Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Professiones ex Cautuariensis Ecclesiss codice MS. qui nunc ad Cottonianam bibliothecam est translatus, desumpsimus. De episcopis vero singulis qui eas ediderunt in epistolarum recensione aliquid est dictum: postremo tantutn excepto, a Theobaldo ordinato, qui ab anno Mcxxxviii. ad MCLX. Cantuariensi sedi prsefuit.

iEDGARI- REGIS ANGLORUM CHARTA DE

Altitonantis Dei largiflua clementia, qui est rex regum et dominus dominantium, Ego vEdgarus Anglorum Basileusb, omniumque regum insularum Oceani0 quas Britanniam circumjacent, cunctarum nationum quae infra eam includuntur, imperator et dominus; gratias ago ipsi Deo omnipotenti, regi meo, qui meum imperium sic ampliavit et exaltavit super regnum patrum meorum, qui licet monarchiam totius Angliae adepti sunt, a tempore iEthelstani, qui primus regum Anglorum omnes nationes quae Britanniam incolunt sibi armis subegit; nullus tamen eorum ultra ejus fines imperium suum dilatare aggressus est. Mihi autem concessit propitia divinitas, cum Anglorum imperio, omnia regna insularum Oceani cum suis ferocissimis regibus, usque Norwegiam, maximamque partem Hiberniae cum sua nobilissima civitate Dublinia, Anglorum regno subjugare: quos etiam omnes meis imperiis colla subdere, Dei favente gratia, coegi.

Quapropter et ego Christi gloriam et laudem in regno meo exaltare, et ejus servitium amplificare, devotus disposui: et per meos fideles fautores, Dunstanum videlicet archiepiscopum, et Athelwoldum ac Oswaldum episcopos (quos mihi patres spirituales et consiliators elegi) magna ex parte, secundum quod disposui, perfeci: siquidem temporibus antecessorem meorum regum Anglorum monas

» Anno Christi 964. Ad Oswaldum Wigotniensem epincopum. Fundatio eiclesisa cathedr. Wigorniensis. b Ba<TiXttif, rex.

'Oceanique Brilanniam circumjaeenlis Seldenus legit: non recte.

teria tam monachorum quam virginum destructa et penitus neglecta in tota Anglia erant: quae ego ad Dei laudem pro remedio animae mae reparare, et servorum et ancillarum Dei numerum multiplicare decrevid. Et ipsis supradictis meis cooperatoribus strenue annitentibus, jam XLVII. monasteria cum monachis et sanctimonialibus constitui; et si Christus vitam mihi tam diu concesserit, usque ad quinquasemum remissionis numerum meae devotae Deo munificentiae oblationem protendere decrevi. Unde nunc in praesenti monasterium, quod praedictus reverendus episcopus Oswaldus in sede episcopali Wiogreceastref in honore Sanctae Dei genitricis Mariae amplificavit, et eliminatis clericorum naeniis et spurcis lasciviis, religiosis Dei servis monachis, meo consensu et favore confultus, locavit; Ego ipsis monastici religionis viris regali authoritate confirmo, et consilio et astipulatione principum et optimatum meorum corroboro et consigno. Ita ut jam amplius non sit fas neque jus clericis reclamandi quicquam inde; quippe qui magis elegerunt, cum sui ordinis periculo et ecclesiastici beneficii dispendio, suis uxoribus adhaerere, quam Deo caste et canonice servire. Et ideo cuncta quae illi de Ecclesia possederant, cum ipsa Ecclesia, sive eccclesiastica, sive secularia, tam mobilia quam immobilia, ipsis Dei servis monachis ab hac die perpetualiter regiae munificentiae jure deinceps possidenda trado et consigno, ita firmiter; ut nulli principum, nec etiam ulli episcopo succedenti, fas sit aut licitum quicquam inde subtrahere aut pervadere, aut ab eorum potestate surripere, et in clericorum jus iterum traducere, quamdiu fides Christiana in Anglia perduraverit8, &c.

Facta sunt haec anno Dominicae Incarnationis Dcccclxiv. Indictione VIII. regni vero iEdgari Anglorum regis sexto, in regia urbe quae ab incolis Dleapceaj-cpeh nominatur;

d Al. devovi. 1Al. Vcogriceanstrix. Wigorniensi.

* Reliqua habentur in appendice terticE partis Clcmentis Reynerii de apostolatu Benedictinorum in Anglia. pag. 210, 211. et D. Henrici Spelmanni conciliU Britannicis pag. 433, 434. Olocestria,

in Natali Domini, festivitate sanctorum Innocentium, feria quarta.

>J< Ego Eadgar Basileus Anglorum et imperator regum gentium, cum consensu et principum et archiepiscoporum1 meorum, banc meam mnnificentiam signo cruciscorroboro.

>J< Ego Aelfrythk regina consensi, et signo crucis confirmavi.

