Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

parvitate spatii, parvula punctis notata supponitur pyramis; ut declaret episcopum in Ecclesia propriæ sedis habere sacerdotes et cæteros sex gradus, et tres supradictos fidelium ordines: quod ex numero punctorum patet. Nec idcirco duæ tantum ecclesiæ pontifici subjiciuntur, quod duabus possit esse contentus: sed per unam omnes parochias, et per alteram omnes abbatias, quas regit, obtinere figuratur. Obtinet enim ut minimum decem ecclesias, ut plurimum vero mille.

Hoc eodem ordine duas sequentes pyramides, parochiam videlicet et monasterium, secundo suppositas episcopo constat. Qui rursum duo episcopi, cum suis ecclesiis, uni archiepiscopo subjunguntur. Cujus ecclesia subscribitur diœcesis: et habet in propria sede septem gradus, et tres ordines fidelium. Habet ergo extra parochias et monasterium: et ut plurimum viginti episcopos regit, ut minimum vero tres. Ad eundem modum alii duo episcopi subnectuntur alteri archiepiscopo. Sed et duo archiepiscopi cum suis ecclesiis et episcopis obediunt uni primati. Cujus ecclesia subscribitur primatus: et habet in propria sede septem gradus et tres ordines fidelium, extra vero parochiam et monasterium; et ut plurimum obediunt ei sex archiepiscopi, ut minimum unus; eodem quoque modo alteri primati in secunda pagina, obediunt duo archiepiscopi cum suis episcopis quatuor.

ceses.

Qui postremum duo primates serviunt uni et summo Romano pontifici papæ : cujus Ecclesia subscribitur generalis, et habet parochiam, monasterium, episcopos, et diœNoe etiam secum in summum arcæ residet: quia sicut Noe arcæ præerat inter undas diluvii; ita Romanus pontifex regit Ecclesiam in fluctibus sæculi. Quibus utrisque præeminet Christus: qui utriusque testamenti legislator est, et "utraque fecit unum;" summus paterfamilias, qui excubantes fideliter in hoc tabernaculo honorifice coronat in regno. Conjungitur autem imperator papæ, rex primati, dux archipontifici, comes episcopo, miles sacerdoti: quia istæ personæ pares illis sæcularibus jure decernuntur.

Ephes. cap. 2. ver. 14.

[ocr errors]

Expeditis ergo in communi speculatione figuris, et membris et capite Ecclesiæ nunc quid singulis ordinibus conveniat explicemus. Conjugatorum est, nullam usque in sextam vel etiam septimam progeniem sanguine sibi conjunctam, aut illi quam habuerit aut quam habuit sibi proximus, vel commatrem ducere uxorem: cum quibus enim semel juncta est Ecclesia, cum eisdem iterum replicare illicitum dicit Ecclesia. Conjugatis etiam præceptum est; ut et ipsi domum Domini frequentent, ibique Deum suppliciter adorent et precentur: primitias, oblationes, et decimas suas fideliter persolvant; mala solerter devitent, bona desideranter inquirant, et omnino pastoribus suis obediant.

Ostiariorum vero est, certas horas observando designare: et ecclesiam, cum his quæ in ea recluduntur, servare; ut nullus Judæus, vel Gentilis, sive catechumenus, hora sacrificii intersit, nec omnino canis aut aliquis immundus sive sanguinolentus in eam intret, cavere; excommunicatos eliminare. Lectorum autem est, aperte et distincte in ecclesia omnia, præter epistolam et evangelium, legere exorcistarum est etiam, fiducialiter adjurando et imperando in nomine Domini, de obsessis corporibus dæmones effugare; sive catechumeni sint, sive baptizati. Acolythorum est, luminaria certis horis accendere et extinguere; altaris et sacrificii nesessaria ad manum subdiaconi præparata habere. Atque hi quatuor ordines in officiis suis solent indui superhumerali, alba et cingulo: et tamen possunt perfrui conjugio.

Subdiaconorum est, epistolam legere, aquam et vinum calici infundere, oblatam patenæ imponere, et sic ad altare diacono deferre: et idcirco castos esse; cum supradictis autem vestibus, in sinistra manu fannonem, et quasi scopam tergendi altare et quoddam onus Domini leve portant; et tunicam strictis manicis in sollenniis induunt. Diaconorum est dicere; Exeant qui non communicant; et, Humiliate vos ad benedictionem; et, Humiliate capita vestra Deo; et, Ite missa est; et, Benedicamus Domino; et

d ducit.

evangelium legere et pronuntiare; sacrificia super corporalia statuere, sacerdoti ministrare, paschalem cercum benedicere; et in absentia presbyteri baptizare, et horas celebrare: stolam etiam super sinistrum humerum ferre, et indui dalmatica in sollennibus, id est, tunica amplis manicis. In festivis autem quadragesimæ induunture diaconus et subdiaconus casulis in tota missa, nisi cum legunt.

Sacerdotum autem sunt quatuordecim officia, præesse, subesse, orare, offerre, prædicare, docere, baptizare, benedicere, excommunicare, reconciliare, ungere, communicare, animas Deo commendare, corpora sepelire: de quibus singulis pertractandum est. Præesse ergo sacerdotis est; juste de singulis subjectis discernere, pœnitentiam recte et misericorditer injungere, et præcipere mansuete. Subesse vero est, episcopo ex animo humiliari et servire. Offerre autem ejus est; panem et vinum cum aqua singulis diebus immolare, et in sollenniis Te Deum, et Benedictus, et Magnificat, et ante sacrificium thus super et circa altare et sacrificium incendere. Diaconus enim ante evangelium incensat altare. Orare quoque ipsius est; suppliciter Deum adorare (ut factura sua) et pro admirandis operibus laudare, et benedicere, pro perceptis beneficiis gratias agere, et pro percipiendis deprecari; quod totum maxime in celebrandis horis et missa peragitur: de quibus, quia breviter non potest, in sequentibus tractabitur. Prædicare etiam ejus est; Gentiles, Judæos, infideles vel catechumenos ad gratiam baptismi vocare, et hæreticos ad Catholicam fidem revocare.

