Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

seu sibi vel relictæ uxori consanguinitate propinquam, sive quam alius simili improbitate deseruit, maritali seu fornicaria lege, punienda sibi temeritate conjungit. Quod episcopi ab uno episcopo consecrantur. Quod infantes baptismo sine chrismate consecrato baptizantur. Quod sacri ordines per pecuniam ab episcopis dantur. Hæc omnia, et si qua sunt similia, contra evangelicam et apostolicam auctoritatem, contra sanctorum canonum prohibitionem, contra omnium orthodoxorum patrum, qui nos præcesserunt, fieri institutionem; nullus qui sacras literas vel mediocriter legit, ignorat. Quæ, quanto in conspectu Dei sanctorumque ejus amplius sunt horrenda, tanto studiosius vestris sunt sine aliqua dilatione jussionibus prohibenda; et nisi prohibita corrigantur, districtissima terroris vestri severitate punienda. Nullum enim Deo vel majus vel gratius munus offerre potestis, quam si divina et humana debitis legibus gubernare studetis.

Memores igitur divini judicii, quo de commisso vobis regno rationem reddituri estis Deo, episcopos et religiosos quosque viros in unum convenire jubete, sacro eorum conventui præsentiam vestram cum vestris optimatibus exhibete, has pravas consuetudines, omnesque alias, quæ a sacris legibus improbantur, a regno vestro exterminare studete: quatenus Rex Regum, et Dominus dominantium, cum viderit regiam majestatem vestram præceptis suis in omnibus esse subjectam, servis quoque ac fidelibus suis pro timore et amore ejus mansuetam, inimicis divinæ religionis divino zelo infestam; ipse quoque vos vestrosque fideles clamantes ad se propitiatus exaudiat, hostes conterat, pacemque vobis in hoc sæculo stabilem, et in futuro vitam æternam concedat.

RECENSIO.

Hanc, et præcedentem epistolam, annalibus suis, in anni 1089. historia, inseruit Cæsar Baronius: quam utramque, ex Cottoniano optimæ notæ manuscripto, emendatiorem hic dedimus. De barbara autem ista, quæ non solum in Hibernia, sed etiam apud Anglo-Saxonas et Scotos in Britannia invaluerat, legitimas VOL. IV. K K

uxores deserendi consuetudine, videndus Camdenus in Hibernia sua pag. 765. et Johannes Picardus, in notis ad Anselmi lib. 3. epistol. 147. ubi tamen Terdelvacum (ad quem et hæc a Lanfranco, et vicesima nona a Gregorio VII. data est epistola) Gothrici successorem perperam constituit: cum eadem tempore Gothricus Dubliniæ regulus, et Terdelvacus (quem nostri Tojpjdealbach O brj nuncupant) summus Hiberniæ rex fuerit.

EPISTOLA XXVIII.

EJUSDEM LANFRANCIa AD DOMNALDUM HIBERNIÆ
EPISCOPUM.

Lanfrancus indignus sanctæ Cantuariensis Ecclesiæ antistes, venerando Hiberniæ episcopo D. et iis qui sibi literas transmiserunt, salutem et benedictio

nem.

In itinere positi, et a civitate in qua nobis sedes episcopalis est longe sepositi eramus; quando literas vestras, nuncio vestro deferente, suscepimus. Quem cum rogassemus ut saltem paucis diebus nobiscum maneret; quatenus perquisitis libris, congruum pro captu nostro ad consulta vestra responsum vobis referret petitioni nostræ effectum negavit, et se diutius non posse morari multis assertionibus allegavit. Itaque dulcissimam nobis fraternitatem vestram paterna charitate monemus, ne indignum vobis sit, quod de tanta re tam breviter respondemus.

