Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1. Inb praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse: et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserentis erexerit.

2. Quodc nemo nisi per Christum libero bene utatur arbitrio.

3. Quodd omnia studia, et omnia opera ac merita sanctorum, ad Dei gloriam laudemque referenda sint; quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo quod ipse donaverit.

4. Quode ita Deus in cordibus hominum, atque in ipso libero operetur arbitrio; ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonas voluntatis a Deo sit: quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus.

5. Omniumf studiorum omniumque virtutum, quibus ab initio fidei ad dominum tenditur, Deum profitemur authorem: et non dubitamus ab ipsius gratia omnia hominis meritapraeveniri, per quemfit ut aliquid boni et velle incipiamus et facere. Quo utique auxilio et misericordia Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur: ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita quae sunt ipsius dona; et pro his quae largitus est, aeterna praemia sit donaturus.

6. Fatemur gratiam Dei et adjutorium etiam ad singulos actus dari: eamque non dari secundum merita nostra; ut vera sit gratia, id est, gratias data, per ejus misericordiam qui dixit: "Miserebor8 cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero."

7. Fateamur esse liberum arbitrium, etiamsi divino indiget adjutorio.

8. Arbitriumh voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi, non potest reparari.

9. Arbitrium voluntatis tunc est vere liberum, cum vi

h Ex sententiis subjectis epistolse Caelestini P. ad episcopos Gallix. cap. 1.

* Cap. 4. d Cap. 5.

• Cap. 6. f Cap. 9.

« Rom. cap. 9. ver. 15. h Concil. Arausican. II. cap. 13.

tiis peccatisque non servit. Tale datum est a Deo, utique homini primo: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potuit reddi. Unde veritas dicit: "Si' vos filius liberaverit, vere liberi eritis."

Ecce, sanctissimi patres non negant liberum arbitrium esse in hominibus: sed docent in praevaricatione Adae naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, &c. Si ergo propterea dictum "est in hac definitione, " Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus," quasi post illius hominis transgressionem nullum in hominibus remanserit liberum arbitrium; apparet quod non sit consonum veritati; quia si nullum est humani generis liberum arbitrium, quomodo judicabit Deus mundum? Si autem propterea dictum est, quia naturalem possibilitatem et virtutem liberi arbitrii qualis in illo primo homine condita est, merito illius praevaricationis amisimus: cavendum est omnino, ne hoc quod de amissa ejusdem arbitrii libertate subjungitur, "quam per Christum Dominum nostrum recepimus," ita sit dictum, quasi ex quo in Christo regenerati sumus, talem statum et virtutem liberi arbitrii receperimus, ut exinde in praesenti vita tales esse possimus, qualis ille homo erat ante peccatum; ut sicut ipse vivebat in paradiso absque ullo peccato, ita et fideles regenerati in Christo absque peccato vivant in mundo: quod manifeste non pertinet ad statum praesentis vitae, sed ad felicitatem vitae aeternae. Quod si simpliciter tantummodo dictum est, ut propter inchoationem gratiae, quam in regeneratione percipimus, jam libertatem arbitrii, quam in Adam perdidisse dicimur, recepisse videamur; cum tamen ejus plenitudo atque perfectio in futura vita fideliter expectanda credatur: quid necesse fuit tanta ambiguitate et confusione verborum clarissimam obscurare veritatem; cum possent ex praefatorum patrum definitionibus, vel unum vel aliqua capitula assumi et poni, quibus et arbitrii libertas et Dei gratia plenius ac manifestius commendarentur.

Jam quanta absurditas est, in eo quod sequitur? ut postquam dictum est, "Libertatem arbitrii in primo ho

'Concil. Arausican. II. cap. 13.

mine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus," statim subjungeretur: "Et habemus liberum arbitrium ad bonum, praeventumetadjutum gratia; et habemus liberum arbitrium ad malum, desertum gratia." Quasi postquam per gratiam Christi Domini regenerati sumus, tunc coeperimus habere, sicut liberum arbitrium ad bonum, ita liberum arbitrium ad malum, desertum gratia: quasi ex illa regeneratione, cum gratia praevenimur et adjuvamur, habeamus liberum arbitrium ad bonum; et cum eadem deserimur gratia, habeamus liberum arbitrium ad malum. Quae hic ratio et consequentia sensus inveniri potest? Numquid illius regenerationis gratia hoc egit in nobis, ut exinde acciperemus, sicut ad bonum, ita etiam ad malum liberum arbitrium?

