Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cantuariensi, Anglorum primate. Quem, ex præcepto ejusdem archipræsulis, Rogerus Saresberiæ episcopus apud castellum suum quod vocatur Divisio VIII. Calend. Octobris, Sabbato, ad diaconatus et ad presbyteratus promovit gradum. Ordinatus est autem episcopus VI. Nonas Octobris, Dominica, apud Lambhitham a Radulpho Cantuariorum pontifice. Ejusque consecrationi interfuere episcopi, Richardus Lundoniæ, Rogerus Saresberiæ, Robertus Lincolniæ, Everardus Norwicensis, et David Bangornensis." Dubliniensium episcoporum postremus hic fuit, et archiepiscoporum primus: vitæque supremum egit diem, VIII. Id. Octobr. (ut habetur in Necrologio Ecclesiæ S. Trinitatis Dublin.) anno MCLXI. Hanc vero Dubliniensium epistolam, ad calcem collectionis Decretalium Isidori Mercatoris, in Cottoniana bibliotheca invenimus.

EPISTOLA XLI.

HENRICI I. ANGLORUM Regis, ad eunDEM RADULPHUM.

Henricus rex Angliæ, Radulpho Cantuariensi archiepiscopo, salutem.

MANDAVIT mihi rex Hiberniæ per breve suum, et burgenses Dublinæ, quod elegerunt hunc Gregorium in episcopum, et eum tibi mittunt consecrandum. Unde tibi mando, ut petitioni eorum satisfaciens, ejus consecrationem sine dilatione expleas. Teste Ranulpho cancellario apud Windelsor.

RECENSIO.

Superiori epistolæ in eadem collectione subjunctum erat hoc breve regis Henrici I. Nam ut Latini brevia, sic etiam eorum exemplo recentiores Græci Bpɛßía, brevia hujusmodi regum scripta appellant: et ut apud Græcos (quemadmodum alibi a nobis ad hoc ipsum rescriptum ex Eustathio est observatum) ɛλɛúw non est semper δεσποτικὴ λέξις, sed aliquando respondet τῷ ἀξιοῦν καὶ τῷ σημαί vely, ita et mandandi vocem eodem sensu usurpant aliquando Latini; quemadmodum tum paulo ante in 38, et 39. epistola, tum manifestissime in hac præsente licebit animadvertere. Nam, ut in libro quinto de gestis regum Anglorum Guilielmus Malmesburiensis retulit, " Hiberniensium regem Murcardum et successores ejus, quorum nomina fama non extulit, ita devotos habuit Henricus I. ut nihil, nisi quod eum palparet, scriberent; nihil, nisi quod juberet, agerent;" et tamen scribit hic ille, "sibi mandavisse regem Hiberniæ per breve suum;" hoc est, significavisse. Ita Bonifacius II. sub finem epistolæ ad Cæsarium: "Epistola quam a quodam tibi mandasti sacerdote transmissam." et paulo post. "Omnium quos dissentire mandasti," i. e. significasti. Tom. 1. Concil. Galliæ. pag. 224. Et Beda libro primo historiæ. cap. 25. de Augustino: "Mittens ad Edilbertum mandavit se venisse de Roma.

a A. C. 1122.

EPISTOLA XLII.

BERNARDI CLARÆVALLENSIS ABBATIS, AD MALACHIAM HIBERNIE EPISCOPUM.

Venerabili Domino et beatissimo patri Malachiæ, Dei gratia Hiberniensium archiepiscopo, apostolicæ sedis legato; frater Bernardus Clarævallis vocatus abbas, invenire gratiam apud Dominum.

INTER multiplices æstus et curas pectoris mei (præ multitudine quarum, anima mea turbata est valde) fratres de terra longinqua venientes ut serviant Domino, epistola tua,“ et baculus tuus ipsa me consolata sunt." Epistola in ostensione bonæ voluntatis, baculus ad sustentandum corpus infirmitatis, fratres qui Deo serviunt in spiritu humilitatis. Omnia suscepimus, omnia placent, omnia pariter" cooperanture in bonum." Quod autem voluistis duos de fratribus mitti vobis ad prævidendum locum: communicato cum fratribus consilio, dignum duximus non eos separandos ab invicem, donec plenus "in" eis formetur Christus," donec ad integrum doceantur “præliari prælia Domini." Cum igitur fuerint in schola sancti Spiritus eruditi, cum" induti virtute ex alto;" tunc demum ad patrem filii revertentur; ut "cantents canticum Domini non jam in terra aliena," sed in sua. Vos autem interim "juxta" sapientiam vobis datam a Domino," secundum habitudinem locorum quæ vidistis apud nos, prævidete et præparate eis locum a tumultibus seculi separatum. Tempus

a A. C. 1140.

Rom. cap. 8. ver. 28.

e 1 Sam. cap. 25. ver. 28. Psalm. 137. ver. 4.

b Psalm. 23. ver. 4.
d Gal. cap. 4. ver. 19.

