Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EPISTOLA XLV.

EJUSDEM1, AD HIBERNIENSES FRATRES.

Religiosis fratribus qui in Hibernia sunt, et his maxime congregationibus, quas beats e memoriae Malachias episcopus fundavit, frater Bernardus Clarsevallis vocatus abbas, paracleti consolationem.

Si habcremus hic " civitatemb manentem;" copiosissimis jure lachrymis plangeremus talem nos amisisse concivem. Caeterum si futuram magis inquirimus, ut oportet: est quidem non modica doloris occasio, tam necessario duce destitui; debet tamen zelum temperare scientia, et dolorem spei fiducia delinire. Nec mirari quempiam decet, si gemitum extorquet affectus, si desolatio lachrymas exprimit: modum tamen adhibere necesse est, imo non modice etiam consolari intuentes "nonc quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna." Primum quidem congratulandum est animae sanctae; ne nos arguat de inopia charitatis, dicens et ipse quod Dominus ad apostolos ait: "Sid diligeritis me, gauderetis utique; quia vado ad Patrem." Praevenit nos ad Patrenv* spirituum spiritus patris nostri. Nec modo charitatis inopes, sed ingratitudinis etiam rei esse convincimur, super omnibus quae per eum nobis beneficia provenere; si non congratulamur ei, qui de labore ad requiem, de periculo ad securitatem, de

4 A. C. 1148. b Heb. cap. 13. ver. 14.

c 2 Cor. cap. 4. ver. 13. A Johan. cap. 14. ver. 28.

'Heb. cap. 12. ver. 9.

mundo transiit ad patrem. Itaque et pium est Malachiara flere defunctum, et pium magis Malachiae congaudere viventi. Nunquid non vivit? Utique et beate. "Visusf est oculis insipientium mori: ille autem est in pace."

Dehinc etiam utilitatis propriae consideratio exultandum nobis suggerit et laetandum, quod tam potens suos patronus ad coelestem curiam, tam fidelis praecesserit advocatus: cujus et ferventissima charitas oblivisci nequeat filiorum, et probata sanctitas obtineat gratiam apud Deum. Quis enim nunc Malachiam sanctum aut minus posse prodesse, aut minus suos diligere audeat suspicari? Profecto cum diligeretur prius, certiora nunc suae dilectionis a Deo capit experimenta: " etg cum dilexisset suos, in finem dilexit eos." Absit autem ut tua nunc, o anima sancta, minus efficax aestimetur oratio; quando praesenti vividius supplicare est majestati, nec jam in fide ambulas, sedh in specie regnas. Absit ut imminuta nedum exinanita tua illa tam operosa charitas reputetur; cum ad fontem ipsum charitatis aeternae procumbis pleno hauriens ore, cujus et ipsa prius stillicidia sitiebas. Non potuit morti cedere charitas fortis1 ut mors, imo et morte fortior ipsa. Nam et decedens non erat immemor vestri, affectuosius vos commendans Deo; et nostram quoque exiguitatem solita illa sua mansuetudine et humilitate exorans, ut vestri non oblivisceremur in finem.

Unde et dignum duximus scribere vobis; ut sciatis nos, et in spiritualibus, si quid nostra in his exiguitas per beati hujus patris nostri merita unquam potuerit, et in corporalibus (si quando forte opportunitas praeberetur) omnem vobis consolationem impendere tota devotione paratos. Et nunc quoque, dilectissimi, Hiberniensis Ecclesiae gravem hanc destitutionem toto miseramur afFectu; et eo amplius vobis compatimur, quo nos amplius ex hoc novimus debitores. Magnificavit enim Dominus facere nobiscum; cum locum nostrum dignatus est beatae mortis ejus

'Sapient, cap. 3. ver. 2, 3. h 2 Cor. cap. 5. ver. 7.

"Johan. cap. 13. ver. 1.
I ('antic cap. 8, ver. G,

honorare praesentia, et pretiosissimo corporis ejus locupletare thesauro. Nec molestnm sit vobis, quod apud nos habeat sepulturam: quando sic ordinavit Deus, secundum multitudinem misericordiae suse, ut vos eum vivum haberetis, nobis habere liceat vel defunctum. Et nobis siquidem communis vobiscum pater ille erat et est: nam in morte ipsius hoc nobis confirmatum est testamentum. Quamobrem, sicut nos hujus tanti patris gratia universos vos tanquam germanos fratres totis amplectimur visceribus charitatis; sic et de vobis nos idem sentire, spiritualis ipsacognitiok persuadet.

Hortamur autem vos, fratres, ut beati hujus patris nostri semper curetis sectari vestigia; eo studiosius, quo vobis certius sancta ejus conversatio diuturnis experimentis innotuit. In hoc enim v.eros vos ejus filios esse probabitis, si paterna viriliter instituta servetis : et ut in eo vidistis, et audistis ab eo, quemadmodum vos oporteat ambulare, sic ambuletis, et abundetis magis. Siquidem gloria patris, sapientia filiorum. Nam et nostram non mediocriter excutere desidiam, et reverentiam incutere ccepit praesens nobis tantae perfectionis exemplar. Atque utinam sic nos post' se trahat, ut pertrahit in tam recenti virtutum ejus odore avidius alacriusque currentes. Orantem pro nobis universitatem vestram Christus custodiat.

RECENSIO.

Consolatoria hsec est, de morte Malachise: cujus laudes duobus sermonibus in ipsius natali habitis idem Bernardus prsedicat, et libro singulari de vita ejus, Con gani abbatis et reliquorum fratrum Hiberniensium rogatu, edito. Id enim ipse, in fine prsefationis ita indicat: "Tu id mihi abba Congane injungis, reverendus frater et dulcis amicus meus, ac tecuni pariter (ut ex Hibernia scribis) vestra illa omnis ecclesia sanctorum. Libens obedio; prsesertim quod non eloquium exigitis, sed narrationem. Dabo vero operam, ut ea sit pura et luculenta, devotos informans, fastidiosos non onerans. Sane narrationis veritas secura apud me est, intimata a vobis; haud alia proculdubio protestantibus, quam quse certissime comperta sunt vobis."

k cegnatio.

1 Cantic. cap. 1. ver. Ji, 4.

EPISTOLA XLVI.

ADRIANlalV. PONTIFICIS ROMANI, ADHENRICUM II.
ANGLORUM REGEM.

Adrianus cpiscopus servus servorum Dei, charissimo in Christo filio, illustri
Anglorum regi, salutem et aposlolicam benedictionem.

Laudabiliter et satis fructuose de glorioso nomine propagando in terris, et aeternae felicitatis praemio cumulando in ccelis, tua magnificentia cogitat: dum ad dilatandos Ecclesiae terminos, ad declarandam indoctis et rudibus populis Christianae fidei veritatem, et vitiorum plantaria de agro Dominico extirpanda, sicut Catholicus princeps intendis; et ad id convenientius exequendum, consilium apostolicae sedis exigis et favorem. In quo facto, quanto altiori consilio et majori discretione procedis, tanto in eo feliciorem progressum te, praestante Domino, confidimus habiturum: eo quod ad bonum exitum semper et finem soleant attingere, quae de ardore fidei et religionis amore principium acceperunt. Sane Hiberniam, et omnes insulas, quibus sol justitiae Christus illuxit, et quae documenta fidei Christianae ceperunt, ad jus beati Petri et sacrosanctae Romanae Ecclesiae (quod tua etiam nobilitas recognoscit) non est dubium pertinere. Unde tanto in eis libentius plantationem fidelem, et germen gratum Deo inserimus*; quanto id a nobis interno1 cxamine districtius prospicimus exigendum. Significasti siquidem nobis, fili in Christo charissime, te Hiberniae insulam, ad subdendum illum populum legibus, et vitiorum plantaria inde extirpanda, velle intrare: et de singulis

* A. C. 1155. b al. inseri vvlumus.

c in extremo, habet Scetichi onicon.

domibus annuam unius denarii beato Petro velle solvere pensionem; et jura Ecclesiarum illius terrae illibata et integra conservare.

Nos itaque pium et laudabile desiderium tuum cum favore congruo prosequentes, et petitioni tuae benignum impendentes assensum, gratum et acceptum habemus, ut, pro dilatandis Ecclesiae terminis, pro vitiorum restringendo decursu, pro corrigendis moribus et virtutibus inserendis, pro Christianae religionis augmento, insulam illam ingrediaris, et quae ad honorem Dei et salutem illius terras spectaverint exequaris; et illius terrae populus honorifice te recipiat, et sicut Pominum veneretur: jure nimirum Ecclesiarum illibato et integro permanente, et salva beato Petro et sacrosanctae Romanae Ecclesiae de singulis domibus annua unius denarii pensione. Si ergo quod concepisti animo, effectu duxeris prosequente complendum; stude gentem illam bonis moribus informare: et agas, tam per te, quam per illos quos ad hoc fide, verbo, et vita idoneos esse perspexeris, ut decoretur ibi Ecclesia, plantetur et crescat fidei Christianae religio; et quae ad honorem Dei et salutem pertinent animarum [per te] taliter ordinentur, ut a Deo sempiternae mercedis cuuiulum consequi merearis, et in terris gloriosum nomen valeas in sieculis obtinere. Datum Romae, &c.

RECENSI».

Adrianus IV. papa, natione Anglus, Norwegiam" primus Christiana fide imbuit, amoreque patrise ductus iiuperiiuu Hiheruise, quse pontificiae ditionis fuerat, Henrico II. Anglorum rcgi conccssit: inquit Reginaldus Polus cardinalis in orationeb ad Anglos suos anno MOI.I V. in comitiis parlamentariis habita. Et quidem hunc apud Wormacinni legntione fungentem provinciam illam convertisse adfidem, Ranulphus Cestrensis refert libro septimu Polychronici.cap. 22. Quo vero jure dominium Hibcrnix pontifex sibi vendicaverit j Johannes Sarisburicn

* Longc ante Adriani tempora Norwegiam Christiana fide imbutam fuisae constat: in qua S. Summinx virginis Hibernx et septem sociarum, ab antiquo relebrata est incmoria. Vid. Maityrolog. Petri Canisii et Philippi Ferrarii; 8TMdie Julii.

b Johan. Eldcr. liter. ad Cathcnesi* cpistopum, dat Londini kalend. Januar. ann. 1533. et Matth. Parkcr. in vita Poli.

« ZurückWeiter »