Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ut non admodum mirari subeat, etiam Guilielmi Malmesburiensis temporibus repertos fuisse, quibus hujusmodi Aldhelmi scripta "nauseam pepererint: non attendentibus quod juxta mores gentium varientur modi dictaminum." Ita ille, de gestis regum Anglorum lib. 1. cap. 2. ad dicti confirmationem porro subjiciens; "Grsecos involute, Romanos circumspecte, Gallos splendide, Anglos pompatice dictare solere." Porro Eahfridus sive iEhfridus (EA enim AngloSaxonum, JE Latinorum diphthongo respondet) ad quem, post sex annos studiis in Hibernia impensos, missa est hsec epistola, non alius esse videtur quam Eadfridus (ab aliis Eatferd, a quibusdam etiam Egfridus dictus) rui Beda vitam Cuthberti soluta oratione a se descriptam dicavit; quemque Eadberto anno Dom. 698. in Lindisfarnensi episcopatu successisse, ex Dunelmensis Ecclesise historia a Turgoto conscripta, et Florentii Wigomiensis annalibus intelligimus. Antequam vero ille episcopatum est adeptus, epistolam hanc scriptam fuisse liquet; licet in regio MS. titulum hunc prsefixum habeat. "Incipit epistola Ald helmi episcopi." Verum, cum post annum 698, ad Schireburnensem episcopatum Aldhclmum provectum fuisse constet: nos priorem Malmesburiensis abbatis appellationem retinere maluimus*.

* Vid. Florent. Wigom. ann. 666. Et Dempster. Histor. pag. 6.

EPISTOLA XIV.

ADAMNANl* HUENSIS MONASTERII ABBATIS.

In libros tres de vita S. Columbse,
PROLOGUS.

Beati nostri patroni, Christo suffragante, vitam descripturus, fratruni flagitationibus obsecundare volens: imprimis eandem lecturos quosque admonere procurabo, ut fidem dictis adhibeant compertis; et res magis quam verba perpendant, quae, ut aestimo, inculta et vilia esse videntur ; meminerintque, regnum Dei non eloquentiae exuberantia, sed in fidei florulentia constare: et nec ob aliqua Scoticae, vilis videlicet linguae, aut humana onomatab, aut gentium obscura locorumve vocabula (quae, ut puto, inter alias exterarum gentium diversas vilescunt linguas) utilium, et non sine divina opitulatione gestarum, despiciant rerum pronuntiationem. Sed et hoc lectorem admonendum putavimus; quod de beatae memoriae viro, plura studio brevitatis, etiam memoriae digna a nobis sunt praetermissa: et quasi pauca de plurimis, ad evitandum fastidium lectorum, sint caraxata0. Et hoc, ut arbitror, quisque haec lecturus forte annotabit; quod minima de maximis per populos fama de eodem beato viro divulgata disperserit; ad horum etiam paucorum comparationem, quae nunc breviter caraxare disponimus.

[ocr errors]

EPILOGUS.

Post horum trinalium lectionem libellorum, quisque diligens annotet lector, quanti et qualis meriti sanctus saepe supramemoratus praesul venerandus, quantae et qualis apud Deum honorificentiae fuerit aestimatus; quantae et quales angelicae apud ipsum et luminosae frequentationes fuerint; quanta in eo prophetalis gratia, quanta dialium efficientia virtutum, quanta et quam frequens eum divini luminis claritudo in carne mortali adhuc commorantem circumfulserit. Quin etiam post ingressumd animae de tabernaculo corporis almissimae (sicuti quibusdam electis ostensum, habetur compertum)locum in quo ipsius sancta pausant ossa usque hodie eadem ccelestis claritas frequentare non cessat, et sanctorum frequens visitatio angelorum. Et haec etiam eidem beatae memoriae viro a Deo non mediocris est collata gratia, qua nomen ejus non tantum per totam nostram Scotiam et omnium totius orbis insularum maximam Britanniam clare divulgari promeruit (in hac parva et extrema oceani Britannici commoratus insula) sed etiam ad trigonam usque Hispaniam et Gallias, et ultra Alpes Penninas Italiam sitam pervenire, ipsam quoque Romanam civitatem, quae caput est omnium civitatum. Tantus et talis honor noscibilis eidem sancto inter caetera divinae donationis munera condonatus scitur a Deo, qui se diligentes amat; et eos qui eum magnificant laudibus, magis ac magis glorificans immensis sublimat honoribus: qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

ADMONITIO ADAMNANI AD SCRIPTORES.

