Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

hæc legens, scias me non difficultati verborum aut obscuritati sententiarum studuisse, immo magis plana quæque faciliaque collegisse; et quæ ex proprio inserui, ad dilucidandam ipsam veritatem laborasse, magis quam aliorum imperitiæ insultasse. Nulli enim me præfero; sed bene quærentibus, et fidem Catholicam rite servantibus, pro modulo meo comitem spondeo, ac juniorem subdo: quod mihi divina gratia concedat, ut quandiu vivam servorum Christi servitor, et bene docentium auditor, et bene laborantium aliquantulus adjutor existam. Dilectionem tuam majestas Christi nunc et in perpetuum conservare dignetur, sancte frater. Memorem te nostri obsecro, ut quanto citius possis exemplar istius libri, quod tibi ad rescribendum direxi, absolvas et mihi remittas.

RECENSIO.

Habetur MS. in Cottoniana bibliotheca liber ejus de computo, 99 capitulis constans præfixa præfatione hac ad Rabanum; quem ex monacho abbatem Fuldensem post annum salutis $20. factum fuisse constat. Illud vero tempus

ætati Gildæ illius quarti quadrat, quem "genitorem Hiberniensem Scotum habuisse" scribit Balaus, et "studuisse in finibus Scotorum Hiberniensium" ex Lelando addit; quanquam historicum opus, quod ab utroque illi tribuitur, illud ipsum plane est quod in veracioribus exemplaribus Ninio Britanno adscribitur.

EPISTOLA XXII.

JOHANNIS SCOTIA ERIGENÆ, AD CAROLUM CALVUM, FRANCORUM REGEM.

In Areopagitica, Latine a se conversa, carmen.

HANC libam, sacro Græcorum nectare fartam,
Advena Johannes spondo meo Carolo.
Maxime Francigenum, cui regia stemmata fulgent;
Munera votiferi sint tibi grata tui.

Vos qui Romuleas nescitis temnere technas,
Attica ne pigeat sumere gymnasia.

Quorum si quædam per me scintilla relucet
Usibus Ausoniis, si libet aspicite.

Mollestum si non nostrum munire laborem;
Firmetur vestri pondere judicii.

Si quid nodosum durumve notetur in ipso;
Parcite, Cecropidis Attica tela sequor.
At si mendosus declinete tramite recto;
Mellifluo vestro famine corrigite.

Quod si quorundam mordetur dente feroci;
Hoc leve, namque meo contigit Hieronymo.
Ut vero stabilis maneat fundamine firmo;
Regali stathmo figere sufficiet.

Crediderim multos tangentum summa sophiæ
Non despecturos donula nostra fore.

a A. C. 858.

bλoßv, libationem quæ vino fit.

e MSS. Oxon. declinat.

cfort. spendo, a Græco oñévdw, quod libare significat. d MS. Oxon. refulget.

Sudorisque gravis tentabunt carpere fructum :
Forsan virtutem vilia verba tenent.

Sæpe solent spinis redolentes crescere flores;
Nodosæ vitis sumitur uva ferax.

RECENSIO.

De hoc, Guilielmus Malmesburiensis lib. 2. de gestis regum Anglorum, cap. 4. "Hoc tempore creditur fuisse Johannes Scotus, vir perspicacis ingenii et multæ facundiæ: qui dudum concrepantibus undique bellorum fragoribus, in Franciam ad Carolum Calvum transierat; cujus rogatu hierarchiam Dionysii Areopagitæ in Latinum de Græco verbum e verbo transtulit." et Nicolaus I. in epistoia ad ipsum Carolum. "Relatum est apostulatui nostro, quod opus B. Dionysii Areopagitæ, quod de divinis nominibus, vel cœlestibus ordinibus, Græco descripsit eloquio, quidam vir Johannes genere Scotus, nuper in Latinum transtulerit." Huic vero translationi præmissum est hoc ad regem Carolum carmen cujus primum distichon (quod tituli vice reliquis versibus superscriptum fuisse videtur) vir doctus ita legendum censuit :

et paulo post :

Hunc librum, sacro Græcorum nectare fartum,
Advena Johannes pandoa meo Carolo.

Parcite Cecropidis; Attica vela sequor.

a vel mando.

