Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

DUBLINIENSIUM", AD LANFRANCUM CANTUARIENSEM
ARCHIEPISCOPUM.

Venerando sancts Cantuariensis Ecclesia? metropolitano Lanfranco, Clerns et populus Ecclesiae Dubliniensis debitam subjectionem.

Vestry paternitati est cognitum, quod Ecclesia Dubliniensis, quae Hiberniae insula? metropolis est, suo sit viduata pastore, ac destituta rectore. Propterea elegimus presbyterum, nomine Patricium, nobis sufficientissime cognitum, natalibus et moribus nobilem, apostolica et ecclesiastic;! disciplina imbutum, fide Catholicum, in Scripturarum sensibus cautum, in dogmatibus ecclesiasticis exercitatum. Quem nobis quantocius petimus ordinari episcopum: quatenus, auctore Deo, regulariter nobis praeesse valeat et prodesse; et nos sub ejus regimine salubriter militare possimus; quia integritas praesidentium salus est subditorum: et ubi est incolumitas obedientia?, ibi sana est forma doctrina?.

RECENSIO.

HUtoiia, cum hujus epistolae argumento connexa, et in Dubliniensibus et in Cantuariensibus annalibus habetur tradita. In Dubliniensibus quidem ita. "Anno Domini 1074. Dunanus, episcopus Dubliniensis civitatis in Christo quievit, et in Ecclesia S. Trinitatis, juxta magnum altare, ad dextram ipsius, est sepultus. Eodem anno ad regimen Dubliniensis Ecclesiae Lanfrancus archicpiscopus Cantuaris, petentc Goderico rege, Dubliniensis Ecclesiae populo et clcro consentientibus et eligentibus, in Ecclesia S. Fauli London!* Patricium

* A. C. 1074.

sacravit antistitem, accepta prius ab ipso examinato professione, de sua obedientia (modo antecessorum suorum) sibi suisque successoribus adhibenda: sacratumque in patriam, unde venerat, remisit; dans ei literas ferendas Goderico regulo, et Terdilvaco maximo regi Hibernis." In Cantuariensibus brevius, hoc modo. Lanfrancus, ordinationia sum quarto anno, "Patricium Dublinis civitati in Hibernia sacravit episcopum Lundoniae : a quo et professionem accepit; et literas ei, deferendas regibus Hibernise, dignas valde memoriae contradidit." Professionem, cujus hie fit mentio, pagina 563. exhibemus, ex eodem Cottonianse bibliothecae codice desumptam, e quo prssentem epistolam descripsimus. Liters vero ad reges misss, jam proximo subsequuntur.

EPISTOLA XXVI.

LANFRANCI* CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI, AD GOTHRICUM REGEM DUBLIXI.E.

Lanfrancus non suis meritis, sed gratia Dei archiepiscopus; glorioso Hibernis regi Gothrico, salutem orationibus.

Venerabilem fratrem ac coepiscopum nostrum Patricium, quem charissime fili, excellentia vestra ad nos consecrandum transmisit, honeste suscepimus, debitis officiis secundum canonicam institutionem, sancti Spiritus gratia cooperante, sacravimus, sacratum ad sedem propriam cum testimonio literarum nostrarum, more antecessorum nostrorum, remisimus. Qui quamvis de gloria vestramulta nobis bona, multisque laudibus digna nobis retulerit; non ab re tamen esse credimus, si praedicanda vestra studia nostra adhortatione pulsamus. Sicut enim ignis flante vento clarius lucet, et major efficitur; sic vera virtus veris praeconiis pulchrius enitescit, et in melius augmentatur.

Rogamus igitur, sicut rogari oportet pretiosum sancta? Ecclesise filium, quatenus fidem rectam, ab ipso Deo et sanctis ejus apostolis atque orthodoxis patribus traditam, cum omni mentis sinceritate inviolatam teneatis; fidei congrua opera, in quantum vires suppetunt, exhibeatis: superbis austeram, humilibus placabilem vestram celsitudinem ostendatis. In regno vestro perhibentur homines, seu de propria, seu de moi tuarum uxorum parentela conjuges ducere: alii legitime sibi copulatas pro arbitrio et

[ocr errors]

voluntate relinquere; nonnulli suas aliis dare, et aliorum infanda commutatione recipere. Haec, et si qua sunt alia crimina, propter Deum et animam vestram in terra potestatis vestrae corrigi jubete: talesque vos cum divino adjutorio vestris subditis exhibete, ut et amatores boni bona amplius diligant, et appetitores mali pravas actiones nequaquam exercere praesumant. Hoc enim facientes, et diutius cum rerum temporalium felicitate in terra regnabitis, et post terrenum regnum sine fine regnaturi ad ccelestia regna migrabitis.

Plura et prolixius vobis scripsissem: sed habetis vobiscum praedictum antistitem vestrum, monasticis institutionibus a pueritia enutritum, scientia divinarum literarum strenuissime eruditum, bonorum operum ornamentis, in quantum cognosci a nobis potuit, decentissime adornatum. Quem de anima vestra vobis saepius loquentem si intento corde audieritis, audientes ut patri spirituali (in his quae ad Deum pertinent) obedieritis, obedientes ea, quae vobis ab eo prolata fuerint, in arca pectoris vestri reposueritis; speramus per misericordiam Dei, quia neque vos perniciose errabitis, neque subditos vobis in pravarum actionum pertinacia stare diu permiseritis. Omnipotens Dominus contra inimicos mentis et corporis brachio virtutis suae excellentiam vestram defendat; et post longam hujus seculi vitam, ad eam, quae fincm non habet, feliciter vos perducat.

RECENSIO.

Gothricus hie non alius fuisse videtur quam Godredus, cognomento Crouan, de quo in chronico regum Manniae, ad annum 1066. ita legimus. "Godredus subjugavit sibi Dubliniam, et magnam partem de Laynestir. Scotos vero ita perdomuit; ut nullus qui fabricaret navem vel scapham, ausus esset plus quam tres clavos inserere. Regnavit autem sexdeciin annis ; et murium est in insula quse vocatur Yle."

EPISTOLA XXVII.

EJUSDEM LANFRANCI", AD TERDELVACUM HIBERNLE REGEM.

Lanfrancus peccalor ct indignus sancUe Dorobernensis Ecclesia- archiepiscopus, magnifico Hibernise regi Terdelvaco benedictioncm, cum servitio et orationibus.

Nullam Deus majorem terris misericordiam impendit, quam cum pacis ac justitiae amatores ad animarum seu corporum gubernacula provehit: et maxime cum bonis regibus regnahujus mundi regenda committit. Hincnamque pax oritur, discordia sopitur, et, ut breviter cuncta complectar, Christianae religionis observantia stabilitur. Quod populis Hiberniae divinitus tunc collatum fuisse prudens inspector intelligit, quando omnipotens Deus excellentiae vestrae jus regiae potestatis super illam terram concessit. Tot enim tantaque bona de magnitudinis vestrae erga bonos pia humilitate, contra pravos districta severitate, circa omne hominum genus discretissima aequitate, fratcr et coepiscopus noster Patricius narravit; ut quamvis vos nunquam viderimus, tanquam visos tamen vos diligamus, et tanquam visis et bene cognitis vobis salubriter consulere, et sincerissime servire cupiamus.

Verum inter multa quae placent, relata nobis sunt quaedam quae displicent: videlicet quod in regno vestro quisque pro arbitrio suo legitime sibi copulatam uxorem, nulla canonica causa interveniente, relinquit, et aliam quamlibet,

[ocr errors]
« ZurückWeiter »