24. ver. 49.

f Luc. cap.
h2 Pet. cap. 3. ver. 15.

enim prope est, in quo vobis, operante Dei gratia, novos de veteribus homines producemus. Sit nomen Domini benedictum in secula, de cujus munere venit ut communes habeam filios vobiscum; quos vestra prædicatio plantaviti, nostra exhortatio rigavit, Deus autem incrementum dedit. Sanctitatem vestram rogamus, ut verbum Domini prædicetis" ad dandam scientiam salutis plebi ejus." Duplex enim vobis incumbit necessitas, et ex officio legationis,et episcopali negotio. De cætero, quoniam in1 "multis offendimus omnes," et inter homines seculi frequenter positi multum de pulvere mundi contrahimus: vestris et vestrorum orationibus me commendo, ut in fonte misericordiæ suæ nos lavare et emaculare dignetur ipse fons pietatis Jesus Christus, qui dixit Petro; "Nisim lavero te, non habebis partem mecum." Sed et hoc ipsum non solum precibus, verum etiam quasi ex debito requiro: cum ego clamem ad Dominum pro vobis, si quid possit peccatoris oratio. In Domino valete.

RECENSIO.

Hæc, et duæ sequentes ad Malachiam missæ, inter editas Bernardi epistolas habentur, numero 315, 316, et 317. Frustra vero a Johanne Picardo (in notis ad Anselmi lib. 3. epist. 72.) injectus est scrupulus: quomodo Bernardus Malachiam in ejus vita nominet archiepiscopum ; quum fato functus fuerit anno 1148. biennio scilicet ante pallia in Hiberniam per Johannem Paparonem Romanæ sedis legatum delata. "ni forsan" inquit "dicas, quod Balæum de Malachia loquentem scripsisse recolo, nempe quod obtinendi pallii gratia Romam accessisset. Verum penes auctorem sua fides esto." Atqui minime erat opus Balæum hic testem advocare: hujus rei fides penes ipsum Bernardum est, qui Romæ pallium ab eo petitum, nec tamen impetratum fuisse narrat.. Metropoliticæ enim sedi (ait ille) deerat adhuc et defuerat ab initio pallii usus; quod est plenitudo honoris." Sed ante accepta pallia, Armachanos antistites jam inde ab initio archiepiscopos extitisse et metropolitanos totius Hiberniæ, atque adeo novas sua authoritate metropoles instituisse, ex eadem Malachiæ vita a Bernardo descripta manifestius est, quam ut in quæstionem vocari debeat. Celsus enim Armachanus non modo archiepiscopus ibi appellatur atque metropolitanus: sed et insu per additur: "Erat et altera sedes metropolitica, quam de novo constituerat Celsus; primæ tamen sedi et illius archiepiscopo subdita, tanquam primati."

1 Cor. cap. 3. ver. 6.

1 Jacob. cap. 3. ver. 2.

[ocr errors]

Luc. cap. 1. ver. 77.
m Johan. cap. 13. ver. 8.

De eodem quoque Celso ibidem legitur. "Cognoscitis quia moreretur, fecit quasi testamentum, quatenus Malachias deberet succedere sibi; quod nullus videretur dignior qui episcoparetur in sede prima." Et post. "Anno ætatis suæ tricesimo octavo pauper Malachias, pulso incubatore, intravit Ardmacham pontifex et metropolitanus totius Hiberniæ." Illud potius dubitationem hic movere posset : quod quum tertio post anno Malachias relicto archiepiscopatu, Dunensis episcopatus administrationem susceperit, ac deinde anno MCXXXVII Romam ad Innocentium II. profectus, pontificis in Hibernia legatus primum constitutus fuerit; in hujus tamen epistolæ inscriptione simul Hiberniensium archiepiscopus et apostolicæ sedis legatus salutetur, nisi forte archiepiscopi nomen, pro episcopi, in editos codices irrepsisse putandum sit: vel archiepiscopi delatum fuisse illi titulum, quod nuper eo honore fuisset functus, et jam legatus factus parem aut etiam majorem dignitatem adhuc obtinere existimaretur. "Romam," inquit scriptor visionis Tungati Hiberni, "tempore Innocentii papæ veniens, ab ipso ARCHIEPISCOPUS et legatus constitutus est; qui omnia quæcunque habere poterat sanctis cœnobiis et pauperibus dividebat. Hic constructor extitit quinquaginta quatuor congregationum monachorum, canonicorum, sanctimonialium : quibus omnia necessaria providebat et nihil sibi omnino retinebat."

a Ita quidem Baronius, sine auctore. Sed 1140. fuisse Bernardus in vita illius indicat, quum nonum ante mortem ipsius Malachiæ fuisse significat. pag. 363. lin. penul, edit. Messinghami.

« ZurückWeiter »