Ego Dunstan, Archiepiscopus Dorobernensis ecclesia Christi, consensi
et subscripsi.

Ego Oscitel, Archiepiscopus Eboracensis ecclesis, consensi et sub-
scripsi. •
Ego Alferic Dux. Ego Bruthnod Dux. Ego Aridgari Dux. RECENSIO.

Dum epistolas relegerem, decimo seculo, quod propter scriptorum inopiam appellari consuevit obscurum*, nullam notatam deprehendi. Qui defectus ut aliquo modo suppleretur, jEdgari regis diploma visum fuit adjicere; in quo, quod omnes historlse tacent, " maximam partem Hibernis, cum sua nobilissima civitate Dublinia, Anglorum regno subjugatam" a se fuisse confirmat. Habetur i 11 u d inter Wigorniensis Ecclesis monimenta: ejusque exemplum inter archiva regia in arce Londinensi, asservatur, hoc auctum prooemio1': " Edwardus Dei gratia rex Angliae et Francise et dominus Hiberniae, omnibus ad quos presentes liters pervenerint, salutem. Inspeximus chartam conlirmationis domini Edgari quondam regis Angliae progenitoris nostri, quam fecit Oswaldo episcopo Wigorniensi et monachis Wigorniensibus, in hsec verba." In libro Wigorniensis Ecclesiss, quo de loci illius fundatoribus agitur, ille quem dedimus titulus est praenotatus, " Charta regis Eadgari de Oswaldes-law, quia mediante (ut ibi dicitur) B. Oswaldo, a clericis in mor.achos translata est sedes pontiticalis honoris." Antea enim, ut in ejusdem Oswaldi vita scribit Andreas Leucander sive Whitemannus Ramesiensis ccenobii abbas, "non monastici viri ipsius sanct» institutionis regulse cram in regione Anglorum, sed erant religiosi et dignissimi clerici: qui tamen thesauros suos, quos avidis adquirebant cordibus, non ad Ecclesiae honorem, sed suis dare solebant uxoribus." Posteaque, ut addit idem, jEdgari regis "obitu turbatus est status totius regni, commoti sunt episcopi,

1 Archimeorum meorum MS. Tirechanus episcopus in prooemio libri secundi de vita Patricii. "Video desertores et archiclocos et milites Hiberniae, qui habent parochiam Patricii: quia substraxerunt ab eo quod ipsius erat." Vide D. Henrici Spelmanni glossarium in Archiclavo.

k De qua vide Selden. Titles of honor. op. tom. 3. pag. 209. ubi legit hie Ego Klfyrcd.

* Baron. in tomi 10. annalium initio.

b In Patent. ann. 1. Ed. IV. part. 6. Membran. 23. Videetiam Chartamcon -firmationis episcopo Wigorniensi concessum in Rotulo Patentum ann. 2.. Henr. IV. part. 1.

irati sunt principes, timore concussi sunt monachi, pavefacti populi, clerici Utti effecti sunt ; quoniam tempus eorum advenit . Expelluntur abbates cum monachis suis, introducuntur clericicum uxoribus suis: et erat error pejor priore." Sic ille. Priorem vero statum sic plenius enarrat Cantuariensis Osbernus. "Nondum in Anglia conimuuis vitas ratio colebatur; non usus deserendi proprias voluntates hominibus aSectabatur. Abbatis nomen vix quisquam audierat; conventus monachorum non satis quispiam videral . Sed cui forte id voluntatis erat, ut peregrinam vellet transigere vitam, is modo solus, modo paucis ejusdem propositi comitatus, patrios egrediebatur fines; et qua opportunitas vivendi licentiam dabat, illic alienigena vitam agebat. Hicque mos cum plerosque tum vehementer adhuc manet Hibernos: quia quod aliis bona volunta* in consuetudinem, hoc illis consuetudo vertit in naturam. Quorum multi atque illustres viri, divinis ac sascularibus literis nobiliter eruditi, dum relicta Hibernia in terra Anglorum peregrinaturi venissent, locum habitationis Mia- Giestoniam delegerunt, propterea quodesset a civili multitudine sequestratus, et humanis usibus accommodus, et (quod maxime affectabantperegrini) Patricii religiosa veneratione gloriosus: qui olim evangelizando regnum Dei illuc perveniens, vita, doctrina, signis mirabilibus multipliciter claruiase, et post omnia haec ibidem in Domino quievisse perhibetur. Cum ergo hi tales viri talibus it causis Glestoniam venissent, nec tamen quicquid sibi necessarium erat sufficientissime in loco repperissent: suscipiunt filios nobilium liberalibus studiis imbuendos; ut quod minus ad usum loci ubertas exhiberet, eorum quos docebant liberalitate redundaret." Hsec in vita Dunstani Osbernus: quae, quia ad rerum Hibernicarum iilustrationem aliquid etiam conferebant, hoc in loco omittere non libuit.

« ZurückWeiter »