Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EPISTOLA XXIV.

ANASTASII ROMANÆ ECCLESIE BIBLIOTHECARII, AD EUNDEM REGEM CAROLUM: De iisdem areopagiTICIS, ET JOHANNE SCOTO EORUM INTERPRETE.

INTER cætera studia, quæ tam laudabilis actio quam saluberrima commonitio, quin etiam odorifera volans opinio de virtutum ac morum quantitate tuorum, o dictator inclyte, mortalium mentes excitat, et ad effodiendam sapientiam hortatur, velut thesauros; illud quoque non mediocriter, est admiratione stupendum, quod non solum Latinos patres, sed et Græcos rimari non cessas, et Romana lingua pollentes Pelasgarum facis rerum non expertes. Tu quippe facis, qui ad faciendum suscitas et hortaris: quia et nos sæpe magnam domum fecisse dicimur, non tamen manibus, sed affatibus. Beatus itaque Areopagita Dionysius Atheniensis antistes (quem inter cætera constat industria tua, præstantissime principum, in Romanum sermonem translatum) tantum est, ut ipse patentius nosti, ad intelligendum difficilis, quantum sermone sublimis : immo quanto difficilia sunt intellectu et alta mysteriis, quæ ipse perscrutatus, superna revelante gratia, didicit; et arcana theologiæ, divina se ducente manu, ingressus in sanctuarium Dei, ablato velamine penetravit.

Mirandum igitur est, quia pietas tua nec talia indiscussa reliquit. Sed hic licet in terra ambulat, tanquam in cœlis conversans ambit: ita ut, veluti quidam (ut ita fateamur) angelus vel cœlestis homo, sancta sanctorum ingredi contemplatione videaris, et ad abdita et adyta divinæ ineffabilitatis (quantum possibile est mortalibus) acutis spiritualium oculorum visibus accepissed credaris. Mirandum

a C. A. 860.

c mediocri MS. Oxon.

b qualitate MS. Oxon.

d accessisse. MS. Oxon.

est quoque, quomodo vir ille barbarus (qui in finibus mundi positus, quanto ab hominibus conversatione, tanto credi potuit alterius linguæ dictione, longinquus) talia intellectu capere in aliamque linguam transferre valuerit. Johannem innuo Scotigenam virum, quem auditu comperi per omnia sanctum. Sed hoc operatus est ille artifex spiritus, qui hunc ardentem pariter et loquentem fecit. Nisi enim ex gratia ipsius igne charitatis flagrasset; nequaquam donum linguis loquendi procul dubio suscepisset. Nam hunc magistra charitas docuit, quod ad multorum instructionem et ædificationem patravit.

Verum etsi ad mensuram datus est ei spiritus: ipse tamen, paternis doctrinis imbutus, quantum potuit fecit, et prodesse proximis ultra vires tentavit. Siquidem præter illa quæ hunc latuisse probantur, ex his quæ sparsim a quibusdam de prædicti patris sermonibus et epistolis ante nos interpretata inveniuntur, plurimum utilitati subtraxit; quia tanto studio verbum de verbo dicere procuravit : quod genus interpretationis (licet et ipse plurimum sequar) quantum illustres interpretes vitent, tua profecto solers experientia non ignorat. Quod eum non egisse ob aliam causam existimo, nisi quia cum esset humilis spiritu, non præsumpsit verbi proprietatem deserere; ne aliquo modo a sensus veritate decideret. Unde factum est, ut tantum virum, qui per se (quoniam intima et ardua quæque utriusque philosophiæ penetralia rimari proposuit) perplexus nostris intellectibus videbatur, intra cujusdam labyrinthi difficilia irretiret, et in antris profundioribus invisibiliorem quodammodo collocaret; et quem interpretaturum susceperat, adhuc redderet interpretandum.

Quapropter ipse merito anxius, cœpi sedulo quærere, si forte reperiri potuisset præceptor quisquam vel aliquod scriptum, quo enucleante, tantus pater nobis liquidius illucesceret; et, quia jam per interpretis industriam linguæ nostræ fuerat traditus, nostris patulis redderetur perfectius intellectibus: cum ecce repente paratheses sive scholia in eum, quæ Constantinopoli positus videram, ad manus ve

e quantum MS. Oxon.

f

plerumque MS. Oxon.

nere, quibus utcunque interpretatis, mihi aliquantulum magis emicuit; quæ videlicet in marginibus interpretati codicis ejus, ut in Græco repperi, mox interpretata utcumque (donec a docto melius interpretarentur) respondentibus signis interpres ego satis imperitus apposui, vestræque gloriosæ sapientiæ potissimum fore mittenda non immerito judicavi; ut scilicet, quæ fuit alterius interpretationis hortatrix et auxiliatrix, sit etiam nostræ qualiscunque susceptrix et approbatrix. Ipsorum autem scholiorum sive paratheseon quæcunque in calce sui signum vivificæ crucis habent, a beato Maximo confessore ac monacho inventa narrantur; cætera vero sancti Johannis Sycopolitanis episcopi esse feruntur. Sane ubi a verbis interpretis scholia ipsa dissentire vidi; ut lector quid de apposita dictione interpres senserit, quid scholion insinuet indifficulter agnoscat, et verba interpretis scholio inserui, et qualiter ea scholii compositor prætulerit, innui. Sed et, sicubi oportunum fore conspexi, ex me quoque (quoniam esse aliter non potuit) paucissima quædam, et quæ facilius ab intelligente agnosci poterant, interposui.

