Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EPISTOLA XVII.

EJUSDEM ZACHARIÆ, AD BONIFACIUM; DE ALIIS QUÆSTIONIBUS AB EODEM VIRGILIO ET SAMPSONE SCOTO MOTIS.

Reverentissimo et sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo, Zacharias servus servorum Dei.

SCRIPSIT reverenda fraternitas tua, reperisse te quendam presbyterum, genere Scotum, nomine Sampson, errantem a via veritatis, dicentem et affirmantem, sine mysterica invocatione aut lavacro regenerationis posse fieri Catholicum Christianum, per episcopalis manus impositionem. Hic autem qui hoc dicit, vacuus est Spiritu sancto, et alienus a gratia Christi, atque a consortio sacerdotali abjiciendus. Quis enim nisi baptizetur, juxta præceptum Domini, "Inb nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti," et sic per manus impositionem consecretur, potest esse Catholicus? Hunc nequissimum virum, talia prædicantem, ab Ecclesia Dei sancta condemnatum expelle. Illos autem viros, qui ab hæreticis baptizati sunt, et dubietas tenet, quod in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti non sunt baptizati; inquisita rei veritate, si ab erroneis sacerdotibus baptizati sunt, hos sine dubio, juxta prædecessoris nostri beatæ memoriæ Gregorii papæ, et sacrorum canonum traditum tibi mandatum, implere non omittas; ne in æternum pereant, sed potius evangelica consecratione salventur.

Intimatum est etiam a sanctitate tua, quod Virgilius ille (nescimus si dicatur presbyter) malignatur adversum

a A. C. 748.

choc conjiicit doctiss. Bedellus.

b Matth. cap. 28. ver. 19.

te, pro eo quod confundebatur a te, erroneum se esse a Catholica doctrina; immissiones faciens Otiloni duci Baioariorum, ut odium inter te et illum seminaret: aiens quod et a nobis esset absolutus, unius defuncti ex quatuor illis episcopis, quos tua illic ordinavit fraternitas, diœcesim obtinere. Quod nequaquam verum est: quia “mentita" est iniquitas sibi." De perversa autem et iniqua doctrina, quam contra Deum et animam suam locutus est, si clarificatum fuerit ita eum confiteri, quod alius mundus et alii homines sub terras sint; hunc accito concilio, ab Ecclesia pelle sacerdotii honore privatum. Attamen et nos scribentes prædicto duci, evocatorias de prænominato Virgilio mittimus literas ; ut nobis præsentatus, et subtili indagatione requisitus, si erroneus fuerit inventus, canonicis sanctionibus condemnetur. Qui "enim seminante dolores, ipsi metunt eos." Sic enim scriptum est: "Perversæ cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes."

Pro Sidonio autem et Virgilio supradicto presbyteris, quod scripsit sanctitas tua, agnovimus. Et illis quidem, ut condecebat, comminando scripsimus: tuæ autem fraternitati plus credulitas quam illis admittetur. Si autem placuerit Deo, vita comite, sedi apostolicæ eos, missis apostolicis literis (ut prælatum est) evocabimus. Docuisti enim eos, et non susceperunt: et factum est in illis, sicut scriptum est in libro Sapientiæ. "Quis docet fatuum, quasi qui conglutinat testam. Arenam, et salem, et massam fieri facilius est portare, quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium." Quoniam," qui minoratur corde, cogitat inania; et vir imprudens et errans cogitat stulta." Non ergo ad iracundiam provocetur cor tuum, frater: sed in' patientia tua ubi tales reppereris, admone, obsecra, increpa; ut convertantur ab errore ad viam veritatis. Et si conversi fuerint, salvasti animas eorum; si vero in du

d Psalm. 27. ver. 12.

e Job, cap. 4. ver. 8.

g Ecclesiastic. cap. 22. ver. 7, et 18.

Sapient. cap. 1. ver. 3.
Ibid. cap. 16. ver. 23.

12 Tim. cap. 4. ver. 2. Jacob. cap. 5. ver. 19, 20.

ritia permanserint, mercedem ministerii tui non perdes: illos autem, juxta apostolik vocem, devita.

Deus te incolumem custodiat, reverentissime et sanctissime frater. Data kalendis Maii, imperante Domino piissimo Augusto Constantino, a Deo coronato, magno imperatore, pacifico; imperii anno XXIX. Patriciatus ejus anno VII. Indictione prima.

RECENSIO.

Hæc, una cum duabus epistolis præcedentibus, non solum in Bonifacianarum epistolarum habetur volumine, sed etiam in Bonifacii vita ab Othlono descripta, atque a Surio (tom. 3. die 5. Junii) et Serario (lib. 3. rer. Moguntiac.) publicata. Quas editiones, et inter se, et cum Romana pontificiarum epistolarum editione contulimus. Neque hanc tamen epistolam, quæ longiuscula erat, integram hic descripsimus: sed quæ ad Sampsonis et Virgilii causam pertinebant inde excerpta dedimus. Extat vita Virgilii nostri, Carinthiæ apostoli, a quodam Eberhardi Salisburgensis episcopi discipulo literis consignata, et ab Henrico Canisio in antiquæ lectionis tomis edita: cujus hoc initium: "Beatissimus Virgilius in Hibernia insula de nobili ortus prosapia, literarum studiis ita animum applicavit, ut inter doctos sui temporis atque climatis, doctissimus haberi potuisset." Atque inde nata est hæc, quæ inter illum et Bonifacium intercessit, de Antipodibus controversia: de qua videndi rerum Boicarum scriptores, Jo. Aventinus et M. Velserus. Literarum vero Virgilii monumentum hodie unullum superest: si Glossarium forte exceperis, a Goldasto, in notis ad Columbanum (pag. 83, 152, et 155.) citatum.

k Tit. cap. 3. ver. 10.