Obsecro eos quicunque voluerint hos describere libellos, imo potius adjuro per Christum judicem saeculorum; ut postquam diligenter descripserint, conferant et emen

d tgrcuwn.

dent cum omni diligentia ad exemplar unde extraxerunt": et hanc quoque adjurationem hoc in loco subscribant.

RECENSIO.

De Adamnano pluribus agit Beda, libro 5. histor. Ecclesiast . cap. 16. et Ceolfridus abbas in epistola ad Naitanum Fictorum regem, ibid. cap. 22. indeque Matthsus Florilegus: "Anno gratis DCCI. floruit vir bonus et literatus Adamnanus presbyter et abbas monachorum qui erant in insula Hii. Hie missus ad Aldfridum regem gratia legationis, cum videret ritus ecclesiastics institutionis et observantis festi paschalis, continuo trahitur ad consensum. Qui cum domum rediisstt, curavit suos, qui erant in insula Hii, ad callem perducere veritatis, nec valuit: navigansque in Hiberniam, pene omnes ad legitimum Paschs tempus observandum induxit. Scripsit idem vir Domini librum de loco Dominies nativitatis, passionis et ascensionis; situmque Terrs sancts mirabiliter descripsit." Editus est hie liber Ingolstadii anno 1619. a Jacobo Gretsero, titulo Adamanni Scotohiberni: ibidemque anno 1604. ab Henr. Canisio, tomo quinto antiqus lectionis, libri ejusdem tres de S. Columba, cujus operis prologum paulo correctiorem ex MS. nostro hie damus: addito etiam, ex alio Cottonians bibliothecs codice, epilogo hactenus inedito; una cum adjuratione qua transscriptores obtestatur author, Irensi" in libro 7rfpi oytfoaJof et Eusebii in chronico exemplum imitatus. qus tamen hie non observatur cum ipsa quoque capita transposita inveniamus.

* MS. Augiens. craxerunt pro charaxerunt i. e. scripserunt. * apud Euseb. lib. 5. histor. ecclesiast. cap. 19, 20. et Hieronymum, de scriptor, ecclesiast . in Irenso.

EPISTOLA XV.

BONIFACII* MOGUNTINI ARCHIEPISCOPI, AD ZACHARIAM ROMANUM PONTIFICEM, DE CAUSA ADELBERTI GALLI ET CLEMENTIS SCOTI.

Excellentissimo patri atque apostolico pontifici, et ex auctoritate sancti Petri, principis apostolorum magisterio freto, Zacharia papae, Bonifacius exiguus servus servorum Dei, optabilem in Christo charitatis salutem.

Postquam me ante annos prope triginta sub familiaritate et servitio apostolicae sedis, annuente et jubente venerandae memoriae antistite apostolico Gregorio, anteriore voto constrinxi; quidquid mihi laetitiae vel tristitiae acciderat, apostolico pontifici solebam indicare, ut in laetis simul laudaremus Deum, et in tristibus ejus consilio roborarer. Ita et nunc mihi liceat indicare, pietati vestrae supplico. Sicut scriptum est: "Interrogab patrem tuum et annunciabit tibi, seniores tuos et dicent tibi." Notum enim sit paternitati vestrae, quia postquam indigno mihi mandastis in provincia Francorum, sicut et ipsi rogaverunt, sacerdotali concilio et synodali conventui praeesse; multas injurias et persecutiones passus sum, maxime a falsis sacerdotibus, ab adulteratis presbyteris seu diaconibus, et fornicariis clericis. Maximus tamen mihi labor fuit contra duos haereticos pessimos, et publicos, et blasphemos contra Deum, et contra Catholicam fidem. Unus qui dicitur Aldebert, natione generis Gallus est; alter qui dicitur Clemens, genere Scotus est: specie quidem diversi, sed pondere peccatorum pares.

Contra istos obsecro apostolicam auctoritatem vestram,

[ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »