Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EPISTOLA XXXIV.

WATERFORDIENSIUM, AD ANSELMUM CANTUARIENSEM

ARCHIEPISCOPUM.

Anselmo, Deigratia Anglorum archiepiscopo, et omnibus diœcesis suæ episcopis ; clerus et populus oppidi Watafordiæ, cum rege Murchertacho et episcopo Domnaldo, salutem in Domino.

PATER sancte, cæcitas ignorantiæ nos diu detrimenta salutis nostræ sustinere coegit; quia magis elegimus serviliter Dominico jugo colla subtrahere, quam liberaliter pastorali obedientiæ subesse. Nunc autem quantum proficiat pastorum cura cognoscimus, cum aliarum rerum similitudines ad mentem revocamus: quod sine regimine nec exercitus bellum, nec navis marinum audet attentare periculum. Navicula ergo nostra mundanis dedita fluctibus, sine pastore contra callidum hostem qua ratione pugnabit? Propterea nos, et rex noster Murchertachus, et episcopus Domnaldus, et Dermeth dux noster frater regis, elegimus hunc presbyterum Malchum, Walchelini Wintoniensis episcopi monachum, nobis sufficientissime cognitum, natalibus et moribus nobilem, apostolica et ecclesiastica disciplina imbutum, fide Catholicum, prudentem, docibilem, patientem, moribus temperatum, vita castum, sobrium, humilem, affabilem, misericordem, literatum, in lege Dei instructum, in Scripturarum sensibus cautum, hospitalem, modestum, suæ domui bene præpositum, non neophytum, habentem testimonium bonum in gradibus singulis. Hunc nobis petimus a vestra paternitate ordi

a A. C. 1096.

nari pontificem: quatenus regulariter nobis præesse valeat et prodesse, et nos sub ejus regimine salubriter Domino militare possimus. Ut autem omnium nostrum vota in hanc electionem convenire noscatis; huic decreto canonico promptissima voluntate singuli manibus propriis roborantes subscripsimus.

Ego Murchertachus rex Hiberniæ subscripsi.
Ego Dermeth dux frater regis subscripsi.

Ego Domnaldus episcopus subscripsi.

Ego Idunan episcopus Midiæ subscripsi.

Ego Samuel Dublinensis episcopus subscripsi.

Ego Ferdomnachus Laginiensium episcopus subscripsi, &c.

RECENSIO.

Habetur tum in MS. epistolarum Anselmi volumine, tum in Ædmeri historiæ Novellæ libro 2. ubi totius rei gestæ series ita pertexitur. "Rex Hiberniæ Murchertachus nomine, et Dofnaldus episcopus cum cæteris episcopis, et quique nobiles cum clero et populo ipsius insulæ miserunt nuncios ac literas ad Anselmum, innotescentes ei civitatem quandam Wataferdiam nomine, in una suarum provinciarum esse; cui ob numerosam civium multitudinem expediret episcopum institui, simulque petentes, quatenus ipse (primatus quem super eos gerebat potestate, et qua fungebatur vicis apostolicæ authoritate) sanctæ Christianitati ac necessariæ plebium utilitati instituendo eis pontificem subveniret. Jam enim sæcula multa transierant, in quibus eadem civitas absque providentia et cura pontificali consistens, per diversa tentationum pericula jactabatur. Elegerant autem idem ipsi in hoc officium quendam suæ gentis virum vocabulo Malchum, eumque sacrandum cum communi decreto ad Anselmum transmiserunt. Igitur Anselmus considerans et intelligens eos justa et utilia petere, petitioni eorum libens annuit. Electum ergo pontificem diligenter in his quæ sacra jubet auctoritas examinatum, ac multorum cum vitæ suæ testimonio, dignum episcopatu comprobatum, sumpta ab eo ex more de subjectionis suæ obedientia professione, sacravit eum Cantuariæ quinto Kal. Januarii; assistentibus et cooperantibus sibi in hoc ministerio suo duobus episcopis suis, Radulpho scilicet Cicestrensi et Gundulpho Roffensi." Malchi vero professio, cujus hic fit mentio, post epistolas habetur, pag. 564.

EPISTOLA XXXV.

ANSELMI CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI, AD MURIARDACHUM HIBERNIÆ REGEM.

Muriardacho glorioso gratia Dei regi Hiberniæ, Anselmus servus ecclesiæ Cantuariensis salutem cum orationibus, et Dei misericordia regi et protegi.

