Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

habebit in coelo. Ideo post confessionem Trinitatis, in qua est Pater cum Filio et Spiritu sancto, subsequitur unius matris pia confessio, dicens sanctam esse Ecclesiam Catholicam. Cur unus Adam fingitur, et una Eva de latere tollitur et in mulierem formatur? Nonne secundum apostolum "mysteriume magnum est in Christo, et in Ecclesia V Non est ergo altera Christi de latere, sed una est formata. Unde unus est in latere Christi Jesu lancea militis mysticus locus, de quo exiitf aqua et sanguis: quae duo in signa unius Ecclesiae. Unde una arca servatur in diluvio, nec altera; "sig potuit evadere quisquam [qui fuit extra arcam] Noe; et qui extra Ecclesiam foris fuerit, evadet." Unde unum tabernaculum in monte Moysi et exemplar ostensum est. Unde unuslocutus est apud Deum, in quo Moyses extrema maims supremae vidit, dicente Domino: "Esth locus apud me, sta in foramine petrae, et posteriora mea videbis." Petra autem erat Christus: posteriora manus, incarnatio; foramen unum, una passio; locus unus, una Ecclesia figuraliter intelligi potest. Videte quod non videtur dextra Domini nisi in uno loco, in una petra, in uno foramine. Una1 Raab meretricis domus ab incendio Jericho sub coccineo fune salvatur. Unde unum templum a Solomone construitur. "Eccek quam bonum et quam jocundum, habitare fratres in unum." Quae omnia quomodo de unitate Ecclesia? explanata sunt, bene (ut credo) meministis.

His perterritus, ad alia me converti et inveni Augustinum (qui dicitur aqua de nubibus) versum de Psalterio explanantem hunc, " Per1 diem sol non uret te, neque luna per noctem." Per diem a sole uritur, qui prava de Christo sentit; et per noctem a luna, qui prava de Ecclesia sentit. Unde scriptum est in lege: "Quim maledixerit patri aut matri, morte moriatur." Quid autem pravius sentiri potest de Ecclesia matre, quam si dicamus? Roma errat, Hierosolyma

* Ephes. cap. S. vcr. 32. 1 Joh. cap. 19. vcr. 34.

• Cyprian de Unitate Eccles. h Exod. cap. 33. ver. 21,22,23. 1 Josu. cap. 2. ver. 18,21. k Psalm. 133. ver. L

1 Psalm. 121. ver. 6.

TM Exod. cap. 21. ver. 17. Lcvit. cap. 20. ver. 9. Matth. cap. 15. ver. i. Marc. cap. 7. ver. 10.

errat, Alexandria errat, Antiochia errat, totus mundus errat: soli tantum Scoti et Britones rectum sapiunt. Item Hieronymus: "Moyses," inquit, "moriens plangitur, Jesus absque lachrymis in monte sepelitur." In lege morientes, sub XIV. luna Dominum crucifigentes, plangam: sed cum Christo resurgentes in Evangelio suscipiam. Occurrit mihi item Augustinus sanctus, ubi contra totas haereses sub anathematis titulo disputat; dicens. "Tessarescaedecaditae, id est, quartanae decimae esse haereses eorum qui pascha XIV. luna cum Judaeis faciunt." Item tractans evangelium, de illis inquit. "[Ex] languentibus super piscinam unum Jesus elegit quem sanaret: quia quisquis praeter unitatem fuerit, licet venerit, sanari non potest." Et hoc mihi horret, nisi me consulatus vestri fida ratio validiori et certiori sententiae perducat.

Quid plura? Ad Gregorii" papae, urbis Romae episcopi (a nobis in commune suscepti, et oris aurei appellatione donati) verba me converti; qui etsi post omnes scripsit, tamen est merito omnibus praeferendus: et inveni illum hunc locum apud Job tractantem; "Auro" locus est in quo conflatur." Aurum est sanctorum massa; locus conflationis, unitas Ecclesiae; ignis, tribulatio martyrii. Qui ergo extra unitatem Ecclesiae uritur, conflari potest, purgari non potest. Unde etPaulusait: "Sip tradidero corpus meumut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest;" et reliqua. Item ad eundem sensum interpretantem et hunc versum alio loco inveni. "Estoq mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias;" nec in coelo angelis, nec in terra hominibus locum munitum, id est, tutum invenit, nisi humilem unitatem; quem archangelus amisit et nunc diabolus est, et quem homo imitatus, illum amisit, et nunc mortuus est. Et hoc timeo: vos considerate compatienter, fratres, si meritor est, an ignavia.

