Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tyrum gloria coronatum fuisse, cum beatissimis suis consortibus, Rustico scilicet atque Eleutherio.

Hæc igitur nostra qualiscumque translatio, non quidem prolixæ indiget, ut arbitror, apologiæ; cum omnibus ejus æmulis (quicunque et qualescunque sint) facillima una responsione possimus occurrere: vestræ videlicet celsitudini neque potuisse neque debuisse non obedire. Si quis autem nimis tardæ aut nimis inusitatæ redarguerit elocutionis: attendat non me tantum, sed et se ipsum nihil posse plus accipere, quam quod ipse distribuit "qui' dividit singulis propria prout vult." Sin vero obscuram minusque apertam prædictæ interpretationis seriem judicaverit; videat me operis hujus interpretem esse, non expositorem; ubi valde pertimesco, ne forte culpam fidim interpretis incurram. At si aut superflua quædam superadjecta esse, aut de integritate Græcæ constructionis quædam deesse arbitratus fuerit: recurrat ad codicem Græcum, unde ego interpretatus sum; ubi fortasse inveniet ita ne esse, nec ne. Hoc tamen" mihi idoneum fore arbitratus sum; omissis aliorum conjecturis, unius solius arbitrio succumbere, cui oportet me obtemperare.

Sanctus ergo Dionysius (ut prædiximus) Areopagita, ex vico videlicet Martis denominatus, (Ares enim° a Græcis bellum vocatur :) primis juventutis suæ floribus academiæ studiis eruditus; deinde divino atque ineffabili miraculo solaris eclipseos, quæ facta est confixo Domino nostro Jesu Christo crucis patibulo commotus; ipse siquidem" (ut in quadam epistolarum suarum commemorat) dum esset juxta Heliopolim cum Polycarpo episcopo, cæterisque qui tunc aderant, divina procurante providentia, mirabilem in modum conspexerat lunam soli subeuntem, ac per hoc solem defecisse. Moxque sanctissimum virum, apostolorum discipulum, Hierotheum videlicet episcopum, secutus; cujus in tertio hujus operis libro mentionem facit, eundemque magistrum suum venerabilem nominat, cæterisque tunc temporis coepiscopis post apostolos in theo

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

logia præferre non dubitat: cum quo, multisque aliis sanctis in unum convenientibus, Christum post resurrectionem corporaliter est contemplatus. Aderantque ibi, ut ipse ait, Jacobus frater Domini, et Petrus vertex apostolorum. Talibus ac tantis admonitus, divinarumque Scripturarum mysteriis illuminatus, scripsit hos libros, hortante atque postulante sancto Timotheo, aliisque quorum nomina in processu hujus operis sæpissime declarat, doctrinamque breviter insinuat. Sed præsentis operis intentionem breviter intimare necessarium duximus; quo facilius lector studiosus ingrediatur.

PRIMUS itaque liber, qui inscribitur De cœlesti hierarchia (quod nos, non verbum sed sensum exprimentes, possumus Latine dicere, De cœlesti pontificatu, seu De cœlesti summo sacerdotio) novem cœlestium virtutum dispositiones enumerat, ordinat, segregat, conjungit; earumque sanctis theologis divinitus manifestatas symbolicas (hoc est, significativas imaginationes mysticas) luculenter exponit. Ordinat quidem in superiores et medias et ultimas. Segregat vero in ternas ter hierachias. Conjungit primas ultimis, et ultimas primis, per medias; mirabili extremitatum et medietatum ratione coadunans. Dissimilium quoque formarum descriptiones in propheticis visionibus, plus quam similium, cœlestes substantias expressius insinuare confirmat. Nullamque visibilium seu invisibilium naturarum, ab initio intellectualis creaturæ usque ad extremum terrenumque vermiculum, nominari; ex qua divina theologia quandam similitudinem ad significandam omnium rerum causam, DEUM videlicet, non introducat.

SECUNDUS vero, cui est inscriptio De ecclesiastica hierarchia, humanæ naturæ, Salvatoris nostri sanguine redemptæ, unitatem denunciat, ets similitudinem cœlestis sacerdotii, (quantum possibile est) mortalibus adhuc ordinatam: cujus summus pontifex ipse est qui eam sibi per gratiam suam coaptavit; qui etiam totius hierarchiæ, cœlestium quidem et terrestrium, principium est, et medium, et finis ad quem omnia referuntur. Hæc itaque nos

ac O. N.

sad similitudinem videlicet. O. N.

tra hierarchia instar cœlestis tripartita est; in tres scilicet hierarchias. Quarum prima (temporali quidem ordine, ultima vero dignitate) legale sit sacerdotium; quod in variis valdeque obscuris symbolis per legislatorem Moysen plane carnali adhuc populo, literæque non spiritui servienti, distributum est: cujus maximus character erat tabernaculum illud in Arabico monte figurate monstratum. Secunda vero, quæ est media, sacerdotium quod nunc est : Ecclesiam dico novi Testamenti, sub gratia quidem constitutam, partim symbolis visibilium sacramentorum dispositam, partim vero veritatis contemplatione perfectam; et est finis præteritæ primæ, initium vero futuræ hierarchiæ quæ est tertia, jam" ex parte inchoata in primitiis contemplationis, perficienda vero post gloriam futuræ resurrectionis; quando, visibilium sacramentorum velaminibus sublatis, ipsam veritatem perspicua claritate contemplabimur. Ideoque præsens ecclesiastica hierarchia (ut diximus) media est inter legalem præteritam et coelestem futuram: quoniam non solum æternarum rerum symbola peragit et visibiliter considerat, ut legalis præterita; sed et spiritualem intelligentiam investigare invenireque non cessat, ut cœlestis futura.

