Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cantuariensi, Anglorum primate. Quem, ex praecepto ejusdem archipraasulis, Rogerus Saresberiae episcopus apud castellum suum quod vocatur Divisio VIII. Calend. Octobris, Sabbato, ad diaconatus et ad presbyteratus promovit gradum. Ordinatus est autem episcopus VI. Nonas Octobris, Dominica, apud Lambhitham a Radulpho Cantuariorum pontifice. Ejusque consecrationi interfuere episcopi, Richardus Lundoniae, Rogerus Saresberise, Robertus Lincolnia?, Everardus Norwicensu, et David Bangornensis." Dubliniensium episcoporum postremus hie fuit, et archiepiscoporum primus: vitaeque supremum egit diem, VIII. Id. Octobr. (ut habetur in Necrologio Ecclesis S. Trinitatis Dublin.) anno MCLXI. Hanc vero Dubliniensium epistolam, ad calcem collectionis Decretalium Isidori Mercatoris, in Cottoniana bibliotheca invenimus.

EPISTOLA XL1.

HENRICI" I. ANGLORUM REGIS, AD EUNDEM RADULPHUM. Hcnricus rex Anglis, Radulpho Cantuaricnsi archiepiscopo, salutem.

Mandavit mihi rex Hiberniae per breve suum, et burgenses Dublinae, quod elegerunt hunc Gregorium in episcopum, et eum tibi mittunt consecrandum. Unde tibi mando, ut petitioni eorum satisfaciens, ejus consecrationem sine dilatione expleas. Teste Ranulpho cancellario apud Windelsor.

RECENSIO.

Superior! epistoUe in eadem collectione subjunctum erat hoc breve regis Henrici I. Nam ut Latini brevia, sic etiam eorum exemplo recentiores Grsci Bpt/3ia, brevia hujusmodi regum scripta appellant: et ut apud Grscos (quemadmodum alibi a nobis ad hoc ipsum rescriptum ex Eustathio est observatum) Kt\da non est semper oWjrorix)) Xti-if, sed aliquando respondet rip d^iovv Kai Tip oqfialvtiv, ita et mandandi vocem eodem sensu usurpant aliquando Latini; quemadmodum tum paulo ante in 38, et 39. epistola, tum manifestissime in hac prasente licebit animadvertere. Nam, ut in libro quinto de gestis regum Anglorum Guilielmus Malmesburiensis retulit, " Hiberniensium regem Murcardum etsucceasores ejus, quorum nomina fama non extulit, ita devotos habuit Henricus I. ut nihil, nisi quod eum palparet, scriberent; nihil, nisi quod juberet, agerent;" et tamen scribit hie ille, "sibi mandavisse regem Hiberniae per breve suum;" hoc est, significavissc. Ita Bonifacius II. sub finem epistolse ad Csesarium: "Epistola quam a quodam tibi mandasti sacerdote transmissam." et paulo post. "Omnium quos dissentire mandasti," i. e. significasti. Tom. I. Concil . Gallis, pag. 224. Et Bedalibro primo historiae, cap. 25. de Augustino: " Mittens ad jEdilhci tum mandavit scvenisse dc Roma.

A. C. 1122.

EPISTOLA XLII.

BERNARDla Clarievallensis ABBATIS, AD MALACHIAM HIBERNLE EPISCOPUM.

Vcnerabili Domino et bcatissimo patri Malachise, Dei gratia Hiberniensium archieplscopo, apostolicx sedis legato; frater Bemardus Clanevallis vocatus abbas, invenire gratiam apud Dominum.

Inter multiplices aestus et curas pectoris mei (prae multitudine quarum, anima mea turbata est valde) fratres de terra longinqua venientes ut serviant Domino, epistola tua, " etb baculus tuus ipsa me consolata sunt." Epistola in ostensione bonae voluntatis, baculus ad sustentandum corpus infirmitatis, fratres qui Deo serviunt in spiritu humilitatis. Omnia suscepimus, omnia placent, omnia pariter " cooperantur* in bonum." Quod autem voluistis duos de fratribus mitti vobis ad praevidendumlocum: communicato cum fratribus consilio, dignum duximus non eos separandos ab invicem, donec plenus "ind eis formetur Christus," donec ad integrum doceantur " praeliarie praelia Domini." Cum igitur fuerint in schola sancti Spiritus eruditi, cum "indutif virtute ex alto;" tunc demum ad patrem filii revertentur; ut "cantentK canticum Domini non jam in terra aliena," sed in sua. Vos autem interim "juxta''sapientiam vobis datam aDomino," secundumhabitudinem locorum quas vidistis apud nos, praevidete et praeparate eis locum a tumultibus seculi separatum. Tempus

[ocr errors][ocr errors]

enim prope est, in quo vobis, operante Dei gratia, novos de veteribus homines producemus. Sit nomen Domini benedictum in secula, de cujus munere venit ut communes habeam filios vobiscum; quos vestra praedicatio plantavit1, nostra exhortatio rigavit, Deus autem incrementum dedit.