Postremo ad cyclorum computationem diversorum, quid unaquaequc lingua de cursu solis et lunae sentiret; conversus totus, licet diverse alium in die, alium in luna,

"Gregor. Moral, in Job. lib. 18. op.tom. 1. pag. 573. • Job, cap. 28. vcr. 1.

P 1 Cor. cap. 13. ver. 3. 1 Psalm. 31. ver. 3.

'Forsan ex merito an ignavia, ut conjicit B«dcllus, doctiss. cpisc. Kilmur.

alium in mensc, alium in bissexto, alium in epacta, alium in augmento lunari (quod vos saltum dicitis): inveni cyclos contra hunc, quem vos tenetis, esse contrarios. Primum illum quem sanctus Patricius papa noster tulit et facit'; in quo luna a XIV. usque in XXI. regulariter, et aequinoctium a XII. kalend. Aprilis observatur. Secundo Anatolium, quem vos extollitis quidem adu veram Paschae rationem numquam pervenire eos qui cyclum LXXXIV. annorum observant. Tertio Theophilum. Quarto Dionysium. Quinto Cyrillum. Sexto Morinum. Septimo Augustinum. Octavo Victorium. Nono Pacomium monachum, ^Egypti ccenobiorum fundatorem; cui ab angelo ratio Paschae dictata est. Decimo trecentorum decem et octo episcoporum decennovennalem cyclum (qui Graece Enneacedeciterida dicitur) in quo kalendas Januarii lunaeque ejusdem diei et initia primi mensis ipsiusque XIV. lunae recto jure ac si quodam clarissimo tramite, ignorantiae relictis tenebris, studiosis quibusque cunctis temporibus sunt adnotatae, quibus paschalis sollennitas probabiliter inveniri potest.

Hunc inveni valde huic (cujus auctorem, locum, tempus, incertum habemus,) esse contrarium in kalendis, in bissextoj in epacta, in XIV. luna, in primo mense, in aequinoctio. "Scrutaminiquew", ut Cyrillus ait, "quodordinavitsynodus Nicenalunas quartasdecimas omnium annorum per decemnovennalem cyclum: (quem Victorius per vicesimas et octavas vices cum kalendis DXXXII. et bissexis CXXXIII. in id ipsum unde ortus est redire fecit) ut non fallamur in luna primi mensis; et celebremus Pascha in sequenti Dominico, et non faciamus in luna XIV. cum Judaeis et haereticis qui dicuntur Tessarescedecaditae, et constitutum est, inquit, in omnibus synodis, praiter synodum Gangrensem et Caesariensem, ut non faceret ulla Ecclesia, vel civitas, et

• Forsan/eci/. < XV. potius. alias esset a XIV. ad XX.

"De»ideratur hie aliquid: de quo videnda Wilfridi disputatio apud Bedam, lib. 3. histor. ccciesiast . cap. 25. et Aldelmi, inter epistolas Bonifacii edit. Mogunt. ann. 1G05. pag. 59.

Ex lacinia epistols Cyrilli ad synodum Carthaginicnsem inepte adsuta: de qua consulendus Petavius, doctrin. temporum, tom. 1. pag. 221. et tom. 2. pag. 893, 894.

omnis regio contraria his quae statuta sunt de Pascha in Niceno concilio. Et si non scripsisset synodus Nicena cyclum lunarem primi mensis; sufficeret cyclus lapidis" Selenitis in Perside ad exemplum rationis paschalis, cujus candor interior cum luna primi mensis crescit et decrescit:" ut non faciamus communem de embolismo, et embolismum de commune, id est, brevem annum lunarem duodecim mensium de longo, id est, tredecim in quo abortivam lunam fallaciter celebratis; ut in primo mense in unitate Ecclesiae verum agnum veri Israelitae immaculatum immaculati iny una domo, sicut praeceptum est, comedamus; in quo mense eduxit Caim Abel justum in campum ut occideret eum; in typo Christi educti in praetorium Pilati in sexta feria; quia in eadem die conceptus creditur in utero, et mortuus est in cruce; dum in sexta feria mortuus est Adam in anima pro peccato in paradiso, et in eadem die obiit in corpore.