EPISTOLA XVIII.

ALBINI MAGIstri, ad coLCUM LECTOREM IN SCOTIA.

Benedicto magistro et pio patri Colcu, Alcuine humilis Levita salutem.

AUDITA sanitate et prosperitate paternitatis vestræ, totis (ut fateor) gavisus sum visceribus. Et quia curiosum te nostri itineris putavi, vel rerum in mundo nuper gestarum, per hos rusticitatis meæ apices, tuæ providentia innotescere curavi, seu audita seu visa. Primo sciat dilectio tua, quod, miserante Deo, sancta ejus Ecclesia in partibus Europa pacem habet, proficit, et crescit. Nam antiqui Saxones et omnes Frisonum populi, instante rege Carolo (alios præmiis, et alios minis sollicitante) ad fidem Christi conversi sunt. Sed anno transacto idem rex, cum exercitu irruit super Sclavos, quos nos Vionudos dicimus, eosque subegit suæ ditioni. Græci vero tertio anno cum classe venerunt in Italiam, et a ducibus regis præfati victi fugerunt ad naves: quatuor millia ex illis occisi, et mille captivi feruntur. Similiter et Avari, quos nos Hunos dicimus, exarserunt in Italiam, et a Christianis superati domum cum opprobrio reversi sunt: nec non et super Baugariam irruerunt; qui et ipsi ab exercitu Christiano superati et dispersi sunt. Etiam et ejusdem Christianissimi regis duces et tribuni multam partem Hispaniæ tulerunt a Saracenis, quasi trecenta milia in longum per maritima. Sed heu, proh dolor! quod iidem maledicti Saraceni (qui et Aggareni) tota dominantur Africa et Asia majore, maxima ex parte. De quorum egressione, tuæ venerandæ prudentiæ dudum (ut æstimo) scripsi.

De cætero, pater sanctissime, sciat reverentia tua, quod

a A. C. 794.

b MS. major Colcan. minor Colcu.

ego filius tuus, et Joseph vernaculus tuus, Deo miserante, sani sumus: et tui amici toti, qui apud nos sunt, in prosperitate Deo serviunt. Sed nescio quid de nobis venturum site; aliquid enim dissensionis, diabolico fomento inflammante, nuper inter regem Carolum et regem Offan exortum est: ita ut utrinque navigatio interdicta negotiantibus cesset. Sunt qui dicunt nos pro pace esse in illas partes mittendos: sed obsecro ut vestris sacrosanctis orationibus manentes vel euntes muniamur. Nescio quid peccavi, quia tuæ paternitatis dulcissimas literas multo tempore non merui videre: tamen pernecessarias orationes sanctitatis tuæ me quotidie sentire credo.

Misi charitati tuæ aliquid de oleo, quod vix modo in Britannia invenitur; ut dispensares per loca necessaria episcoporum, ad utilitatem hominum vel honorem Dei. Misi quoque quinquaginta siclos fratribus de eleemosyna Caroli regis obsecro ut pro eo oretis: et de mea eleemosyna quinquaginta siclos: et ad Australes fratres Baldhunincga, triginta siclos de eleemosyna regis, et triginta de eleemosyna mea, et viginti siclos de eleemosyna patrise familiæ Areidæ, et viginti de eleemosyna mea; et per singulos anachoritas tres siclos de puro argento: ut illi omnes orent pro me, et pro domino rege Carolo, ut Deus illum conservet ad tutelam sanctæ suæ Ecclesiæ, et ad laudem et gloriam sui nominis. Exaudiat vos omnipotens Deus pro sancta sua Ecclesia intercedentes; et proficere faciat in salutis æternæ prosperitate.

RECENSIO.

Pars hujus epistolæ a Guilielmo Malmesburiensi, libro primo de gestis regum Anglorum capite quarto producitur: sed integram ex duobus antiquissimis Cottonianæ bibliothecæ codicibus descripsimus, in quibus et alia ad Josephum illum habetur, cujus in hac epistola facta est mentio: ubi de Colco vel Colcano ita meminit. "Sanus est magister vester Colcu, et sani amici tui, qui apud nos sunt." Annum vero 794. quo hæc scripta est epistola Colco vitæ supremum fuisse Simeon Dunelmensis confirmat in chronico. "His diebus Colcu presbyter et lector ex hac luce migravit ad Dominum a quo percipit tandem felicitatis pro laboribus terrenis." Post biennium tamen in annalibus Ultoniensibus annotatur mors "Colga nepotis Dumecta."

c MSS. fiel.

dal. utilitatem honoris Dei.

e

regis MS. major.

« ZurückWeiter »