Sanctitatem vestram rogamus, ut verbum Domini prae- dicetis "adk dandam scientiam salutis plebi ejus." Duplex enim vobis incumbit necessitas, et ex officio legations,et episcopali negotio. De caetero, quoniam in1 " multis offendimus omnes," et inter homines seculi frequenter positi multum de pulvere mundi contrahimus: vestris et vestrorum orationibus me commendo, ut in fonte misericordiae suae nos lavare et emaculare dignetur ipse fons pietatis Jesus Christus, qui dixit Petro; "NisiTM lavero te, non habebis partem mecum." Sed et hoc ipsum non solum precibus, verum etiam quasi ex debito requiro: cum ego clamem ad Dominum pro vobis, si quid possit peccatoris oratio. In Domino valete.

RECENSIO.

Haec, et dii.i scquentes nd Malachiam missa?, inter editas Bernardi epistolas habentur, numero 315,316, et317. Frustra veroa Johanne Picardo (innotisad Anselmi lib. 3. epist. 72.) injectus est scrupulus: quomodo Bernardus Malachiam in ejus vita nominet archiepiscopum; quum fato functus fuerit anno 1148. biennio scilicet ante pallia in Hiberniam per Johannem Paparonem Romanse sedis legatum delata. "ni forsan" inquit "dicas, quod Balaeum de Malachia loquentem scripsisse recolo, nempe quod obtinendi pallii gratia Romam accessisset. Verum penes auctorem sua fides esto." Atqui minime erat opus Balsum hie testem advocare: hujus rei fides penes ipsum Bernardum est, qui Roma e pallium ab eo petitum, nec tamen impetratum fuisse narrat. "Metropolisea enim sedi (ait ille) deerat adhuc et defuerat ab initio pallii usus; quod est plenitudo honoris.'' Sed ante accepta pallia, Armachanos antistites jam inde ab initio archiepiscopos extitisse et metropolitanos totius Hibernis, atque adeo novas sua authoritate metropoles instituisse, ex eadem Malachiae vita a Bernardo descripta manifestius est, quam ut in qusestionem vocari debeat. Celsus enim Armachanus non modo archiepiscopus ibi appellatur atque metropolitans: sedetinsuper additur: "Erat et altera sedes metropolitica, quam de novo constituerat Celsus; primae tamcn sedi ct illius archiepiscopo subdita, tanquam primati."

'1 Cor. cap. 3. ver. 6.
1 Jacob, cap. 3. ver. 2.

k Luc. cap. 1. ver. 77.
m Juhan. cap. 13. ver. 8.

De eodem quoque Celso ibidem legitur. "Cognoscitis quia moreretur, fecit quasi testamentum, quatenus Malachias deberet succedere sibi; quod nullus videretur dignior qui episcoparetur in sede prima." Et post. "Anno ostatis suse tricesimo octavo pauper Malachias, pulso incubatore, intravit Ardmacham pontifex et metropolitanus totius Hiberniae." Illud potius dubitationem hic movere posset: quod quum tertio post anno Malachias relicto archiepiscopatu, Dunensis episcopatua administrationem susceperit, ac deinde anno MCXXXVII* Romam ad Innocentium II. profectus, pontificis in Hibernia legatus primum constitutus fuerit; in hujus tamen epistolas inscriptione simul Hiberniensium archiepiscopus et apostolicse sedis legatus salutetur, nisi forte archiepiscopi nomen, pro episcopi, in editos codices irrepsisse putandum sit: vel archiepiscopi delatum fuisse illi titulum, quod nuper eo honore fuisset functus, et jam legatus factus parem aut etiam majorem dignitatem adhuc obtinere existimaretur. "Romam," inquit scriptor visionis Tungati Hiberni, "tempore Innocentii papse veniens, ab ipso Abcbiepiscopus et legatus constitutus est; qui omnia qusecunque habere poterat sanctis ccenobiis et pauperibus dividebat. Hic constructor extitit quinquaginta quatuor congregationum monachorum, canonicorum, sanctimonialium: quibus omnia necessaria providebat et nihil sibi omnino retinebat."

* Itaquidem Baronius, sine auctore. Sed 1140. fuisse Bernardus in vita illius indicat, quum nonum ante mortem ipsius Malachise fuisse significat. pag. 363. lin. penul. edit. Messinghami.

« ZurückWeiter »