Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

lum apparere epistolici characteris vestigium," recte a viro eruditissimo est observatum : sicut etiam, hinc sermonis sui 49. exordium mutuatum esse homiliarum ad fratres in eremo, quse inter Augustini opera feruntur, consarcinatorem. Et sane, inter Columbani instructiones seu Homilias XIII. quse in manuscripto monasterii Bobiensis habentur, haec ipsa ordine quinta reperitur; indeque descripta, Parisiis a Thoma Messinghamo typis est mandata. Nos vero, ex mutua utriusque editionis collatione, hanc sive epistolam sive homiliam aliquanto emendatiorem hic exhibuimus. "Columbanus magnus ille Hibernise Archimandrita, et Bobiensis in Italia celebris Benedictinorum ccenobii institutor et rector universales epistolas ad totius Ecclesise viros destinabat. Una mihi suppetit manuscripta ex prsedicto monasterio transmissa," inquit Lucas Waddingus Hibernus, annot. in epist . I. Francisci ad universos Christi fidelcs.

EPISTOLA IV.

Ejusdem Columbani, Rhythmica.

Mundus iste transit, et quotidie decrescit:
Nemo vivens manebit, nullus vivus remansit.
Totum humanum genus ortu utitur pari,
Et de simili vita fine cadit aequali.
Deferentibus vitam mors incerta subripit:
Omnes superbos vagos mceror mortis corripit.
Quod pro Christo largiri nolunt, omnes avari
Importune omittunt: post se colligunt ali*.
Parvum ipsi viventes Deo dare vix audent:
Morti cuncta relinquunt; nihil de ipsis habent.
Quotidie decrescit vita praesens, quam amant:
Indeficiens manet sibi pcena quam parant.
Lubricum, quod labitur, conantur colligere:
Et hoc, quod se seducit, minus timent credere.
Dilexeruntb tenebras tetras magis quam lucem:
Imitari contemnunt vitae Dominum Ducem.
Velut in somnis regnent, una hora laetantur:
Sed aeterna tormenta adhuc illis parantur.
Cceci nequaquam vident quid post obitum restat
Peccatori impio quod impietas praestat.
Cogitare convenit te haec cuncta, Amice:
Absit tibi amare hujus formulam vitae.
Omnisc caro ut fcenum, flagrans licet florida:
Sicque, quasi flos fceni omnis ejus gloria.
Orto sole arescit fcenum, et flos deperit:
Sic est omnis juventus, virtus cum defecerit.

Id est, olleri. b Joh. cap. 3. ver. 19.

Esai. cap. 40. ver. 6. 1 Pet. cap. 1. ver. 24. Jacob. cap. 1. ver. 11. Vultus Christi radius prae cunctis amabilis,

Magis diligendus est, quam flos carnis fragilis.

Caveto, Filiole, seminare species,

Quas mox ingredietur non parva pernicies.

Plerique perpessi sunt poenarum incendia;

Voluntatis lubricae nolentes dispendia.

Poculum impiissimae noli tu bibere;

Unde multos plerumque vides laetos ridere.

Nam quoscumque videris ridere inaniter;

Scito in novissimis quod flebunt amariter.

Conspice, Clarissime, sic esse libidinem,

Ut morsum mortiferum, quod vincit dulcedinem.

Noli pronus pergere per vias mortalium:

Quam multis evenisse conspicis naufragium?

Perge inter laqueos cum suspensis pedibus;

Per quos captos caeteros incautos comperimus.

De terrenis eleva tui cordis oculos:

Ama amantissimos angelorum populos.

Beata familia, quae in altis habitat:

Ubi senex non gemat, neque infans vagiat:

Ubi non esuritur, ubi numquam sititur:

Ubi cibo superno plebs ccelestis pascitur.

Ubi nemo moritur, quia nemo nascitur:

Ubi aula regia [ac] coelestis pascitur.

Ubi vita viridis veraque est futura:

Quam nec mors, nec mceroris metus, est consumptura.

Laeti leto transacto laetum regem videbunt;

Cum regnante regnabunt, cum gaudente gaudebunt.

Tunc dolor, tunc taedium, tunc labor delabitur:

Tunc Rex Regum, Rex mundus, a mundis videbitur.

RECENSIO.

