Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EPISTOLA XXIX.

GREGORII VII. ROMANI PONTIFICIS, Ad Hibernos.

Gregorius episcopus, servus servorum Dei; Terdelvacho inclyto regi Hiberniæ, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, proceribus, omnibusque Christianis Hiberniam inhabitantibus, salutem et apostolicam benedictionem.

PER orbem universum Domini Jesu doctrina refulsit; quoniam is qui "deb thalamo suo tanquam sponsus exivit, tabernaculum suum in sole constituit; et nemo est, qui caloris ejus fulgorem effugere possit." Hujus auctoritas sanctam Ecclesiam in solida petra fundavit; et beato PETRO, a petra venerabile nomen habenti, ejus jura commisit, quam etiam super omnia mundi regna constituit: cui principatus, et potestates, et quicquid in seculo sublime videtur esse, subjecit; illo Isaiæ completo oraculo. "Venient," inquit," ad te qui detrahebant tibi; et adorabunt vestigia pedum tuorum." Beato igitur PETRO, ejusque vicariis, inter quos dispensatio divina nostram quoque sortem annumerari disposuit, orbis universus obedientiam similiter et reverentiam debet: quam mente devota sanctæ Romanæ Ecclesiæ exhibere reminiscimini. Vos autem, ut charissimos filios, exhortamur justitiam exercere, Catholicam Ecclesiæ pacem tueri et diligere, ipsamque diligentes ulnis charitatis vobis adjungere. Siqua vero negotia penes vos emerserint, quæ nostro digna videantur auxilio, incunctanter ad nos dirigere studete: et quod juste postulaveritis, Deo auxiliante, impetrabitis. Data Sutrii. VI. Kal. Mart.

a C. A. 1085.

Esai. cap. 60 ver. 14

b Psalm. 19. ver. 4, 5, 6.

RECENSIO.

Hanc quoque epistolam, in Gregorii Regesto nequaquam inventam, eidem Isidori Mercatoris collectioni annexam reperimus : et quia nullius certi anni quo scripta ea fuerit, comparebat indicium; ad postremum pontificatus illius annum referre libuit. Anno autem 1085. vita illum excessisse constat, 15. vel 16. annis ante obitum Guiberti antipapæ, qui ab archiepiscopatu Ravennate ad Romanum pontificatum evectus, Clemens III. est dictus; in quem a Guilielmo Pictaviensi Leonini isti editi sunt versiculi, quos (ut ad quartam epistolam sumus polliciti) ex MS. quondam ad Succentoriam Thorneyæ apud Halifaxenses pertinente descriptos, huc apponere visum fuit.

Willelmus Canonicorum beati Hilarii minimus, Wiberto.

Ne metra contemnas tibi scripta videre Ravennas :
Consilium sanum ne crede tibi fore vanum.
Ad cor mane cito ratione fruendo redito.

Si cor habes mundum, monstrabit te furibundum :
Qui contra cœlum jacis impenetrabile telum.

Te patet incautum, qui cornua ponis in altum ;
Eventu tristi regnum poscens tibi Christi.

Insanis penitus in ludibrium stabilitus;

Qui sanctæ sedis papam forte te male credis,

Quam factus prædo violasti corpore fœdo.

Stat merito Demens nomen tibi, stat male Clemens,

O caput erroris per multa fluenta cruoris :

Nunc manifestabit error tuus atque probabit,

Quos velut argentum fidei probat experimentum.
Ergo quampropere tua cœpta caveto tenere:

Et fastu spreto quid sis moriture videto.
Papæ prostratus transactos ede reatus ;

Et veniam quære, culpamque tuam profitere :
Est pius indultor, tamen æque criminis ultor.

EPISTOLA XXX.

GILLEBERTI LUMNICENSIS EPISCOPI, ET ROMANI PONTIFICIS APUD HIBERNOS LEGATI, AD EPISCOPOS HIBERNIÆ.

DE USU ECCLESIASTICO.

Episcopis, [et] presbyteris totius Hiberniæ, infimus præsulum Gille Lumnicensis

in Christo salutem.

ROGATU, necnon et præcepto multorum ex vobis, charissimi, canonicalem consuetudinem in dicendis horis et peragendo totius ecclesiastiei ordinis officio scribere conatus sum, non præsumptivo, sed vestræ cupiens parere piissimæ jussioni; ut diversi et schismatici illi ordines, quibus Hibernia pene tota delusa est, uni Catholico et Romano cedant officio. Quid enim magis indecens aut schismaticum dici poterit, quam doctissimum unius ordinis in alterius Ecclesia idiotam et laicum fieri? Quicumque ergo Catholicæ membrum se profitetur Ecclesiæ, sicut una fide, spe, charitate, in corpore jungitur; ita Deum ore et ordine cum ceteris membris laudare jubetur. Unde apostolus: "Ut unanimes uno ore honorificetis Deum." Sicut igitur linguarum per superbiam facta dispersio, ad unitatem in apostolica humilitate ducta est: sic ordinum per negligentiam et præsumptionem exorta confusio, ad consecratam Romanæ Ecclesiæ regulam per vestrum studium et humilitatem ducenda est. Quantum ergo debeat morum unitas servari a fidelibus, quamvis ex multis locis sacræ Scripturæ manifestum sit; præsens tamen Ecclesiæ de

a Qua legatione obiisse liquet ex Bernardo in vita Malachiæ (vid. Messingham. pag. 359.) biennio post mortem Celsi, h. e. anno Dom. 1130.et nono anno ante mortem Malachiæ, h. e. anno Dom. 1140. vide Messingham. pag. 363, 364. Referenda igitur hæc epistola ad annum 1130.