Præterea notandum est, quod licet tantæ gloriæ tantæque scientiæ sive antiquitatis iste sanctus Dionysius fuerit, nunquam tamen aliqua opuscula eum edidisse (nisi fallor) quæcumque orthodoxorum scripta traditio prodit, priusquam Romani pontifices, videlicet Gregorius, Martinus, et Agatho, dictorum ejus in conscriptis suis mentionem fecerint, et ea per hæc probabilia judicantes admiserint. Gregorius scilicet in homelia capituli evangelii de centum ovibus et decem dragmis; Martinus in synodo sua quam Romæ contra hæreticos celebravit; et Agatho in epistola quam ad sextam synodum destinavit. Unde ego veram esse Græcorum opinionem conjicio, perhibentium libros ejus a prioribus hæreticis occultatos; donec longo post tempore ex opusculis ejus solus codex qui nunc habetur, est Romæ repertus, cæterisque nondum inventis, in Græciam asportatus. Edidit enim et alios, ut ipse innuit, libros ;

Ita et edit. Colon. sed MS. Oxon. Scitopolitani antistitis. h protulerit MS. Oxon.

quos nec Græcus quisquam nec adhuc potuit invenire Latinus.

Et quidem Lucas in Actibus apostolorum', Eusebiusque Pamphili et Dionysius Corinthi antistes, de eo quædam miranda tradunt: quæ vero scripsit, nisi me oblivio fallat, omnino non tradunt. Suadet autem ad hoc ita credendum etiam illud, quod nemo probabilium tractatorum (sicut eis moris est priorum dicta exponendi, et suis opusculis inserendi) scriptis ipsius utitur, aut horum cujuspiam reminiscitur. Denique vir magnus et apostolicæ sedis præceptor Constantinus' philosophus, qui Romam sub venerabilis memoriæ Adriano juniori papa veniens, S. Clementis corpus sedi suæ restituit (quique totum codicem sæpe memoratiet memorandi patris memoriæ commendabat, et quantum utilitatis medullaejus habebat, auditoribus commendabat) solitus erat dicere: quod si sanctos, videlicet priores institutores nostros, qui hæreticos quosque vix et quodammodo cum fuste decollaverunt, Dionysium contigisset habere; cum acuto illos gladio proculdubio trucidassent: innuens profecto hujusmodi dicto, quia quorum os laboriosius et forte tardius obstruxerunt, facilius et acutius sive velocius (où quippe et acutum significatTM et velox) obmutescere coegissent. Ac" post prælatorum sanctorum sedis apostolicæ præsulum memoriam, tam septima et octava synodus, quam Latini et Græci doctores, non solum quia venerabilis hic pater scripserit innuunt, sed et testimonia ex scripturis ejus frequenter assumunt; ut scilicet sensus suos et dicta tanti viri reddant auctoritatis pondere gravida, et cunctis mortalibus approbanda pariter et sectanda".

Deus omnipotens gloriam tuam a terrenis ad cœleste regnum quandoque transferat. Datum X. kalendas Aprilis. Indictione octava.

Act. cap. 17. ver. 34.

kexcerpendi MS. Oxon.

de quo vide Anastasii hujus præfat. in octavam synodum. tomo 3. Concil. general. edit. Rom. part. 2. pag. 181.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

a Ita edit. Colon, sed MS. Oxon. a terreno ad cœleste transferat regnum quan

doque.

RECENSIO.

Idem hic de Johannis Scoti translatione ab Anastasio fertur judicium quod postea a Rogero Hovedeno latum est, in priore parte annalium. "Caroli rogatu Hierarchiam Dionysii Areopagitæ in Latinum de Græco verbum e verbo transtulit: quo fit, ut vix intelligatur Latina litera, quæ volubilitate magis Græca, quam positione construitur nostra." Ex hac autem epistola intelligimus, Græca in Dionysium quæ Maximo tribuuntur scholia, non illius esse omnia, sed Johannis Sycopolitani episcopi apaléoɛıç habere admixtas. Unde et prologo in Græca editione Moreliana titulum hunc præfixum videmus: Пpóλoyos Tov ἁγίου Μαξίμου, ἢ κατὰ τινὰς τοῦ Συκοπολίτου. Prologus sancti Maximi, vel, secundum quosdam, Sycopolitani.

« ZurückWeiter »