EPISTOLA XXIII.

EJUSDEM JOHANNIS, AD EUNDEM Carolum.

IN EADEM AREOPAGITICA PRÆFATIO.

Gloriosissimo Catholicorum regum Carolo, Johannes extremus sophiæ studentium, salutem.

VALDE quidem admiranda, dignisque virtutum laudibus est exaggerenda, Catholicorum virorum religiosissima sollicitudo: qui dum vitæ humanæ periculosis exagitari videntur ærumnis, fixa tamen mentis intentione divinarum rerum laboriosis investigationibus purgati, fructuosis inventionibus illuminati, perpetuis immutabilibusque veritatis atque divini amoris contemplationibus perfecti; non inter mortales habitare, sed in cœlestem conversationem mutati penitus esse judicandi sunt. In quorum numero vos esse constitutos, nullus recte vestros affectus intuentium dubitare permittitur, piissime gloriosissimeque regum; quandoquidem civilium (plusque quam civilium) bellorum maximis assiduisque perturbationibus, et insuper etiam paganarum gentium barbaricis incursibus Christianorum regnum passim invalentibus allisi, non tamen regalis animi stabilitate dejecti (quasi quoddam immobile saxum Neptuni limited naturaliter defixum, crispissimos validissimosque cærularum tumultus stabili duraque fronte repellens) toto vestræ mentis intuitu totaque cordis devotione sanctarum Scripturarum secreta (ducente Deo et rationis lumine) investigatis, investigantesque diligitis. Et non solum Latialis eloquii maximos sanctissimosque au

a Collat. cum duobus antiquissimis exemplaribus Bibliothecæ publicæ academiæ Oxoniensis, quorum unum notamus litera O, alterum N. b A. C. 853. e Latiaris N.

e videantur O. N.

d limitem O.

tores perquiritis; verum etiam in augmentum ædificationis Catholicæ fidei, novis modernisque editionibus, in laudem Christiani dogmatis, Hellados patres, pio affectu addidistis consulere.

Hinc est quod et ingenioli nostri parvitatem non dedignati estis impellere, nec nos velut otiosos inertiæque somno sopitos perpessi estis dormire: ne dum Hesperiis solummodo apicibus studium impendimus, ad purissimos copiosissimosque Graium latices recurrere, haustumque inde sumere non valeremus. Jussionibus itaque vestris neque volentes neque valentes obsistere, rudes nos admodum tirones adhuc Helladicorum studiorum, fatemur, (quid enim pudeat nos fateri vestræ mansuetudinih ?) ultra vires nostras (ipso tamen Duce, qui est lux mentium, et "illuminati abscondita tenebrarum,") libros quatuor sancti patris Dionysii Areopagitæ episcopi Athenarum, quos scripsit ad Timotheum episcopum Ephesiorum, et decem epistolas ejusdem, de Græco in Latinum transtulimus. Opus valde, ut opinamur, anfractuosum, longeque a modernis sensibus remotum, multis invium, paucisque apertum; non solum propter antiquitatem, verum etiam cœlestium altitudinem mysteriorum.

Fertur namque præfatus Dionysius fuisse discipulus atque adjutor Pauli apostoli, a quo Atheniensium constitutus est episcopus. Cujus et Lucas commemorat in actibusk apostolorum, et Dionysius episcopus Corinthi vir antiquus: beatus quoque Polycarpus in epistola ad Ecclesiam Athenarum, Eusebius item Pamphili in ecclesiastica historia; necnon etiam sanctus papa Gregorius in homelia sua, ubi breviter angelorum ordines exposuit. Hunc eundem quoque non præfati viri, sed alii moderni temporis, asserunt (quantum vita ejus a fidelibus viris tradita testatur) temporibus papæ Clementis, successoris videlicet Petri apostoli, Romam venisse, et ab eo prædicandi evangelii gratia in partes Galliarum directum fuisse; et mar

Ellinas. N. O.

5 nos superscribitur in O.

Serenitudini N. O. licet ibi in margine alia lectio annotetur.
1 Cor. cap. 4. ver. 5.
Act. cap. 17. ver. 34.
I I

VOL. IV.

« ZurückWeiter »