Baptizare ejus est; exorcizatos credentes, et sanctam Trinitatem confitentes, sub trina mersione sacro fonti intingere. Quod sicut et missa, in ecclesia debet fieri; nisi prohibeat necessitas. Et sacrificium quidem corporis et sanguinis Domini sæpe fit, ob recordationem passionis ejus, sicut ipse præcepit dicens: "Hoc est corpus meum, et sanguis meus; hæc facite, quotiescunque sumitis, in" meam commemorationem." Baptisma vero non iteratur,

e Deest verbum non ut vult doctiss. episc. Kilmor. f 1 Cor. cap. 11. ver. 24, 25.

1 Pet. cap. 3. ver. 18.

1

ne invocatio sanctæ Trinitatis exinanita putetur: quia "Christus pro peccatis nostris semel mortuus est." Docere ejus est; baptizatos qualiter contra superbiam humilitate, contra inanem gloriam dejectione, contra invidiam benevolentia, contra iram modestia, contra tristitiam hilaritate, contra avaritiam largitate, contra gulam abstinentia, contra luxuriam castitate muniantur, instruere. Hæc enim octo vitia, et omnia quæ ex eis nascuntur, quamvis peccata non sint; tamen semper peccare suggerunt, ipsis videlicet consentire; quamdiu namque non consentit eis animus, nequaquam transgreditur, sed potius coronatur. Docere etiam ejus; singulis Dominicis, quibus in hebdomada diebus abstinere et feriare fideles debeant, prædicare.

Benedicere potest, præsente episcopo, aquam et sal in Dominicis sacerdos, et prandium, et sponsum, et sponsam, et lecturos lectiones præter evangelium, et aquam judicii vel panem et cætera. In absentia vero episcopi; potest benedicere coronam clerici et velum viduæ, novos fructus, candelas in purificatione sanctæ Mariæ, cineres in capite jejunii, ramos in Dominica palmarum, et peregrinaturos, et lecturum evangelium, et populum cum dimittitur: aquam benedictam aspergit, ad benedicendas novas domos et cætera nova, Excommunicare ejus est, criminibus lapsos, semel bis et tertio revocatos; et non pœnitentes a communione fidelium eliminare, ut nec in victu nec in loquela quisquam eis communicet. Reconciliare ejus est; pœnitentes prope mortem de criminalibus, ex consensu tamen episcopi, ad unitatem fidelium recipere. Ungere potest quemlibet fidelem semel in quolibet gravi dolore: quia unctio sancta non solum animæ, sed et corporis sæpe medelam tribuit. Communicare statim debet baptizatos, et fideles omnes ter in anno, in Pascha, in Pentecoste, et Natali Domini, et prope mortem positos, si quæsierint verbo vel signo, vel teste fideli quod prius quæsissent.

Commendare debet orando animas fideles de corporibus egredientes, et earum memoriam in missa et orationibus

* Vide Jureti observat, ad epist. 74. Ivonis.

frequentare; quamvis enim promissa sit indulgentia peccatori quacunque hora pœniteret, tamen pœna peccantem quælibet expectat; purgatorius videlicet ignis, qui corpore statim egressos et minus per lamenta pœnitentiæ purgatos ad plenitudinem recipit purgandos. Quod ergo pro eis hic fit in orationibus et eleemosynis, proficit eis ad purgationem: quia sudor vivorum requies est mortuorum. Sepelire corpora fidelium, ultimum est sacerdotis officium; ipse enim tertio terram super corpus cum fossore infundit, dicendo: "De terra plasmasti me." Adjacent etiam cæmiteriis sanctorum alia loca, in quibus submersorum et occisorum fidelium corpora conduntur, quia ipsorum animæ Deo commendari non prohibentur. Nam infidelium et sceleratorum corpora longe sunt a fidelium projicienda: quibus enim vivis non communicamus; nec mortuis.

Enumeratis autem atque descriptis sacerdotis officiis; quibus in his uti debeat vestibus perspiciamus. Sicut ergo septem gradus sunt, quibus sacerdos elevatur, ita septem sunt vestes quibus ordinatur : indumentum quotidianum, amicta, alba, cingulum, fannon, stola et casula. Et cætera quidem omnia officia sine casula, et cum stola sola aliquando potest. Quotidiana ad missam, ut paucissima, sunt quatuor: camisia, tunica, femoralia, calceamenta, addunt tamen Romani caligas. Dicit quoque Amelarius, sacerdotem debere indui sandaliis et dalmatica: sed pontifices apud nos his utuntur.

Octo sunt ergo quibus sustentatur sacerdos; parochia, mansus, atrium, cœmiterium, templum, altare, calix cum patena, corpus cum sanguine: quia singulæ sibi, subjectis quasi quibusdam gradibus, honore et dignitate præferuntur. Parochiam appello populum, primitias, oblationes et decimas persolventem. Mansum dico terram aratri, quam ad minus debet habere sacerdos, atrium cum domibus suis clausuram. Hæc autem sunt utensilia sacerdoti oportuna, quæ sine benedictione episcopi sufficiunt: aqua benedicta aspergit, textus sancti evangelii, psalterium, mis

c Forsan quemlibet..

kaspersorium.

« ZurückWeiter »