut dulcis aquæ fons,
Lac maternum agnis, pluvia ut squalentibus arvis,
Carcere constrictis ut lucis vena diurnæ :
Sic optata Palatinas mihi metra, tuapte
Scripta manu, nebulas vero pepulere nitore.
Sed quia lucifluo succedunt sæpe sereno
Nubila, non aliter turbant mea gaudia Cauri,
Dum tua scripta sonant, bene me te posse carere,
Ad faciem quantum: cum sit mihi testis in imo
Pectore spes ardens, a te me plurima velle
Lucrari, lucisque tuæ consortia ferre.

Te quoque sit certum multis testantibus, et me
Atque alios exemplorum verbique lucerna
Instruere, et sapidis infundere

posse salivis.
Est aliud majore mihi morore gemendum;
Quod cum vita tibi potior sit lege Lycurgi,
Solus in accepto recubes non prodigus auro,
Commissumque premant sudaria nexa talentum.
Atqui in pauperie passa est quam nostra juventus,
Non talem te, care, habui, minus atque benignum
Expertus non sum, fuerat quam cura petentum.
Cur modo divitias mordax testetur in amplis
Fama tuam miror celare peculia dextram ;
Quæ pater usuris clemens augenda reliquit.
Sol radios nec Luna suos cœco invidet orbi,
Imber in arva cadit subjecta, fluuntque volentes
More suo fluvii, partum trabit aera mundus,
Gramina fert tellus, foliis et fructibus arbor
Sponte revestitur, lac manat ab ubere matrum :
Ipse Deus sine dat cunctis discrimine lucem,
Et pluvias, operisque sui jubet ire sequaces.
Quis mihi persuasit sacra munera corde tenaci,
Obstruere, auctori nisi qui contraria sentit ?
Quin potius monuit sancti quod pagina Pauli,
Servemus: Bona, quæ subsunt, operemur ad omnes,
Sed magis in sanctos, quos vita domestica nutrit.
Ergo pater fraterque, meæ pars unica mentis,
Noluerim mea dicta putes lacerare volentis,
Sed tua nolentis reticere pericula; si quid
Mens mea scit, poteritque fidem servare fideli ;
Non tibi talis ero, qualem meminere Philippum
Fraude in amicitiæ per prisca volumina fasti.
Sis mihi quam merui longe, rogo, major amicus:

e forte purum.

Quantus sum tibi, tantus ero; rescribe per istum
Pacis amatorem nostræ, fidumque sequestrum :
Proque rogante ora, ne, turbine raptus iniquo,
Non meminisse tui queat; hinc in sæcla valeto.

Verum non eadem fronte a Rabano Mauro, qua a discipulo ipsius Walafrido Strabo, exceptum se sensit Gotteschalcus. Scripta enim ad Eberhardum comitem (e principibus, ut videtur, Lotharii unum) epistola Gotteschalcum, tacito licet nomine, ita perstrinxit ille. "Divulgatum in his partibus constat, quendam sciolum apud vos manere, qui dogmatizet, quod prædestinatio Dei omnem hominem ita constringat, ut etiamsi quis velit salvus fieri, et pro hoc fide recta atque bonis operibus certet, ut ad vitam æternam per Dei gratiam veniat, frustra et incassum laboret, si non est prædestinatus ad vitam: quasi Deus prædestinatione sua cogat hominem interire, qui autor est salutis nostræ, non perditionis. Et jam hinc multos in desperationem suimet hæc secta perduxit, ita ut dicant: Quid mihi necesse est pro salute mea et vita æterna laborare? quia, si bonum fecero, et prædestinatus ad vitam non sum, nihil mihi prodest: si autem malum egero, nihil mihi obest; quia prædestinatio Dei me facit ad vitam æternam pervenire. Hæc traditio multis, in istis partibus, scandalum est; et prædicatoribus evangelii homines inobedientes facit, quia jam desperantes de semetipsis eos reddidit. Dicitur enim ipse doctor vester multa testimonia excerpsisse de opusculis beatissimi et doctissimi patris Augustini, quibus nititur suam sententiam affirmare: cum memoratus pater et doctor catholicus, contra Pelagianos scribens, qui gratiæ Dei contrarii prædicatores fuerant, defensor ejusdem gratiæ, non destructor rectæ fidei, fuerit."

Gotteschalcus tamen, nihil ab incepto suo deterritus, in Moguntina civitate habita synodo, et ipsi Rabano archiepiscopo libellum professionis suæ porrexit: ut refert Hincmarus in epistola ad Nicolaum I. papam, et capite

f Flodoard. hist. Rem. lib. 3. cap. 26. init.

Apud Magdeburg. centur. 9. cap. 5. col. 225.

secundo posterioris operis ad Karolum regem adversus eundem Gotteschalcum scripti. Tres vero sub Rabano Moguntinas synodos habitas fuisse constat. Primam, circa Kalendas Octobres anni octingentesimi quadragesimi septimi. Secundam, sequente anno, circa easdem Kalendas. Tertiam, anno octingentesimo quinquagesimo secundo: indictione Romanorum quinta-decima; ut notat in libro vitæ Rabani tertio Johannes Trithemius. In prima, causam Gotteschalci fuisse agitatam, innuit ibi Trithemius: primam illam, ut videtur, cum secunda confundens. Nam in actis primæ nihil occurrit, quod ad causam Gotteschalci spectat; nisi quis cum Severino Binio eo referenda putet, quæ in fine synodi illius legimus. "Multa quidem alia per diversas quæstiones coram nobis allata sunt: sed pro brevitate temporis in præsenti concilio omnibus respondere, et ea absolvere non potuimus." Sed quænam istæ quæstiones fuerint, non magis scimus, quam quæ illæ, de quibus in tertia synodo actum: ubi episcopos de absolvendis quæstionibus tractatum habuisse, narrant veteres annales Fuldenses a Pithæo et Frehero editi.

Rectius igitur in Hirsaugiensi chronico idem Trithemius, cum aliis, ad secundam synodum damnationem Gotteschalci retulit: ita de illa scribens. "Rabanus archiepiscopus Moguntinus, jussu Lotharii imperatoris (vel potius fratris ipsius, Ludovici regis Germaniæ) synodum apud Moguntiam episcoporum et abbatum convocavit, anno Domini octingentesimo quadragesimo octavo: indictione undecima (Romanorum puta; ut in tertiæ synodi tempore locutus est idem. Alias enim indictio imperatoria, ut appellant, cœpta tum est duodecima): in qua hæreticum quendam, nomine Godschalcum, presbyterum condemnavit; et multa ad decorem et utilitatem ecclesiasticam constituit. Fuerunt inter alios ibi præsentes celeberrimi viri episcopi, Helti archiepiscopus Trevirensis, Hildeboldus archiepiscopus Coloniensis, Altfridus episcopus Hildes

Ann. DCCCXLVIII.

« ZurückWeiter »