Jam illud, quod in eadem definitione ponitur, "liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia, et liberum arbitrium ad malum desertum gratia;" quomodo intelligi potest? Si enim quando regenerati sumus in baptismo, tunc libertatem arbitrii in Adam perditam in Christo recepimus: numquid tunc tantum praevenit, et adjuvit nos Dei gratia; aut eadem Dei gratia, sicut semel nos adjuvit, ut efficeremur liberi ad bonum, ita semel nos deserit, ut efficiamur liberi ad malum? Quae est ista tam obscura, et ambigua, ac pene nulla gratiae praedicatio? Nonne melius erat, ut praefatorum patrum sententiae, quae de hac re plenissime et clarissime definiunt, assumerentur, vel eorum verbis ista eorum definitio contexeretur: et aperte ibi esset positum, qualiter nos praeveniat et adjuvet haec Dei gratia, id est, utrum semel nobis in baptismate tanta tribuatur, quae ad totum tempus vitae nostrae sufficiat, an quotidie imploranda et accipienda sit; et utrum ea ad aliqua bona, an ad omnia indigeamus? Certe nihil horum in hac definitione apparet: et ideo melius fuerat tacere, quam de re tanta tam inepte et inutiliter loqui. Indigemus namque gratia Dei, non solum ad opus bonum, sicut in hoc capitulo definitur; sed etiam ad ipsum initium fidei, sine qua non possumus accedere ad regenerationis sacramentum. Indigemus gratia Dei ad omnia et singula bona, per singulos dies. Indigemus ea ad excitandam in nobis bonam voluntatem. Indigemus gratia Dei ad bona et salubria loquenda. Indigemus Dei gratia ad omnes vias operum bonorum.

III. CARISIACiE SYNODI CAPITULUM.

Quod Deus omnes homines velit salvos fieri.

"Deusk omnipotens omneshomines sine exceptione vult salvos fieri, licet non omnes salventur. Quod autem quidam salvantur, salvantis est donum: quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum."

LUGDUNENSIS ECCLESLE CENSURA.

Sit inter nos de hac re istiusmodi pia cautela et moderatio, quatenus et sanctis patribus debitus servetur honor, et quolibet quis acquiescat modo ex illis sensibus, qui de hac sententia ab eis positi sunt, non judicemus esse haereticum: sed potius vitemus contentionis malum, per quod etiam de pacificis et ecclesiasticis sensibus potest, qui contentiosus esse voluerit, haereticum efficere quod sentit. Itaque in rebus talibus cohibeamus nos ipsos salubri moderatione, ut nec contemnere audeamus, nec quasi necessario affirmare conemur: memores semper illius apostolicae sententiae; "Si1 quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei." Legamus ergo pacifice, et quantum Dominus donat, intelligamus dogmata ecclesiasticorum virorum, nec pro aliis doctoribus adversus alios litigemus : (quia et ipsi inter se pacifici unusquisque in suo sensu abundaverunt, alius quidem sic, alius vero sic)expectantesfideliter atque humiliter quod apostolus promittit, dicens; "Etm si quid aliter sapitis, hoc vobis Deus revelabit." Nam qui non tranquille et pacifice moderatur quod sentit, sed statim paratus est ad contentiones, dissensiones, et scandala; etiamsi non habeat haereticum sensum, certissime habet haereticum ani

k 1 Tim. cap. 7. ver. 4. '1 Cor. cap. ll.ver. 16.

m Philipp. cap. 3. ver. 15.

mum. Quam pietatis moderationem si etiam isti boni viri, qui hanc definitionem statuerunt, servare voluissent, melius hanc rem silentio praeteriissent, et unicuique de ea secundum fidem suam, et auctoritatem cui magis acquiescendum putaret, sentiendum permitterent; finitoque inter eos tam longa? et perniciosae contentionis jurgio, pax et unitas Christi Ecclesiae reformaretur.

Ecce enim aliquis sentiat et dicat, sicut etiam antiquitus et sensum est et dictum: Non dixit apostolus universaliter et generaliter et, ut isti addiderunt, sine exceptione; "Qui" vult omnes homines salvos fieri:" sed specialiter ad eos retulit de quibus supra dixerat, "pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate sunt," ut quod dixit, "omnes," omnia genera hominum intelligi voluerit, omnium scilicet generum, sexuum, conditionum, ordinum, dignitatum. Quid habet haec intelligentia inconsequens, aut contrarium veritati? Item alius dicit et sentiat, sicut etiam a quibusdam majoribus dictum et sensum reperitur: apostolus cum superius orari jussisset "pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate sunt;" post illa omnia generaliter de universo genere humano subjunxit, "Qui vult omnes homines salvos fieri." Quid habet mali aut periculi etiam ista intelligentia? Neque enim qui ita sentit, putat voluntati Dei, qua vult omnes homines salvos fieri, aliquem resistere et contraire, ut non possit implere quod velit. Et ambo sibi, et iste videlicet et ille, licet diversa sentientes, fideliter atque unanimiter concordant: quod quolibet modo dixerit apostolus de Deo, "Qui vult omnes homines salvos fieri;" tamen nullus hominum nisi gratuita ejus misericordia salvetur, nullus nisi justo ejusjudicio perire permittatur.

Certe illud in hac quaestione manifestum est, quod etiamsi generaliter et indifferenter omnes homines Deus vult salvos fieri: in aliorum tamen cordibus benignitate misericordiae suae ipse operatur eandem voluntatem suam, ut et ipsi salvari velint, atque salventur (qualibus et apostolus dicit: "Cum" timore et tremore vestram ipsoruin

■ 1 Tim. cap. 2. vcr. 4. • Philipp. cap. 2. ver. 12, 13.

VOL. IV.

« ZurückWeiter »