Revera et procul pulsa omni ambiguitate sciatis, neque transmarinas Ecclesias, neque nos Anglos, hanc de infantibus tenere sententiam quam putatis. Credimus enim generaliter omnes, omnibus ætatibus plurimum expedire, tam viventes quam morientes Dominici corporis et sanguinis perceptione sese munire. Nec tamen si, prius quam corpus Christi et sanguinem sumant, contingit baptizatos statim de hoc sæculo ire; ullatenus credimus eos, quod Deus avertat, propter hoc in æternum perire. Alioquin veritas non esset verax, quæ dicit: "Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit ;" et per prophetam: "Ef

a A. C. 1081.

b Marc. cap. 16. ver. 16.

fundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus iniquitatibus vestris ;" quod de baptismo esse dictum, omnes hujus sententiæ expositores concorditer asseverant. Et Petrus apostolus: "Etd vos nunc similis formæ salvos facit baptisma;" et Paulus apostolus: "Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis." Christum est enim induere, habitatorem Deum per remissionem peccatorum in se habere.

Nam sententia illa quam Dominus in evangelio dicit; "Nisif manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis;" quantum ad comestionem oris, non potest generaliter dicta esse de omnibus. Plerique etenim sanctorum martyrum ante baptismum quoque diversis excruciati pœnis de corpore migraverunt. Eos tamen in numero martyrum computat et salvos credit Ecclesia per illud testimonium Domini, quo dicitur: "Quis me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in cœlo." Infantem quoque non baptizatum, si morte imminente urgeatur, a fideli laico, si presbyter desit, baptizari posse canones præcipiunt; nec eum tamen, si statim moriatur, a consortio fidelium sejungunt.

Necesse est ergo prædictam Domini sententiam sic intelligi, quatenus fidelis quisque divini mysterii per intelligentiam capax, carnem Christi et sanguinem non solum ore corporis sed etiam amore et suavitate cordis comedat et bibat: videlicet amando et in conscientia pura dulce habendo, quod pro salute nostra Christus carnem assumpsit, pependit, resurrexit, ascendit; et imitando vestigia ejus, et communicando passionibus ipsius, in quantum humana infirmitas patitur et divina ei gratia largiri dignatur. Hoc est enim vere et salubriter carnem Christi comedere et sanguinem ejus bibere.

Quam sententiam in libro de doctrina Christiana beatus Augustinus exponens, sic ait: "Facinus vel flagitium

Ezech. cap. 36. ver. 25.

e Galat. cap. 3. ver. 27.

Matth. cap. 10. ver. 32.

d 1 Pet. cap. 3. ver. 21.

Joh. cap. 6. ver. 54.

Augustin, de doctr. Christ. lib. 3. cap. 10. op. tom. 3. p.1. pag. 49.

jubere videtur. Figura ergo est, præcipiens passioni Dominicæ communicandum esse, et suaviter atque utiliter in memoria recondendum, quod pro nobis caro ejus vulnerata et crucifixa sit." (Figuram vocat figuratam locutionem; neque enim negat veritatem carnis et sanguinis Christi: quod plerisque schismaticis visum est, et adhuc non cessat videri ;) et Dominus in evangelio: "Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo." Quod exponens beatus Augustinus, ait: "Hock est namque carnem Christi et sanguinem salubriter comedere et bibere, in Christo manere, et Christum in se manentem habere." Nam et Judas qui Dominum tradidit, cum cæteris apostolis ore accepit: sed quia corde non comedit, judicium sibi æternæ damnationis accepit.

Quæstiones sæcularium literarum nobis solvendas misistis: sed episcopale propositum non decet operam dare hujusmodi studiis. Olim quidem juvenilem ætatem in his detrivimus sed accedentes ad pastoralem curam, abrenunciandum eis decrevimus.

:

RECENSIO.

Huc spectant quæ in Cantuariensibus annalibus, ad annum undecimum Lanfranci, memorantur. "Eo quoque tempore misit in Hiberniam Domnaldo episcopo literas, sacræ doctrinæ pinguedine refertas." Has vero, in tomo epistolarum Lanfranci non inventas, decretis synodicis et pontificiis ab Isidoro Mercatore collectis, tum in publica academiæ Cantabrigiensis tum in privata D. Roberti Cottoni bibliotheca, subjuncta reperimus. Domnaldus autem sive Dofnaldus, cujus etiam in 33, et 34. epistola fit mentio, Armachanus fuit archiepiscopus, et totius Hiberniæ primas, ut ex annalibus liquet.

i Joh. cap. 6. ver. 57.

k Augustin. in Evangel. Johan. tract. 26. op. tom. 3. p. 2.

P. 493,

« ZurückWeiter »