Rom. cap. 15. ver. 6.

picta imago oculis subjecta patenter ostendit. Namque omnia Ecclesiæ membra uni episcopo, videlicet Christo, ejusque vicario beato Petro apostolo, atque in ejus sede præsidenti apostolico, subjici et ab eis manifestat gubernari. Hæc tandem præmia pro tantulo opere a vobis omnibus expostulo; ut sicut hic Deum uno corde et ore laudare debemus, sic ei, vestris precibus adjutus, una vobiscum psallere in cœlestibus valere merear. Amen.

Subjiciebatur in MSS. quibus hic usi sumus exemplaribus, Ecclesiæ depicta imago (cujus in superiori prologo facta est mentio, et in proximo libello sequitur explicatio,) hac circumdata περιγραφῇ. "ARCA figuram mundi habuit: fuit enim tricamerata. In superiori parte erant aves, tanquam angeli in cœlo. In medio erant homines (scilicet Noe, et familia ejus) tanquam in hoc mundo. In imo animalia et reptilia, tanquam animæ in inferno." Verum, ob chalcographicorum typorum defectum, schema illud coacti sumus hic omittere.

GILLEBERTUS LUMNICENSIS EPISCOPUS.

De statu Ecclesiæ.

IMAGO generalis Ecclesiæ supra notata, primas nominum literas pro ipsis nominibus idcirco continet; quia spatium scribendi ipsa nomina tota non habet. Infima tamen linea tria hæc tota vocabula describit, moniales, canonicales, vel universales. Et tota quidem imago pyramidis formam prætendit: quia inferius ampla est, ubi carnales et conjugatos recipit; superius autem acuta, ubi arctam viam religiosis et ordinatis proponit. Nec sola generalis forma superius arctatur; sed et singulares formulæ, quas ipsa continet, in supremo acuuntur.

Prima ergo pyramide (quam in sinistra parte respicis, P. subscriptum) parochiam nominant: quæ in summo sacerdotem habet, et sub ipso diaconum, tertium subdiaconum, quartum acolithum, quintum exorcistam, sextum lectorem, septimum ostiarium. Amelarius tamen novem dicit gradus Ecclesiæ; addens psalmistam et episcopum. Sed tamen episcopus, archiepiscopus, patriarcha, et pro

phetæ, generalis Ecclesiæ gradus sunt: singularis vero ideo illis tantum superioribus perfecta est: quia in baptismate et corpore Domini veniam largiendo, filios suos fideles ad cœlestem patriam transmittit. Quia vero quilibet de choro sola jussione presbyteri potest officio psalmistæ fungi, psallere scilicet sive cantare; in numero graduum Ecclesiæ psalmistas non ponimus. Septem ergo gradus a septiformi spiritu singulis collati sunt ecclesiis ; quia quamvis singulæ in eis personæ non serviant; omnes tamen septem gradus sustinens solus sacerdos, Omnipotenti gratanter ministrat.

Qui autem sub his gradibus, intra sinum parochialis ecclesiæ continentur, trifarie dividuntur. Ex quibus superiores in pyramide oratores intellige: et quia quidam ex eis conjugati sunt, ideo viros et fœminas nominavimus. Sinistrales vero in pyramide aratores sunt, tam viri quam fœminæ. Dextrales quoque bellatores sunt, viri atque fœminæ. Nec dico fœminarum esse officium orare, arare, aut certe bellare: sed tamen his conjugatæ sunt atque subserviunt, qui orant, et arant, et pugnant. Nec sejunctas ab Ecclesia putamus præsenti, quas Christus cum matre sua collocat in cœlesti. Et hos tres legitimos fidelium ordines ab initio admittit Ecclesia: ut pars in ea (clerus videlicet) orationi vacans, alios ab impetu fallacis inimici defendat; alia labore desudans, ab aliis victus penuriam repellat; tertia militiæ studio dedita, cæteros a corporis hostibus securos reddat.

Secunda vero pyramis subscribitur monasterium: et habet in acumine abbatem, et sub ipso sex gradus; qui ipse sacerdos est; atque sub his oratores tantum: quoniam non est monachorum baptizare, communicare, aut aliquod ecclesiasticum laicis ministrare; nisi forte, cogente necessitate, imperanti episcopo obediant. Quorum propositum est soli Deo, relictis sæcularibus, in oratione vacare.

Has itaque duas pyramides, parochiam scilicet et cœnobium, subjectas possidet pontificalis Ecclesia: quæ et ipsa, in modum pyramidis, ad basim duabus minoribus ampla, in supremo acuitur, et subscribitur episcopatus, pro eo quod episcopo in summa sede dirigitur. Cui, pro

« ZurückWeiter »