TERTIUS dehinc continet divinarum nominationum virtutes, ideoque De divinis nominibus vocitatur; quia in eo secretissima subtilissimaque reserantur mysteria de unitate et trinitate divinæ essentiæ: hoc est, quæ nomina discretam, quæ unitam insinuant Deitatem ; quæ per se inhumanato Filio conveniunt, quæ sit unius solius omnium causæ in primordiales causas prima processio, ac per eas iterum a summo usque deorsum multiplex theophania; in genera quidem, in species, numerosque visibilium et invisibilium naturarum : ubi supernaturali contemplatione docere perspicitur, plus similia esse et appropinquare Deo ea quæ non sunt quam quæ sunt (non tamen privatione substantiæ, sed superexcellentia naturæ) quid distat inter causas et causativas; malum nihil esse, neque in rerum natura subsistere, neque substantiæ, neque vir

tet O. N.

"Deest quia in N et O.

U nunc O. N.

tuti, neque operationi nocere: ea quoque quæ per privationem de Deo dicuntur, per excellentiam in ipso intelligenda esse.

QUARTUS De mystica theologia, quantum coarctior sit cæteris in sermonibus, tantum largior in sensibus. Unde et in duas maximas logicæ disciplinæ dividitur partes; cataphaticam plane et apophaticam; id est, in esse, et non esse, ubi analyticæ artis regulis utitur; et nos præclarissime commonet, per privationem omnium quæ dici seu intelligi possunt, oportere ad veritatem quæ est causa omnium quæ ab ea, et per eam, et in ea, et ad eam, etx propter eam creata sunt, per excellentiam essentiæ re

currere.

LUMINE sidereo Dionysius auxit Athenas,
Areopagites, magnificusque sophos.
Primo commotus Phoebum subeunte Selena",
Tempore quo stauro2 fixus erat Dominus.
Mox ut conversus, mira stupefactus eclipsi;
Consequitur gaudens Hierothea ducem.
Qui mox edoctus: præclarus namque magister
Pneumatis excelsi fonte renatus erat.
Nec mora, perfulgens cœlestis luce sophiæ,
Attidas edocuit, de quibus ortus adest.

Namque ferunt Paulum, qui Christum sparsit in orbem;
Ipsi felices imposuisse manus.

Ast mox perfectus Doctoris symmachus instans,

Rexit Cecropidas pervigil archiereusd.

Alta dehinc volitans Paulum supra astra secutus,
Empyrei cœli tertia regna videt.

Suspicit ad Semphin primos, sanctosque Cherubin,
Æthereosque thronos, quo sedet ipse Deus.
Post hos, virtutes, dominatus, atque potentes,
Agminibus sacris enitet ordo sequens.

* et propter eam desunt in O et N.

* σελήνη, luna.

* Πνεύματος, Spiritus.

C σύμμαχος, commilito.

2 σταυρῷ, cruci.

» σοφίας, sapientiæ.
ὰ ἀρχιερεὺς, pontifex

e

Super. Duo MSS. Oxon.

Αρχών.

Dentibus ouraniish tertia taxis inest. Hos igitur numeros terno ter limite septos, Prædicti patris mystica dicta docent.

RECENSIO.

Hæc etiam epistola præmissa est “libris S. Dionysii Areopagitæ quos Johannes Eriugena transtulit de Græco in Latinum, jubente ac postulante gloriosissimo rege Carolo, Ludovici imperatoris filio;" ut habetur in libro MS. quo hic sum usus, collegii S. Trinitatis Cantabrigiæ. Johannis quoque nostri putantur esse excerpta illa, quæ inter Macrobii scripta feruntur, De differentiis et societatibus Græci Latinique verbi; hac ad finem notatione adjecta. "Explicit defloratio de libro Ambrosii Macrobii Theodosii, quam Johannes carpserat ad discendas Græcorum verborum regulas." Atque ita etiam censuit V. Cl. P. Pithæus ; 66 esse hunc Johannem Scotum, virum illum Græcæ Latinæque linguæ peritissimum, qui Carolo imperatori coætaneus et Dionysii libros Latinos fecit :" quemadmodum in suis ad hunc libellum notulis monuit Johannes Opsopæus. Refert Jo. Balæus, Centuria secunda scriptorum Britannorum, capite vicesimo quarto, et eum secuti alii, transtulisse eum "in tres linguas, scilicet Chaldaicam, Arabicam et Latinam, Aristotelis Moralia de secretis secretorum, seu recto regimine principum." Latini scripti duo penes me sunt MSS. exemplaria: quod posterioris alicujus Johannis opus esse, mihi non est dubium.

Græcus iste versiculus in MS. exemplari ab imperito librario ita erat depravatus; ut a nobis omnino restitui non posset.

Mentibus conjicit doctiss. episc. Kilmor. quomodo habet et antiquiss. exemplar Oxon.

Η ουρανίοις, coelestibus.

Η τάξις, ordo.

« ZurückWeiter »