Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EPISTOLA XLV.

EJUSDEM, AD HIBERNIENSES FRATRES.

Religiosis fratribus qui in Hibernia sunt, et his maxime congregationibus, quas beatæ memoriæ Malachias episcopus fundavit, frater Bernardus Clarævallis vocatus abbas, paracleti consolationem.

Si haberemus hic "civitatem manentem;" copiosissimis jure lachrymis plangeremus talem nos amisisse concivem. Cæterum si futuram magis inquirimus, ut oportet: est quidem non modica doloris occasio, tam necessario duce destitui; debet tamen zelum temperare scientia, et dolorem spei fiducia delinire. Nec mirari quempiam decet, si gemitum extorquet affectus, si desolatio lachrymas exprimit: modum tamen adhibere necesse est, imo non modice etiam consolari intuentes "non quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt; quæ autem non videntur, æterna." Primum quidem congratulandum est animæ sanctæ; ne nos arguat de inopia charitatis, dicens et ipse quod Dominus ad apostolos ait : "Sid diligeritis me, gauderetis utique; quia vado ad Patrem." Prævenit nos ad Patreme spirituum spiritus patris nostri. Nec modo charitatis inopes, sed ingratitudinis etiam rei esse convincimur, super omnibus quæ per eum nobis beneficia provenere; si non congratulamur ei, qui de labore ad requiem, de periculo ad securitatem, de

a A. C. 1148.

c 2 Cor. cap. 4. ver. 13. e Heb. cap. 12. ver. 9.

b Heb. cap. 13. ver. 14.

d Johan. cap. 14. ver. 28.

mundo transiit ad patrem. Itaque et pium est Malachiam flere defunctum, et pium magis Malachiæ congaudere viventi. Nunquid non vivit? Utique et beate. "Visus est oculis insipientium mori: ille autem est in pace."

66

Dehinc etiam utilitatis propriæ consideratio exultandum nobis suggerit et lætandum, quod tam potens suos patronus ad cœlestem curiam, tam fidelis præcesserit advocatus cujus et ferventissima charitas oblivisci nequeat filiorum, et probata sanctitas obtineat gratiam apud Deum. Quis enim nunc Malachiam sanctum aut minus posse prodesse, aut minus suos diligere audeat suspicari? Profecto cum diligeretur prius, certiora nunc suæ dilectionis a Deo capit experimenta: et cum dilexisset suos, in finem dilexit eos." Absit autem ut tua nunc, o anima sancta, minus efficax æstimetur oratio; quando præsenti vividius supplicare est majestati, nec jam in fide ambulas, sed in specie regnas. Absit ut imminuta nedum exinanita tua illa tam operosa charitas reputetur; cum ad fontem ipsum charitatis æternæ procumbis pleno hauriens ore, cujus et ipsa prius stillicidia sitiebas. Non potuit morti cedere charitas fortis ut mors, imo et morte fortior ipsa. Nam et decedens non erat immemor vestri, affectuosius vos commendans Deo; et nostram quoque exiguitatem solita illa sua mansuetudine et humilitate exorans, ut vestri non oblivisceremur in finem.

Unde et dignum duximus scribere vobis; ut sciatis nos, et in spiritualibus, si quid nostra in his exiguitas per beati hujus patris nostri merita unquam potuerit, et in corporalibus (si quando forte opportunitas præberetur) omnem vobis consolationem impendere tota devotione paratos. Et nunc quoque, dilectissimi, Hiberniensis Ecclesiæ gravem hanc destitutionem toto miseramur affectu; et eo amplius vobis compatimur, quo nos amplius ex hoc novimus debitores. Magnificavit enim Dominus facere nobiscum; cum locum nostrum dignatus est beatæ mortis ejus

Sapient. cap. 3. ver. 2, 3. h2 Cor. cap. 5. ver. 7.

Johan. cap. 13. ver. 1.
Cantic. cap. 8, ver. G,

honorare præsentia, et pretiosissimo corporis ejus locupletare thesauro. Nec molestum sit vobis, quod apud nos habeat sepulturam: quando sic ordinavit Deus, secundum multitudinem misericordiæ suæ, ut vos eum vivum haberetis, nobis habere liceat vel defunctum. Et nobis siquidem communis vobiscum pater ille erat et est: nam in morte ipsius hoc nobis confirmatum est testamentum. Quamobrem, sicut nos hujus tanti patris gratia universos vos tanquam germanos fratres totis amplectimur visceribus charitatis; sic et de vobis nos idem sentire, spiritualis ipsa cognitio persuadet.

Hortamur autem vos, fratres, ut beati hujus patris nostri semper curetis sectari vestigia; eo studiosius, quo vobis certius sancta ejus conversatio diuturnis experimentis innotuit. In hoc enim veros vos ejus filios esse probabitis, si paterna viriliter instituta servetis: et ut in eo vidistis, et audistis ab eo, quemadmodum vos oporteat ambulare, sic ambuletis, et abundetis magis. Siquidem gloria patris, sapientia filiorum. Nam et nostram non mediocriter excutere desidiam, et reverentiam incutere cœpit præsens nobis tantæ perfectionis exemplar. Atque utinam sic nos post' se trahat, ut pertrahit in tam recenti virtutum ejus odore avidius alacriusque currentes. Orantem pro nobis universitatem vestram Christus custodiat.

