Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EPISTOLA XLIH.

EJUSDEM, AD EUNDEM.

Malachise Dei gratia episcopo, sedis apostolicse legato, frater Bernardus Clarievallis vocatus abbas, si quid potest peccatoris oratio, et si quid pauperis de votio prodest.

Fecimus quod praecepit sanctitas vestra, etsi non ut dignum, profecto ut possibile pro tempore fuit. Tanta apud nos ubique malitia grassatur; ut vix id tantillum quod factum est, fieri licuerit. Misimus tam exiguum seminis quod videtis, ad seminandum vel modicam partem agri illius, in quem verus Isaac quondam exierat ad meditandum; cuma primum adducta est ei Rebecca per puerum Abraham perenni conjugio feliciter copulanda. Nec contemnendum semen, de quo illud in patribus vestris experimur impletum hoc tempore: "Nisib Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et sicut Gomorrha similes essemus." Itaque egoc seminavi, rigate vos, et Deus incrementum dabit. Sanctos omnes qui apud vos sunt, per vos salutamus: humiliter ipsorum nos et sanctis vestris orationibus commendantes. Valete.

RECENSIO.

De prima Cisterciensium monachorum ex Clanevallensi coenobio in Hiberniam missionc agit hsc epistola; cujus historiam ipse Bernardus sic cnarr.it, de reditu Malachiae ab itinere Romano sub Innocentio II. verba faciens. "Revertens per Claramvallem, suam secundam nobis largitua est benedictionem.

• Genes, cap. 24. ver. 63. b Rom. cap. 9. ver. 29.

* 1 Cor. cap. 3. ver. 6.

Et alta suspiria trahens, quod nun liceret sibi pro suo desiderio remanere; Hos, inquit, interim pro me oro ut retineatis, qui a vobis discant quod nos postmodum doceant. Et infert. Erunt nobis in semen, et in semine isto benedicentur gentes: et ills gentes qua a diebus antiquis monachi quidem nomen audierunt, monachum non viderunt. Et dimissis quatuor a latere suo, abiit. Qui probati et digni inventi, monachi facti sunt. Post aliquod tempus cum jam sanctus esset in terra sua, misit alios: et factum est de illis similiter. Quibus per aliquantum tempus instructis et eruditis corde in sapientia, dato eis in patrem sancto fratre Christiano, qui erat unus ex ipsis, emisimus eos; adjungentes de nostris, quanti sufficerent ad numerum abbatise. Quae concepit et peperit filios quinque: et sic multiplicato semine, augescit indie; n mner us monachorum, juxta desiderium et vaticinium Malachia:." Ilia reliquarum mater abbatia Mellifontis fuit in Armachana dicecesi posita: de cujus extructione (biennio post Hibernienses monachos in Clara-valle relictos facta) in annalibus a Thoma Casaeo editis italegimus. "Anno MCXLII. fundatur abbatia Mellifontis, Donato rege Urgalliae* terras et possessiones donante, Malachia episcopo procurante; ad quam regendam Bernardus abbas Claraevallensis misit conventum de illis quos Malachias in CUrevalleb ad addiscendum ordinem reliquerat, et postea miserat: dato eis in patrem fratre Christiano." Hinc, circa annum MCXLIV. propagatum est coenobium Nevoracensec, diplomate quod a Mauricio Maglachain rege totius Hibernis illi postea est concessum, Nyvor et Ybar Cyntracta, ab aliis vero de Viridi ligno appellatum, et ab ipso Malachia episcopo fundatum. Deinde anno MCXLVI. XIV. Januar. apud Midenses, Lieltrede, Latinis de beatitudine, vulgo Bective dictum, ac demum anno MCXLVIII. XVI. Augusti, Buellium in Tuamensi dioecesi, Boyle hodie vocitatum. Atque has tres filias, vivente Malachia, enixa est Mellifontis abbatia: quibus, Bernardo adhuc superstite, circa annum MCLI. Magio sive Nenay in agro Limiricensi accessit: indeque prognatum Sunense mouasterium, ad Sunii fluminis ripam positum, cujus in vita Malachis Bernardus ipse meminit. Nam Rupensem prope Cassiliam, licet Mellifontis filia et ipsa fuerit, posteriorum tamen fuisse temporum, in fine notitis ccenobiorum Cisterciensium Hibernise et Cassiliensium archiepiscoporum catalogo ostendit D. Jacobus Warseus eques auratus; in hoc studiorum genere versatissimus.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

EPISTOLA XLIV.

EJUSDEM, AD EUNDEM.

Amantissimo patri et domino reverentissimo Malachiae Dei gratia cpiscopo, sanctse et apostolicae sedis legato, suus sanctitatis frater Bernardus Claravallis vocatus abbas, salutem, et qualescunque nostras orationes.

Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, domine pater, quam jucunda tuae memoriae sanctitatis! Si quid affectionis, si quid devotionis, si quid animi in nobis est: totum sine dubio sibi vendicat tuae dilectionis charitas. Nec opus est verborum multitudine, ubi multum viget affectus. Confido enim quod testimonium perhibeat spiritui tuo spiritus quem habes a Deo, tuum esse modicum id quod sumus. Tu quoque, pater amantissime et desiderantissime, ne tradas oblivioni animam pauperis, chariiatis nexibus adhaerentem tibi; et animam pauperis tui ne obliviscaris in finem. Neque enim quasi de novo commendamus nos tibi; cum in multa jam tempore gloriemur in Domino, quod invenire meruit parvitas nostra gratiam in oculis sanctitatis tuae: sed oramus ut dilectio, jam non nova, novis quotidie proficiat incrementis.