GRATIAS ago Deo de bonis multis, quæ de vestra celsitudine audio. Inter quæ est hoc; quia gentem regni vestri in tanta pace facitis vivere, ut omnes boni, qui hoc audiunt, Deo agant gratias, et vitæ vestræ diuturnitatem desiderent. Ubi enim pax est, licet omnibus bonam voluntatem habentibus, quod optant sine perturbatione malorum hominum efficere. Unde vestra celsitudo, per quam Deus facit, ab eo certissime magnam retributionem [poterit] expectare. Super hoc utique pacis fundamentum facile est alia, quæ ecclesiastica religio exigit, ædificare. Precor itaque bonæ voluntatis vestræ constantiam, quatenus consideret, si qua sunt in regno vestro corrigenda, propter vitæ æternæ præmium: et ut magis ac magis in vobis gratia Dei augeatur, sollicite Deo adjuvante studeatis emendare. Nihil enim est contemnendum quod corrigi possit. Quia Deus exigit ab omnibus, non solum quod male agunt; sed etiam quod non corrigant mala, quæ corrigere possunt. Et quanto potentiores sunt, ut corrigant; tanto districtius exigit ab illis Deus, ut secundum potestatem misericorditer impensam bene velint et faciant. Quod maxime videtur ad reges pertinere: quo

a C. A. 1100.

niam ipsi cognoscuntur majorem potestatem, et cui minus contradicitur, inter homines obtinere. Si autem non omnia simul potestis; non debetis propter hoc, quin a melioribus ad meliora studeatis proficere: quia bona proposita et bonos conatus Deus solet benigne perficere, et beata plenitudine retribuere. Auditur apud nos, quia conjugia in regno vestro sine omni ratione dissolvuntur, et commutantur: quia cognati sive sub nomine conjugii sive alio modo, palam, sine reprehensione, contra canonicam prohibitionem commisceri non vereantur. Episcopi quoque, qui debent esse forma et exemplum aliis canonicæ religionis, inordinate, sicut audimus, aut a solis episcopis, aut in locis ubi ordinari non debent, consecrantur. Hæc, et alia quæ magnitudinis vestræ prudentia in Hibernia corrigenda cognoverit, precor, obsecro, et consulo sicut illi quem valde diligo, et cujus profectum per omnia desidero; quatenus consilio bonorum virorum et sapientium regni vestri corrigere studeatis: et Deum oro, ut de regno terreno ad regnum cœleste transeatis. Amen.

RECENSIO.

Inter editas habetur lib. 3. epist. 142. Est autem Muriardachus hic, idem cum præcedentis epistola Murchertacho, quem nostri Muirceartach sive Murchertach O Briain vocant. Patrem habuit is Terdelvacum illum ad quem vicesima septima et vicesima nona scripta est epistola: cui etiam tum in regno Momoniæ, in qua sita est Waterfordia (ad quam Malchus ab eo nominatus est episcopus), tum in summo Hiberniæ principatu anno 1086 successit: fratrem Dermitium, ipsius in regno Momoniæ successorem, qui in superiori epistola Dermetha dux frater regis appellatur, ac nobilissimis Thomondiæ comitibus simul et baronibus de Inchequin dedit originem: filium Mahunum a quo Mac-Mahuni et Ursulani Thomondiæ descenderunt: non illi Ultoniæ, quorum genus a Reginaldo filio Ursi, Thomæ Cantuariensis percussore feciales Angliæ repetunt. Muriardachi hujus in regum Manniæ chronico, ejusmodi fit commemoratio "Anno 1089. omnes proceres insularum, audientes mortem Lagmanni, miserunt legatos ad Murecardum O Brien regem Hiberniæ postulantes ut aliquem virum industrium de regali stirpe in regem eis mitteret, donec Olaus filius Godredi cresceret. Annuit eis rex libentissime, et quendam Donaldum filium Tade ad eos misit: mo

a Vid. histor, Normann. a Duchesnio edit. pag. 296 et 513.

nens et præcipiens ei, ut cum omni benignitate et modestia regnum, quod sibi non debebatur, gubernaret. Sed ille postquam ad regnum pervenit, parvi pendens præcepta sui domini, cum magna tyrannide abusus est regno; et multis sceleribus perpetratis, tribus annis enormiter regnavit. Tunc omnes principes insularum una conspiratione commoti, adversus eum congregati sunt et expulerunt a finibus suis. Ille autem fugiens ad Hiberniam non est ultra reversus ad eos."

« ZurückWeiter »