RECENSIO.

Consolatoria hæc est, de morte Malachiæ cujus laudes duobus sermonibus in ipsius natali habitis idem Bernardus prædicat, et libro singulari de vita ejus, Congani abbatis et reliquorum fratrum Hiberniensium rogatu, edito. Id enim ipse, in fine præfationis ita indicat: "Tu id mihi abba Congane injungis, reverendus frater et dulcis amicus meus, ac tecum pariter (ut ex Hibernia scribis) vestra illa omnis ecclesia sanctorum. Libens obedio; præsertim quod non eloquium exigitis, sed narrationem. Dabo vero operam, ut ea sit pura et luculenta, devotos informans, fastidiosos non onerans. Sane narrationis veritas secura apud me est, intimata a vobis ; haud alia proculdubio protestantibus, quam quæ certissime comperta sunt vobis."

k cognatio.

1 Cantic. cap. 1. ver. 3, 4

EPISTOLA XLVI.

ADRIANI IV. PONTIFICIS ROMANI, AD HENRICUM II.
ANGLORUM REGEM.

Adrianus episcopus servus servorum Dei, charissimo in Christo filio, illustri Anglorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.

LAUDABILITER et satis fructuose de glorioso nomine propagando in terris, et æternæ felicitatis præmio cumulando in cœlis, tua magnificentia cogitat: dum ad dilatandos Ecclesiæ terminos, ad declarandam indoctis et rudibus populis Christianæ fidei veritatem, et vitiorum plantaria de agro Dominico extirpanda, sicut Catholicus princeps intendis; et ad id convenientius exequendum, consilium apostolicæ sedis exigis et favorem. In quo facto, quanto altiori consilio et majori discretione procedis, tanto in eo feliciorem progressum te, præstante Domino, confidimus habiturum: eo quod ad bonum exitum semper et finem soleant attingere, quæ de ardore fidei et religionis amore principium acceperunt. Sane Hiberniam, et omnes insulas, quibus sol justitiæ Christus illuxit, et quæ documenta fidei Christianæ ceperunt, ad jus beati Petri et sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ (quod tua etiam nobilitas recognoscit) non est dubium pertinere. Unde tanto in eis libentius plantationem fidelem, et germen gratum Deo inserimus; quanto id a nobis interno examine districtius prospicimus exigendum. Significasti siquidem nobis, fili in Christo charissime, te Hiberniæ insulam, ad subdendum illum populum legibus, et vitiorum plantaria inde extirpanda, velle intrare: et de singulis

a A. C. 1155.

e in extremo, habet Scotichronicon.

bal. inseri volumus.

domibus annuam unius denarii beato Petro velle solvere pensionem; et jura Ecclesiarum illius terræ illibata et integra conservare.

Nos itaque pium et laudabile desiderium tuum cum favore congruo prosequentes, et petitioni tuæ benignum impendentes assensum, gratum et acceptum habemus, ut, pro dilatandis Ecclesiæ terminis, pro vitiorum restringendo decursu, pro corrigendis moribus et virtutibus inserendis, pro Christianæ religionis augmento, insulam illam ingrediaris, et quæ ad honorem Dei et salutem illius terræ spectaverint exequaris; et illius terræ populus honorifice te recipiat, et sicut Dominum veneretur: jure nimirum Ecclesiarum illibato et integro permanente, et salva beato Petro et sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ de singulis domibus annua unius denarii pensione. Si ergo quod concepisti animo, effectu duxeris prosequente complendum; stude gentem illam bonis moribus informare: et agas, tam per te, quam per illos quos ad hoc fide, verbo, et vita idoneos esse perspexeris, ut decoretur ibi Ecclesia, plantetur et crescat fidei Christianæ religio; et quæ ad honorem Dei et salutem pertinent animarum [per te] taliter ordinentur, ut a Deo sempiternæ mercedis cumulum consequi merearis, et in terris gloriosum nomen valeas in sæculis obtineDatum Romæ, &c.

re.

RECENSIO.

Adrianus IV. papa, natione Anglus, Norwegiam primus Christiana fide imbuit, amoreque patriæ ductus imperium Hiberniæ, quæ pontificia ditionis fuerat, Henrico II. Anglorum regi concessit: inquit Reginaldus Polus cardinalis in oratione ad Anglos suos anno MDLIV. in comitiis parlamentariis habita. Et quidem hunc apud Wormacinm legatione fungentem provinciam illam convertisse ad fidem, Ranulphus Cestrensis refert libro septimo Polychronici, cap. 22. Quo vero jure dominium Hiberniæ pontifex sibi vendicaverit; Johannes Sarisburien

a Longe ante Adriani tempora Norwegiam Christiana fide imbutam fuisse constat in qua S. Summinæ virginis Hibernæ et septem sociarum, ab antiquo celebrata est inemoria. Vid. Martyrolog. Petri Canisii et Philippi Ferrarii; Sv. die Julii.

Johan. Elder. liter. ad Cathenesiæ episcopum, dat Londini kalend. Januar. ann. 1555. et Matth. Parker. in vita Poli.

« ZurückWeiter »