Ex duobua antiquis bibliothec* Sangallensis monasterii exemplaribus edidit Goldastus: quorum unum ivivvliov, alteram auctoris nomen prseferebat. Verum et illum et me quoque fugerat, quod a doctissimo episcopo Kilmorensi D. Guilielmo Bedello est animadversum; rhythmis orationem totam contineri. Ut inter ea qus ad canendum digna Columbanum edidisse scribit Jonas* et Sige

»' Jonas abbas, in vita S. Columbani, cap. 2.

bertusb, etiam hsc numeranda fuerit epistola. Versus enim sunt parisyllabi om- nes, modulation! accommodati: in quibus, clisionum et quantitatis ratione prorsus neglecta, quatuordecim syllabarum numerus studiose est observatus. Unde singulis per arixovg descriptis, paucula qua-dam a nobis sunt leviter immutata, et tres quoque dempti versiculi, quibus nullus alius simili rhythmo desinens respondere deprehendebatur, nempe post distichon IS""

Pulchritudo hominum senescens delabitur.

post 23"m

Ubi laudes Domini nulla vox retinet; vel potius (ut et sensus et numeri syllabarum ratio postulat) nulla vox non rennet, et post 25°m

In qua male resonans, nulla vox audita est.

Hujus generis versus, inter Bonifacii Moguntini epistolas, complures cernuntur, octo syllabarum numero constantes: de quibus (in epistola 65* ad Aldhelmum) ita meminit -Edilwatdus. "Huic nostra parvitatis epistols trina cantati modulaminis carmina, binis generibus digesta subdidimus, &c. quorum tertium non pedum mensura elucubratum, sed octonis syllabis in uno quolibet versu compositis (una eademque litera comparibus linearum tramitibus aptata) cursim calamo perarante caraxatum tibi sagacissime »atorc, transmittens dicavi." nec alius spectandus hie rhythmus. Cujusmodi etiam quid in B. Augustini psalmo contra Donatistas observare licet, in quo versus omnes secunda vocali e tcrminantur; et in poematis Alcuini col. 1686, 16S7.

Simplicibus vero hisce rhythmis successerunt demum versus qui (abinventoris, ut putatur, nomine) Leonini sunt dicti; ex rhythmo pariter et metro constantes utpote, in quibus tum similiter cadentium, tum quantitatis syllabarum ratio est habita. Cujus generis inter primos qui extant, Guilielmi Pictaviensis i 11i sunt, quos ad epistolam 29u1 sumus producturi. Hujus generis habentur Metelli (circa ann. 1060.) tomo primo antiq. lect. H. Canisii pag. 174. et inter epigrammata patrum monasterii S. Galli 63 et 65, tomo quinto pag. 734, 785. authore Eckerardo decano S. Galli,qui scripsit vitam Notheri Balbuli tomo sexto pag. 933. et alii MSS. quos habemus Dunstano Cantuariensi archiepiscopo directi.

b Sigebert . de script . Eccles. cap. 60.

c Pater, ut infrain (ipsius Aldhelmi) epistola XIII.

EPISTOLA V.

Ejusdem Columbani ad Hunaldum.

C Asibus innumeris decurrunt tempora vitae:

O mnia praetereunt, menses volvuntur et* anni;

L abitur in senium momentis omnibus aetas.

U t tibi perpetuam liceat comprendere vitam,

M olles illecebras vitae nunc sperne caducae.

B landa luxuria virtus superatur honesta.

A rdet avaritia coecaque cupidine pectus.

N escit habere modum vanis mens dedita curis.

V ilius argentum est auro, virtutibus aurum.

S umma quies, nil velle super, quam postulat usus.

H os ego versiculos misi tibi saepe legendos:

U t mea dicta tuis admittas auribus, oro.

N ete decipiat vana et peritura voluptas.

A spice quam brevis est procerum regumque potestas.

L ubrica mortalis cito transit gloria vitae.

D a veniam dictis; fuimus fortasse loquaces.

O mne quod est nimium, semper vitare memento.

COLUMBANUS HIBERNUS, HUNALDO DISCIPULO.

Suscipe, Hunalde, libens et perlege mente serena
Dicta Columbanus, fida te voce monentis:
Quae licet ornatu careant sermonis honesti,
Vota tamen, ventisque piae testantur amorem.

* al. in amis.

« ZurückWeiter »