Filios nostros, imo et vestros, tanto obnixius commendamus vobis, quanto amplius remoti sunt a nobis. Vos scitis, quoniam tota post Deum fiducia nostra fuit, ut mitteremus eos: quoniam sanctitatis vestrae precibus non acquiescere illicitum videbatur. Facite quod vos decet; ut totis visceribus charitatis amplectamini eos et foveatis. Nequaquam occasione aliqua circa eos sollicitudo et diligentia tepescat; et pereat quod plantavit dextera tua. Jam quidem quia bene proficit domus, et ex vestris literis, et ex fratrum nostrorum relatione didicimus; multiplicata tam in temporalibus, quam in spiritualibus. Unde et congratulamur plurimum, et toto animo gratias agimus Deo et paternae sollicitudini vestrae. Et quoniam multa adbuc opus est vigilantia, tanquam in loco novo, et in terra jam insueta, immo et inexperta monastica ? religionis: obsecramus in Domino ne retrahatis manum vestram, sed quod bene incepistis, optime perficiatis. De fratribus nostris qui redierunt a loco illo, nobis bene placuisset si remansissent. Et fortasse nonnullam occasionem praebuerunt eis, fratrum qui de terra sunt minus disciplinati mores; in eo maxime, quod minus facile eorum consiliis acquiescere videntur in his rebus, quarum prius fuerant inexperti.

Charissimum filium nostrum Christianum et vestrum remisimus ad vos, quantum potuimus instructum plenius in his quae ad ordinem pertinent, et de caetero circa observantias ejus sollicitiorem futurum, ut speramus. Nec miremini, quod non plures cum eo misimus fratres: quoniam nec idoneos invenimus fratres qui facile acquiescerent, nec invitos cogere consilium fuit. Dilectissimus frater noster Robertus precibus nostris acquievit etiam hac vice, tanquam filius obedientia?. Vestrum eritjuvare eum; ut possit jam et in aedificiis et in caeteris necessariis promoveri domus vestra. Illud quoque paternitati vestrae suggerimus; ut viris religiosis, et quos speratis utiles fore monasterio, persuadeatis quatenus ad eorum ordinem veniant: quoniam haec erit summa utilitas domus, et vobis facilius acquiescent. Valeat sanctitas vestra, nostri semper memor in Christo.

RECENSIO.

De Clarsevallensibus monachis in Hiberniam missis, etiam in hac epistola agit Bernardus: ut et in 205. ad Roffensem episcopum. "Retribuat vobis Dominus in vitam aeternam, quod viscera nostra rejbvistis ; fiiios nostros loquor, quos mi simus in Hiberniam;" ad cujus loci illustrationem, a Johanne Picardo in notis duo producuntur testimonia: ex Godcfrido unum, in vita e Dernardi libro 3.

[merged small][ocr errors]

(al. 1.) cap. 6. acribente, supetctM ejus monumenta etiam "apud soles occiduos Hibernorum;" ex quinta distinct. cap. 2. veterum rituum a Cisterciensibus servatorum, hoc alterum. "Abbates de Hibernia tribus annis remaneant, et quarto anno veniant ad capitulum: et abbas Mellifontis ita ordinet, ut aliqui eorum singulis annis veniant ad capitulum." Primus autem Mellifontis abbas fuit Christianus Conarchius, cujus in hac epistola 44. fit mentio: frater Malchi, non Waterfordiensis illius et Lismorensis episcopi, ad quem 34. et 35. spectavit epistola; sed alterius, cujus in vita Malachis itameminitBernardus: "Frater est iste secundum carnem Christiani nostri Mellifontis abbatis: ambo enim superstites adhuc sunt, sibi in spiritu modo germaniores." Priori vero Malcho in Lismorensi epiacopatu, utet Malachis in pontificia legatione*, successit ipse Christianus: quem duabus generalibus Hibernis synodis prssedisse legimus; Mellensi anno MCLII. et Cassiliensi anno MCLXXII. celebrate. Cui et tcrtius tile conventus addi poterit, de quo in annalibus Casams. "Anno MCLVII. ecclesia Mell dedicatur: in cujus dedicatione fuerunt isti venerabiles patres, Christianus episcopus Lismorensis, totius Hibernis legatus, qui fuit primus abbas ejusdem ecclesise; Oelasius Armachanus, Gregorius Dublinensis, Edanus Tuamensis, archiepiscopi, Cum suis suffraganeis, XVIII. abbatibus, et prslatis fere totius Hibernia?; nec non et Mauricius rex Hibernis, cum populi sui nobilioribus." Unde etiam liquet, Mellis et Mellifontis eandem fuisse ecclesiam: licet is locus qui Mellis nomen hodie retinet, tribus passuum millibusa Mellifonte sit remotus: nomine, ut videtur, utique dato a sancto Mel primo episcopo Ardachadensium, B. Patricii discipulo, et sororis ipsius Darerchae Alio, quem anno 483. quievisse Ultonienses annales indicant. De quo videndusin Patricii vita Jocelinus, cap. 50. 102, et 186.

* Neutiquam vero in archiepiscopatu, ut a Baronio est traditum ad annum 1148. sect. 37. ex chronico Roberti nescio cujus. vid. Robert. Altissiodorens. et Rob. de Monte et Sigebei t. Miraei.

« ZurückWeiter »