Haec probate, si vultis; si non, renuntiate Catholicis testimoniis: si nec utrumque utrique hoc dicamus. "Omnes1 nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis." Et "non" judicemus ante tempus, donee veniat qui illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordium." Et "noliteb judicare, ut non judicemini: in quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis." Et " quid0 judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit." Onus est vobis, ut video, quod dico: onus est et mihi quod dicitis, nisi verbis Scripturae sanctae probaveritis. "Onerad ergo nostra invicem portemus; et sic adimplebimus legem Christi." Si1' enim alter alterius percutiamus infirmam conscientiam, in Christo peccamus; sif sanum sapimus, vobis sapimus; si mente excidimus, Deo: sih vivimus, Domino vivimus; si

* Vid. Damascium in vita Isidori: Graec.

f Exod. cap. 12. ver. 46.
"1 Cor. cap. 4. ver. 5.
c Rom. cap. 14. ver. 4.
'1 Cor. cap. 8. ver. 12.
h Rom. cap. 14. ver. 8.

apud Fhotium, pag. 568, 569. edit.

* 2 Cor. cap. 5. ver. 10.
b Matth. cap. 7. ver. 1, 2.
d Galat. cap. 6. ver. 2.
'2 Cor. cap. 5. ver. 13.

morimur, Domino morimur, quia Domini sumus. Obsecramus vos pro Christo, ut non nobis improperetis cum matre nostra: quia omnis soboles suae matris speciem imitatur. Unde accipimus spiritum, inde spiramus: loquacitatem nostram vestra fiducia praestat.

Anno igitur, ut praedixi, emenso, juxta Deuteronomion, "interrogavi' patres meos ut annuntiarent mihi, majores meos ut dicerent mihi:" successores videlicet nostrorum patrum priorum, Ailbei episcopi, Querani Coloniensisk, Brendini, Nessani, Lugidi, quid sentirent de excommunicatione nostra, a supradictis sedibus apostolicis facta. At illi congregati in unum, alius per se, alius per legatum suum vice sua missum, in campo Lene sanxerunt, et dixerunt; " Decessores nostri mandaverunt per idoneos testes, alios viventes, alios in pace dormientes,utmeliora etpotiora probata a fonte baptismi nostri et sapientiae et successoribus apostolorum Domini delata sine scrupulo humiliter sumeremus." Post in commune surrexerunt, et super hoc orationem (ut moris est) nobis celebraverunt, ut Pascha cum universali Ecclesia in futuro anno celebrarent. Sed non post multum surrexit quidam paries dealbatus, traditionem seniorum servare se simulans; qui utraque non fecit unum, sed divisit, et irritum ex parte fecit quod promissum est: quem Dominus (ut spero) percutiet quoquo modo voluerit.

Deinde visum est senioribus nostris, juxta mandatum, ut, "si1 diversitas oborta fuerit inter causam et causam, et variaverit judicium inter lepram et non lepram, irent ad locum quem elegit Dominus;" ut si causae fuerint majores, juxta decretum synodicum, ad caput urbium sint referendae: misimus quos novimus sapientes et humiles esse, velut natos ad matrem, et prosperum iter in voluntate Dei habentes, et ad Romam urbem aliqui ex eis venientes, tertio anno ad nos usque pervenerunt; et sic omnia viderunt, sicut audierunt: sed et valde certiora, utpote visa quam audita, invenerunt; et in uno hospitio

1 Deut. cap. 32. ver. 7. k forsan Clonemh.

1 Deut. cap. 17. ver. 8.

« ZurückWeiter »